Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Textus:De Laboribus Herculis / Über die Arbeiten des Herkules.Herausgegeben und erstmals aus dem Lateinischen übersetztvon Eberhard F. W. Stoeckel, Hattingen/Ruhr 1995(nur in digitaler Ausgabe)Versio digitalis: Eberhard F. W. Stoeckel
|
________________________________________________________________
|
|
Liber primus
De poesi contra detractatores compendiosa defensio, et unde putandum est initium habuisse. De poesi, quid sit et unde dicatur et quare sit a cunctis deum vel deos colentibus recepta. Quod poetica sit ars et que sit eius materia et quod ex omnibus artibus sit composita et quod ab ipsa natura profecta sit. Quod poetica ex trivio atque quadrivio perficiatur et ipsam solam posse, quicquid efficit, trivium explicare. De armonia mundana atque celesti. Quot et que musice perfectionis principia contineat exameter Qualiter armonia celestis possit in versibus reperiri, et mirandum aut reprehensibile non fore tot circa materiam carminis speculari. Que rationes musicales poeticis pedibus inserte sint. Conclusio principalis poeticam celum esse, et cur sibi Apolline fuerint Muse specialiter deputate. Excusatio diversitatis allegoriarum et, quod intelligi possit per Apollinem et Camenas. Quare metrici sermonis oratio maiorem dulcedinem habeat quam soluta et composita et super omnes versus heroicus plus habeat melodie. De poeta quid sit et quod eius officium. De verbis diffinitionis tradite de poeta et de eius officio. Quod poetica fons et principium sit omnium figurarum.
Liber secundus
Quando et unde venerit deificandorum hominum atque simulacrorum origo. Que sint poetice fundamenta. Quid pro Iove atque Iunone poete voluerunt intelligi et quod aliquando sumatur Iupiter pro homine, aliquando pro sidere, aliquando pro aere, aliquando pro igne, sicut in fabula Semeles. Et solutio dubitationis circa Semeles et Phetontis vota. Quod Iupiter aliquando sumitur pro influentia celesti quandoque pro sexto planeta quandoque pro naturali agente; et quid sit Iuno secundum hos sensus. Quod Iupiter aliquando sumitur pro agente supernaturali et quod tunc Iuno ponitur pro voluntate dei et aliquando pro fortuna. Quod Iupiter aliquando sumitur pro voluntate rationali et Iuno pro appetitu sensitivo. De conceptu Herculis secundum fabulas poetarum sive Grecorum hystorias. De ordine conceptus humani. Quod materia seminum intret in substantiam fetus. Expositio fabule de conceptu Herculis ad physicam cuncta reducens. Altera – moralis – expositio conceptus Herculei. De nativitate Herculis quid legitur apud poetas. Qualiter intelligenda sit contrarietas Nasonis et Plauti circa nativitatem Herculis. De his, que circa conceptus exortum et nativitatem hominum a sapientibus referuntur. Quid ad litteram congruat ex fabulis ortus Herculis cum opere nature circa partum. Quid per ortus Herculis fabulam naturaliter intelligatur. Quid moraliter sentiat autor de Herculis ortu, prout fingitur Amphytrion studii gratia profectus Athenas. Expositio fabule Homeri de nativitate Euristei et, quid per ipsum Euristeum intelligi possit. De Herculis nutritione et lacte, quod a Iunone recepisse dicitur, et lacteo circulo.
Liber III
Quod non unus solum, sed plures Hercules fuerint. Quibus sideribus Hercules fuerit ascriptus ab astrologis et poetis. De statura, fortitudine, agilitate, bellacitate atque complexione et valitudine Herculis. [deficit] Quam virtutem seu virtutis modum Herculi tribuerant. De anguibus ad Herculem per Iunonem immissis, qui sit primus Herculis labor. Secundus labor Herculis, vite electio et Menalie cerve confectio vel captura. Tertius Herculis labor: Theumesius Nemeusque leones. De Ydra, quam in Lernea palude Hercules interfecit, que fuit quartus Alcyde labor. De Cancro, quem legitur Hercules cum Ydra pugnans, quod pedem eius momorderit, accidisse, quod labori quinto nostri Gigantis deputandum est. De Chyrone, quem interfecit Hercules sagitta veneno Ydre circumlita. De Centauris ab Hercirle domitis, qui labor erit sextus Tirintii nostri. Quod Hercules Stimphalidas occidit, qui quidem est Herculis septimus labor. De Arpyis, quas aliqui volunt ab Hercule fugatas et a Phynei mensis prohibitas, ut sic sit octavus Herculis labor. De Zeto at Kalay ab Hercule superatis labore nono. De Laomedonte, Troianorum rege, occiso et Troia capta atque destructa, que pro labore decimo Herculis ponuntur. In quo de Hyla puero et Hexiona, Laomedontis filia. De undecim Nelei filiis ab Hercule interemptis destructisque tribus eorum civitatibus, qui labor sit undecimus. De apro Erimantheo, quem Hercules vicit, ut