BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum quintum

Quod Iupiter aliquando sumitur pro agente

supernaturali et quod tunc Iuno ponitur pro voluntate

dei et aliquando pro fortuna

 

(1) Quando autem sumitur Iupiter pro supernaturali agente, quod est deus, cum eius sit agere sine resistentia, non habet Iunonem in actionis concurrentia reluctantem. Unde dictum est;

 

Immensa est finemque potentia celi

non habet, et, quicquid superi voluere, peractum est.

 

Sola quidem dei voluntas sufficiens causa est, ut, quicquid volendo decreverit, omnino sit. (2) Est itaque cum illa dei immensa potentia, que finem non habet, disponens cuncta voluntas sive dispositio voluntaria, cui nichil potest omnino resistere. Nam si, quicquid superi voluere, peractum est, posita voluntate sequatur id, quod volunt, necesse est. Hec igitur dispositio, que deocum agit, licet temporaliter ab ipsius eternitatis infinitate fixe et immobiliter coexsistat *), sua Iuno est, eternitate soror et concurrentia coniunx, non resistens, sed obediens, imo causaliter coefficiens, quicquid agit ipse deus. Hec tamen dei eterna voluntas si dei omnipotentiam non suspenderet ita, quod certis temporibus exiret in actus secundos et in ea, geruntur ab extra, nulla esset successio rerum. Sed quicquid est, fuit aut futurum est, totum ab eterno est et simul. (3) Sed quia sic deus omnipotens est, quod ab extra non agit naturaliter, sed voluntarie, non agit omnipotentia illa, nisi quod et quando deliberavit ab eternos illa dei voluntas, que – ut inquit Aurelius –

 

rerum est necessitas.

 

Ut ex hac omnipotentie modificatione quodam modo dici non incongrue possit ipsam solam voluntatem resistere, ne dei omnipotentia cuncta ab eterno fecerit, que facere potuit atque potest. Unde huius voluntatis actus tum ‘dei dispositio’, tum ‘providentia’ apud sacrarum litterarum autores plerumque dicitur. Nam in nostra mundana secularique poetica nullam vel rarissimam mentionem eius habemus. Ipsam autem ‘voluntatis’ expressam vocabulo possumus assignare, sicut preallegato Nasonis testimonio perhibetur, in quo loco de Iove solum – sicut legenti constare potest – vates ille pertractat. (4) et quia, de quocunque deorum sermo sit, autoritate Sorani de Iove debet intelligi, cum sit

 

deus omnis et unus,

 

quicquid de cuiuscunque dei voluntate legitur, hoc de Iove sine titubatione sumatur. Unde cum Maro noster inquit,imo Venerem loquentem facit,

 

Sed fatis incerta feror, si Iupiter unam

esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,

miscerique probet populos aut federa iungi;

 

et quod mox de ipsa, cui loquebatur, Iunone subiungens ait

 

Tu coniunx, tibi fas animum tentare precando.

Perge, sequar, et cetera;

 

et cum ibidem ipsa Venere, quam coniugiorum arbitram volunt, inquit:

 

Et tua si michi certa voluntas,

connubio iungam stabili propriamque dicabo,

 

de Iove possumus, imo debemus intelligere. (5) In quibus equidem verbis – ni fallor – pressius intuentibus apparet hoc, quod premisimus, sacramentum. Primo quidem de Iovis voluntate, quam necesse sit concurrere, ut res sortiatur effectum, manifeste dixit:

 

Si Iupiter unam

esse velit Tyriis urbem.

 

Et hoc idem iterum subiunxit dicens:

 

Misceri probet populos.

 

Et cum de Venere ipsa Iuno loqueretur

 

Et tua si michi certa voluntas, et cetera),

 

confessa est Iuno requiri ad perfectionem matrimonii ipsius Veneris voluntatem. (6) Sed instabit aliquis: «Tu vis Iunonem figuram gerere voluntatis supernaturalis cause, que deus est seu Iupiter. Nunc autem ad ipsam Iunonem loquitur Venus asserens se incertam de Iovis voluntate, quam usque adeo vult a Iunonis numine alienam, quod ad ipsam voluntatem inquirendam dixerit:

 

Tu coniunx, tibi fas animum tentare precando.

