BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIIII

De his, que circa conceptus exortum et nativitatem

hominum a sapientibus referuntur

 

(1) Non sunt secreta nature, licet maiorum diligentia multa velut digesta reliquerit, adhuc taliter vestigata, quod aliquid possit sibi certum spondere modernitas, sive priorum innitatur vestigiis sive de novo quippiam perscrutetur. Non desunt equidem rationes hinc inde, nec deest plerumque in eventibus variatio, ut etiam illa, que sensu referuntur esse percepta, vel non irrationabilter protervi negent vel alii tenaciter affirmare possint aliter evenire, ut non immerito philosophorum princeps Aristotiles dixerit non aliter se habere intellectum nostrum ad maxime intelligibile, quam se habeat sensus ad maxime sensibile, volens hoc contingere non ex parte intelligibilis sive rerum, sed solum ex parte nostri fragilis intellectus. Inquit enim:

Sicut nicticoracum *) oculi ad lucem diei se habent, sic et anime nostre intellectus ad ea, que sunt omnium nature manifestissima,

vel ut habet prima translatio:

Dispositio enim intellectus in anima apud illud, quod est in natura valde manifestum, similis est dispositioni vespertilionis apud lucem solis.

(2) Ex quo verus ille philosophus (si quis unquam tamen verus philosophus fuit) Socrates tedio atque desperatione veritatis inveniende totam illam naturalem pretermisit philosophiam seque ad investigationem moralium non disputatione solum, sed etiam vite totius institutione convertit et primus gentilium bene vivendi rationem et artem multa celebritate sui nominis adinvenit. (3) Hinc etiam Achademieorum insurrexit opinio, que volebat nichil taliter notum et clarum esse, quod dici debeat fixe et tenaciter affirmandum. Que quam vera sint, olim noster Arpinas quatuor Achademicorum libris explicuit et divus Aurelius tribus contra Achademicos voluminibus ad Romanianum scribens copiosissime declaravit. Unde non miretur quispiam, si circa conceptum et nativitatem hominis diversi tum varia, tum etiam contraria tradiderunt. (4) Et de conceptu quidem superius satis pro rerum noticia dictum arbitror. Nunc autem restat, ut aliquid pertinens ad humana natalicia disseramus. Et principio, velut Augustinus ad Laurentium scribens ait:

Scrupulosissime quidem inter doctissimos queri solet et disputari potest – quod, utrum ab homine inveniri possit, ignoro –, quando incipiat homo in utero vivere.

Videsne, quantus doctor confessus est se nescire, nunquid ab homine reperiri queat, quando sit hominis, hoc est: rationalis animalis, initium? Nam quamvis fide certissima teneamus post perfectum humani corporis opificium deum, visibilium atque invisibilium conditorem, animam rationalem creando infundere atque infundendo creare, non ex aliqua preiacente materia vel de novo cum anime ipsius infusione creata, sed omnino de nichilo; quando tamen hoc fiat, non est ab aliquo diffinitum. (5) Quin etiam, quanto tempore perficiatur illa imperscrutabilis membrorum nostrorum fabrica, incertum est. Quidam enim volunt corpus masculinum perfici treginta diebus et feminam quadraginta et una. Cui opinioni princeps medicorum Galienus adheret. Deinde hominis apparente figura vult membra crescere et alimenti continui viribus adolere. (6) Alii vero volunt formationis tempus esse treginta vel quinque diebus amplius in masculis, quadraginta vero seu quadragnta quinque dierum spacium in femellis. Ut, quanquam videamus pueIlas citius pubescere quam viros et velocius fieri thoro maturas, quod patet ad sensum, in illa tamen invisibili formatione tardius velint feminas compleri quam viros. Quod an rationabile dictum sit, ipsi viderint. Satis enim puto, quod certitudinem habere non possint. (7) Alii vero – quod meo iudicio proprius ad veritatem accedit – minorem terminum formationis arbitrantur treginta dierum, maiorem vero quadraginta quinque. Alii putant extendi posse etiam ultra quinquaginta, ut secundum diversas dispositiones agentis, coagentis atque materie futuri hominis formatio compleatur. (8) Nec desunt, qui velint formationis motus et partus terminos distingui duple proportionis abinvicem incrementa, ut, si formatio completa sit in treginta diebus, postea fetus exactis diebus aliis sexaginta primum incipiat agitari deindeque post centum viginti dies septimestris partus edatur in lucem et pari ratione a quibuscunque formationis terminis procedatur. (9) Que si vera sint et masculi plasmatio treginta dierum periodo – sicut aliqui putant, ut premisimus – compleatur, nunquam masculos habebimus novimestres, nunquamque contingere poterit in septimo mense femine productionem atque puerperium consumari. Nam quid de Ptholomei atque Hermetis sententia dixerim? Quorum opinio si vera est, nunquam partum habebimus septimestrem. Etenim triplicem asserunt esse moram, qua fetus ex casu seminis in matricem usque ad nativitatis terminum genitricis utero continetur, ut media sit ducentis septuaginta tribus diebus, maior autem supra numerum antedictum quindecim addat, minor vero totidem subtractione decrescat. (10) Que si ad prefate duplicationis modum redigantur, relinquitur minor formationis terminus dierum ferme treginta septem. Nam si huic summe diei septimam partem demas, restat tibi punctaliter secundum hanc rationem minimum spacium formature, sicque – prout dictum est – partum nunquam habebimus septimo mense, sed solummodo post octavum diebus decem et octo. Incorrespondentia quidem hec sunt atque vagantia et, quorum nulla possit firmitas obtineri. Unde non immerito Plinius Veronensis inquit

ceteris animantibus statutum pariendi et partus egerendi tempus esse, hominem vero toto anno et incerto gigni spacio.