duodecimus labor sit. De tauro Cretensi ab Hercule superato, qui nobis tertio decimo loco inter labores occurrit. De Busiride, Egipti rege, quem Hercules interfecit, et labore eius in hoc ordine quarto decimo. De Dyomede, rege Tracie, et eius armentis ab Hercule occisis et domitis, quinto decimo labore. De Erice, Veneris et Bute filio, quem Hercules fidentem pugnantemque cestibus occidit, qui erit labor decimus sextus. De aquila, quam a Prometheo depellens Hercules legitur occidisse, que fuerit labor decimus septimus, et aliqua de Prometheo. Qualiter Hercules occiso vel sopito serpente ortos Hesperidum spoliavit, que sunt Alcyde nostri decimus octavus labor. Alia allegoria de Hercule et ortis Hesperidum. De serpente, quem in Omphalis regna Hercules interfecit, labore decimo nono. De Antheo Libico, quem Hercules vicit, qui supputabitur ordine nostro labor Herculis vigssimus. De tricipiti Gerione, quem vicit Hercules ad occasum, labore nostri Herculis vigesimo primo. De Albione et Bergione fratribus ab Hercule occisis, qui labor erit vigesimus secundus. De Caco, quem Hercules occidit in Aventino, labore Herculis vigesimo tertio. De Occeano, cum quo pugnavit Hercules, quod certamen sit in ordine labor vigesimus quartus. De Calpe, quam etiam Hercules apud occasum rupit et in terram occeanum immisit. Qui labor erit vigesimus quintus. De mari et Syrtibus, cum quibus pugnavit Hercules, qui labor erit vigesimus sextus. De Amazonibus, quas vicit Hercules, labore scilicet vigesimo septimo. De Scithie regione, que, cum aspera sit, fuit tamen ab Hercule peragrata, qui sit labor duodetrigesimus. De Augei stabulo, quod Hercules magna difficultate purgasse dicitur, qui sit labor eius vigesimus nonus. De Thessalia, quam inundatam palude dicitur Hercules ruptis montibus siccam tellurem et agrum frugiferum reddidisse, labore trigesimo. Iterum de Thessalia et de Daphne, Penei filia, et Phebo, qui pavit Admeti greges. De Gigantibus, quos Hercules traditur superasse, qui labor erit trigesimus primus. Explicatio hystorie Titanum atque Gigantum. De Titanibus quis esse posset verus et hystoricus intellectus, et mistica disputatio de Saturno et eius progenie. De mistico Titiniarum pugnarum intellectu et de Gorgonibus. De pugna deorum cum Gigantibus quid possit mistice tradi.
Liber IV Allegoriarum liber quartus super fabulis Herculis feliciter incipit editus a Colucio Pyeri de Salutatis. Qui quidem erit ultimus operis.
Primus tractatus Capitulum primum [primi tractatus] De inferno tractatus primus, cuius initiale capitulum sit, an sit infernus. Capitulum secundum primi tractatus Ubi sit infernus, in quo simul patebit, quid per inferum poete voluerint significare. Capitulum tertium primi tractatus Quibus nominibus infernus, de quo principaliter nunc intendimus, appelletur. Capitulum quartum primi tractatus Quotuplex descensus inferni tegatur, et de ipsorum descensuum ratione. Capitulum quintum primi tractatus Qua ratione dici possint ad inferos descendisse antiquissimus poetarum Orpheus, Amphyaraus rex non descendisse, sed corruisse descendisseque Theseum cum Perithoo nec non Herculem et Eneam. Capitulum sextum primi tractatus De descensu Orphei, qui volebat Euridicem ab inferis revocare, et primo fabula. Capitulum septimum primi tractatus Allegorie fabule Orpbei et omnium, que circa materiam relata sunt. Capitulum octavum primi tractatus De descensu Perithoi et Thesei, qui pro rapiendo Proserpinam inferos descenderunt. Capitulum nonum primi tractatus De descensu Amphiarai ad inferos.
Secundus tractatus Capitulum primum [secundi tractatus] De descensu Herculis ad infernum. Qui erit tractatus secundus. Et primo fabula. Capitulum secundum secundi tractatus Quod infernus intelligitur a poetis humanum corpus aut sensualitas et infimum baratrum vitiorum aut ignorantie cecitas. Capitulum tertium secundi tractatus De descensu primo, qui dicitur animarum in corpara, et qua ratione corpus humanum dicatur infernus. Capitulum quartum secundi tractatus De inferni aditu quid poete retulerint atque senserint. Capitulum quintum secundi tractatus De Letheo fluvio, quem vult tragicus prius occurrere post introitum inferorum. Capitulum sextum secundi tractatus De Cocyto, Acheronte et Styge. Capitulum septimum secundi tractatus De Charone, navita fluminis Acherontii, et de pugna, quam habuit cum Hercule nostro, quam pro labore ultimo referemus. Capitulum octavum secundi tractatus De Charone, prout ad speculativum et alios descensus pertinet. Capitulum nonum secundi tractatus De aureo ramo, quem apud Maronem Eneas ad inferos detulit. De Myseno et eius morte. |