 

Estne Iuno, id est: voluntas, Iunonem ignorans et eiusdem dei voluntas voluntatem inquirens? Vana sunt hec et penitus incongruentia et, que nedum a poetis, quos super philosophos vocas, seu a poetarum principe Marone dici non deceat, sed nec etiam a leviter eruditis?» (7) Sed talia nobis obiciens aures prebeat et mentem aperiat rationi. Est voluntas, que potentia dicitur. Est voluntas, que dicitur actus. Voluntas enim, prout est anime potentia, nichil vult, nisi volendo reducatur in actum, sed velle potest. Hec autem reductio quandoque fit per primos motus, qui, cum naturales sint, non sunt in nostra potestate et proprie voluntas non sunt, cum non sint actus ex rationis deliberatione provenientes. Proprium autem voluntatis est, quod a ratione sit, et ob id non est voluntas in aliqua creaturarum nisi rationali. Preterea obiectum voluntatis est bonum. Unde naturali sua inclinatione fertur in omnia adipiscibilia, que habeant rationem boni, maxime in eo, quod talia. (8) Est igitur voluntas large sumendo naturalis et prima, inconsulta et indeliberata. Est voluntas indifferens et suspensa, donec determinate se ad aliquid volendum applicet. Est et suspensa in tempore, determinata tamen ante id tempus, quo velit. Est et voluntas, que ratione consulta nunc vult aliquod bonum existens vel apparens. (9) Non igitur inconvenienter finxit Maro, quod Iuno, id est: voluntas, hoc est: ipsa potentia, que voluntas est vel que est actualis voluntas, ex primo motu consulat Iovem, an consulto velit, quod illa movet et offert rationi discutiendum, ut in perfectam et propriam transeat voluntatem. Unde non solum dixit Venus se fatis, id est: ex iam a Iove dictis, que fata sunt, incertam esse, nunquid Iupiter velit, sed etiam, nunquid probet misceri populos et federa iungi. (10) Iam enim excitata voluntas vi primi motus voluntas est, quamvis improprie. Tunc autem vere voluntas erit, si consulta ratione volens assentiat atque probet. Unde et Iuno de Venere dixit:

 

Et tua si michi certa voluntas,

 

voluntatem certam vocans, que ratione discussa in mente volentis firma sit. In quarum quidem rerum occulto misterio, quoniam hec non dei, sed hominum conveniunt voluntati, opacitate poetici velaminis relinquit intelligi illos non veros deos, sed mutabiles potius homines extitisse. Nam et in hac improprietate figurataque commutatione verborum et rerum non potest inaccessibilis divine maiestatis exprimi proprietas, et videmus hanc figuram inconvenientemque loquendi modum nedum apud poetas, sed apud sanctarum litterarum scriptores vocabulorum carentia reperiri. (11) Hec autem eadem dei dispositio sive voluntas, prout res mortalium administrat, fortuna dicitur, divitiarum regnorumque moderatrix et humane prosperitatis et infelicitatis domina. Et quod hec sit et apud poetas dicatur Iuno, satis potest intelligi, cum Maro noster inquit:

 

Hoc regnum dea gentibus esse, si qua

 

– id est: ‘si aliqua’, via scilicet vel ratione –

 

fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

 

(12) Hinc Homerus et Maro finxerunt ipsam Grecorum fautricem infestamque Troianis, a quibus in Grecos erat transferendum imperium. Et ipse idem Iupiter apud Virgilium inquit:

 

Quin aspera Iuno,

que mare nunc terrasque metu celumque fatigat,

consilia in melius referet, mecumque fovebit

Romanos, rerum dominos gentemque togatam.

