BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIII

Qualiter intelligenda sit contrarietas Nasonis

et Plauti circa nativitatem Herculis

 

(1) Quid autem primum expediam quodque velamen ante omnia, quo maiorem lucem affundam omnibus, que in considerationem veniunt, elevabo? Principio quidem aperiendum censeo, quo sensu Plautus et Naso de dolore vel facilitate partus Herculei sentire contraria videantur. Deinde totam Nasonis fabulam in naturalis veritatis claritatem, quanta potero, perspicuitate reducam. Aliud vero capitulum moralem sensum continuabit cum his, que circa conceptum ethice recitavi; deinde Homeri fabulam explicabit. (2) Sciendum igitur poetas Herculis conceptum nativitatemque canentes Herculem non singulariter tantum in huius hominis figuram, sed simpliciter in typum cuiuslibet hominis posuisse. Et cum naturaliter videamus mulieres quandoque puerperio facili, quandoque pleno doloribus atque periculis allevari, Plautus, comicorum Latinorum maximis autoribus post Cecilium primus, qui de semet tam magnifice sensit, quod M. Varrone teste non dubitaverit pro suo epythaphio reliquisse versiculos, quibus lugere comediam scenamque desertam fore et risum, ludum iocumque ac innumeros numeros collacrimasse testatus est; Plautus, inquam, comedie deserviens, cuius proprium est tristia plenaque anxietatis esse principia, sed letos atque iocundissimos exitus, facile puerperium et geminorum sibi sumpsit exortum, ut de more comica fabula fine letissimo clauderetur levitate partus et natalibus geminorum. (3) Que Plautus non dissimulanter executus est. Nam cum Bromiam ancillam induxisset inter alia referentem:

 

Omnium primum: Alchumena geminos peperit filios,

 

Amphytrionem respondentem inducit:

 

Ain tu geminos?

 

et illam replicantem:

 

Geminos,

 

tuncque Amphytrionem describit cum exultatione dicentem:

 

Dii me servant,

 

ut, quamvis de coniugis fide atque pudicicia dubitaret uxoris, nichilominus tamen geminorum letaretur exortu. Et pari modo, cum – sicuti supra retulimus – eadem subiunxisset ancilla:

 

Interea uxorem tuam

neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;

ita profecto sine dolore peperit,

 

Amphytrionem respondisse confingit:

 

Iam istuc gaudeo.

 

Videsne, ut comicorum ferme princeps cuncta leticie recolligit argumenta nichilque relinquit, quod suo possit poemati convenire? (4) Naso vero quoniam altiori figura sublimique caracthere resonabat et tragica quodam modo lege, cuius est leta esse principia, sed tristes exitus, difficilem partum, doloribus gravem atque periculis anxium, prosecutus est. Que qualiter intelligenda sint, paulo post plenius explicabo. (5) Interim autem fixe tenendum est utrunque poetam non tam Herculis nostri quam communiter hominis ortum describere voluisse et ob id non esse contrarios, si (quod quotidie videmus contingere) unus periclitans, ut Ovidius, alter levissimum, ut Plautus, puerperium exequatur, cum non de hoc uno partu quopiam, sed de quocunque partu mens foret utriuslibet pertractare. Sic enim vult Plautus facilem enixum, quod illum respectu difficilis ordinaret ad gaudium, sicque Naso difficilem, quod ipsum ad aggravationem exitus more tragico cumularet. Qua etiam causa primus ille geminos natos dixit, ut redundaret leticia, hic vero solum unum ad exaggravationem tristicie voluerit exortum, et illum etiam, quem constabat non ex mariti coniunctione, sed ex alieno concubitu procreatum. Et sic quilibet suo poemati convenientia sumens, cum secundum litteram sibi contradicere videantur, intrinseco tamen sensu conveniunt, dum enixum hominis exequuntur.