BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XII

De nativitate Herculis quid legitur apud poetas

 

(1) Natalia nostri Herculis nedum varie, sed contrariis ferme condicionibus apud poetas diversificatis fabulis referuntur. Apud Plautum enim legitur ipsam Alchumenam ex Amphytrione Ioveque pregnantem absque dolorum angustiis levissimo partu geminos peperisse. Inquit enim:

 

Dum hec aguntur, interea uxorem tuam

neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus,

ita profecto sine dolore peperit.

 

Hec ille. Puerorum vero nomina subticuit comicus. Servius autem inquit et vult Plinius ex Amphytrione Yphyclem genitum et ex Iove Herculem. (2) Apud Ovidium vero legimus partum doloribus plenum septendiuque distractum pene ad internitionem usque vexasse Alchmenam, quam induxit sic loquentem:

 

Nec iam tolerare dolores

ulterius poteram.

 

Et subdit:

 

Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,

fessa malis tendensque ad celum brachia magno

‘Lucinam’ nixusque pares clamore vocabam.

 

«Lucinam» dixit parturientium deam, que et ipsa numen Iunonis erat. «Nixus» autem «pares» dixit equam et convenientem fetus eductionem. ‘Nitor’ enim idem est quod ‘pario’. (3) Fingit autem, quod Iuno subornaverit Lucinam, ut non permitteret ipsam parere, sed concluderet hymen eius et puerperium impediret ipsamque excruciatam doloribus conaretur extinguere. Unde subdit:

 

Illa quidem venit, sed precorrupta meumque

que donare caput Iunoni vellet inique.

 

Tandem autem

 

una ministrarum media de plebe, Galantis,

flava comas aderat faciendis strenua iussis,

officiis dilecta suis. Ea sensit iniqua

nescio quid Iunone geri.

 

Que cum deprehendisset Lucinam sedentem

 

in ara

brachiaque in genibus digitis connexa tenentem,

et «quecunque es», ait, «domine gratare. Levata est

Argolis Alchmene potiturque puerpera voto.»

 

(4) Cumque illa preter divinitatis rationem, si tamen putare fas est aliquam sibi divinitatem infuisse, credula surrexisset apertis genibus digitisque resolutis, hoc est: magico – sicut arbitror – impedimento sublato, peperit Alchmena filium, de quo dixerat:

 

Namque laboriferi cum iam natalis adesset

Herculis et decimum premeretur sidere signum, et cetera.

 

De Yphycle quidem vel altero partu nullam facit Naso penitus mentionem. Finxit autem Ovidius, quod excandescens Lucina eo, quod risisse Galantis decepto suo numine diceretur, ipsam in mustele faciem commutavit brachia transformans in pedes et instituens, ut ore pareret,

 

quia mendaci parientem iuverat ore.

 

(5) Sed et Homerus XVIIII libro Iliados circa nativitatem Herculis et iocundam et plenam misteriis fabulam ponit. Inquit enim Iovem in deorum omnium auditorio protulisse die, qua fortissimum Herculem Alchumena paritura erat, ea luce nasciturum virum, qui cunctis circumstantibus ex ipsius Iovis sanguine genitis imperaret. Quod audiens cum ceteris diis Iuno firmari fecit solenni deorum illo paludis Stygie iuramento cumque Iupiter, ut illa postulaverat, adiurasset, Herculeum fatum preripiens Lucinam, quam Hylitheam vocat Homerus, misit ad Stheneli coniugem, ex Perseo, Danes et Iovis filio, geniti, tunc pregnantem, conceptionis cuius mensis septimus agebatur, et ipsam compulit parere. (6) Que enixa est Euristeum, qui postea rex fuit in Argis. Ex qua festinatione dictum est tertio apud tragicum choro:

 

Natus Euristeus properante partu.

 

Cumque Iupiter de Herculis fato sensisset narrato sibi per Iunonem, Euristeum – ut premittitur – natum ingemuit, sed fatorum legem non potuit immutare. Nunc sensum allegoricum videamus.