 

Quod ad futuri imperii respicit rationem, quod condi non poterat, nisi Iuno faveret. (13) Sed hoc poete non ex causa, sed ex effectu dicunt astruentes illis fauturam Iunonem, ad quos ex tempore dicant imperia transferenda. Et in fabula Paridis scriptum est Iunonem pro sententie premio regna et divitias obtulisse. Unde et Ennianum illud:

 

Vosne velit an me regnare Hera, quidve ferat sors,

virtute experiamur.

 

Heram, quo nomine Iuno vocata est, pro ipsa fortuna posuit. Nec mirum! Nam G. Solinus, ubi de civitatibus agit Italie et Heretum nominat, affirmat a Grecis Iunonem Heram appellari, quam constat dictum poetam, apud antiquos laudatissimum, pro fortuna posuisse. (14) Ex quo licet dicatur Meonium Homerum nusquam de fortuna mentionem habuisse, noster Homerus, Maro scilicet, non solum ipsam nominat, sed, quod non nisi supremi numinis est, omnipotentem vocat. Inquit enim:

 

Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum

his posuere locis.

 

Nam licet illa, que circa homines fiunt, certissima dei ordinatione gerantur, ut secundum seriem prime cause nichil fortuitum dici possit, nichilominus tamen, quia hec preter intentum et opinionem mortalium sepe proveniunt, fortuita non incongrue dicta sunt. Ut ad primam relata causam certa, in secundas autem voluntarie agentes fortuita merito dici possint. (15) Sed forte movebitur aliquis et inconvenienter arbitrabitur fictas apud poetas deorum collocutiones, postquam idem deus, qui Iupiter dicitur, est omnes dii. Et si Iuno – ut proxime sumpta est – intelligitur Iovis dispositio seu voluntas, que nichil sunt aliud quam ipse Iupiter volens seu disponens, queve adeo non videntur ab ipso Iove differre, quod omnino ipsa voluntas dici non possit, imo – ut multi volunt – dici non debeat nisi eadem essentia cum Iove volente, incongruentissime finxerunt poete, quod Iupiter Iunoni quasi cuidam alteri loquatur. (16) Et quamvis in deo, qui summe simplex est, voluntas sit sua essentia et hoc idem in animabus hominum, ut expressius assignari queat in nobis imago atque vestigium trinitatis, nonnulli teneant et affirment, nichilominus tamen, cum sit alia ratio voluntatis divine et alia volentis dei et pariter angeli vel anime volentis, non inepte reperiuntur apud poetas huiusmodi locutiones, cum quotidie nobiscum experiamur, ut intra nosmet ipsos de rebus variis disceptemus. (17) Accedat et huic rationi sacrarum litterarum autoritas! An dicemus de deo incongrue scriptum esse:

 

Et ait: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem

nostram!»,

 

cum tamen ibidem exprimatur in unitate essentie, cum dicitur «ait», ipsius misterium trinitatis, cum subditur «faciamus» et illud pronomen «nostram», que connotant pluralitatem non essentie, sed persone. Et cum inquit propheta, non ex humano sensu, sed ex hospitis, qui in eo erat, spiritus sancti videlicet, in se loquentis afflatu:

 

Dixit dominus domino meo: «Sede a dextris meis!»,

 

et cetera, que sequuntur, que verba constat esse patris ad filium, qui siquidem unum sunt, audebimusne talem loquendi formulam de patre et de filio, qui non iidem sunt, quam usurpant divine littere, in poeticis sermonibus condemnare? (18) Quin etiam cum precipium poetarum studium fuerit non humana ad divina trahere, ut inquit Cicero, sed de diis sicut de veris hominibus, ut fuerant, loqui, non debet quispiam hanc fingendi – sive consuetudinem sive licentiam dicere maluerit – admirari, sub cuius velamine vera deorum illorum falsa divinitas et humana falsitas detegatur, sed potius amplectatur una cum ceteris ornatibus hanc singularem elegantiam poetarum.

 

___________

 

*) ex coexistit editionis Ullmanianae correxi, quia Salutati post licet semper coniunctivo usus est