(11) Nam – ut varias opiniones attingam – apud omnes convenit septimum ac nonum mensem editioni partus accommodatissimos, sextum autem et octavum ferme semper esse letales. Huius autem rei putatur ratio, quod singuli conceptionum menses singulis sint planetis subditi et quasi quodam modo dicati. Aiunt enim primo mense dominari Saturnum, qui cum frigidus sit et siccus, humiditatem conceptus et seminum moderatur. Et quia fons est atque principium retentive, sistit et coagulat semen, ut restrictum possit generationis operam consumare. (12) Secundo Iupiter, qui, cum calidus sit et humidus et saluberrime complexionis, vitalis humoris aspersione adiuvat fetum confovetque calore dilatante materiam, quam Saturnus astrinxerat, ut possint linee protrahi et embrionis corpusculum informari. Mox autem tertio mense, cum purgatis superfluitatibus, que retardant fetus, debeat commoveri, pro utriusque perfectione Martis subit imperium, qui siccitate sua redundantia demit et calore vim future motionis intendit. Continuatur et quarto mense caliditas solis dominio succedente, per quam de mundi corde et reliquorum moderatore luminum sole fetus taliter perficitur, quod adventu rationalis spiritus informetur. (13) Post has tamen duorum planetarum estuationes formatrix pulcritudinis et armonie corporee, si quid astrologis credi debet, conciliatrix Venus sceptra capit et humiditate atque frigore suo excedentem calorem reprimit et siccitatem duorum iam mensium aspiratione conceptam irrorat. Tunc autem sexto mense Mercurialis frigiditas cum siccitate sequitur; qui contemperando superflua disponit ad motum. Demum vero sequitur luna, que, licet frigida sit, humiditate tamen sua vitale fetui sufficit alimentum. (14) Et sic planetarum cursu peracto completus est primus terminus pariture et, qui tunc eduntur in lucem, vitalem ortum attingere perhibentur. Qui si mense septimo non egerantur et transeant in octavum, quia rursus redire creditur Saturni dominium, qui princeps est – ut supra diximus – retentive, partus emitti non potest. Et si contingat exitum tunc fieri, quia Saturnus humane vite, utpote siccus et frigidus, hostis est, raro conservantur in vita, nisi forte robustior matris partusque complexio vel regionis faveat qualitas, ut possint influentie nocivi sideris obviare. Quod si in noni mensis spacium veniantur, benignitate Iovis, qui a complexionis et totius speciei forma vite nostre congruit, legitimus partus efficitur, et natus in vite longitudinem, nisi quid aliud obstiterit, conservatur. (15) Hec – ut a medicis tractata sunt et ex dictis inclite fame viri Thomasii nostri de Garbo sumpta – collegi. Que quidem speciosius an verius dicta sint, ipsi viderint, qui Venerem frigidam, siccum Mercurium et ipsam lunam, que lumine solis luceat, contra Ptholomei doctrinam gelidam esse ponant. Cum quibus et hoc illi viderint, qui celestis influentie vim iuxta situationem planetarum in signis, aliarum concurrentiam, qualitatem motus, diversitatem aspectuum, fortunas et infortunia tum diversam, tum contrariam opinantur, ut aut nullam aut minimam habeat vim super conceptus illa menstrua distributio, de qua proxime fecimus mentionem. (16) Nam quamvis verisimilior illa naturalis ratio videatur, quam communiter omnes inducunt, ut octavi mensis partus ut plurimum vitalis esse non soleat, usquequaque tamen nec est necessaria nec concludens. Inquiunt enim conceptum hominem, postquam sic creverit, quod sibi matricis non sufficiat nutrimentum et latiorem spirationem exigat, quam possit intra ventris angustias explicare, completo septem planetarum dominio vehementer ad exitum agitari atque, si exire non queat, taliter ledi, quod toto sequentis mensis spacio, si emittatur, intereat. (17) Ego autem nullo modo crediderim conceptum hominem posse taliter se concutere, quod ledatur, obstante triplici panniculorum adiutorio, quibus molliter involvitur et salubriter continetur, nec expulsivam vim ad emissionem fetus intendi nisi maturis alligationibus, quas kotilidones vocant, et panniculis dispositis ad scissuram, sicut in castanearum dumis et mali punici fructibus intuemur. (18) Quod autem sicut sexte ac octave diei crisis ut plurimum in egrotantibus sit letalis, septime vero vel none diei terminus sepius esse soleat ad salutem, aliquid analogicum **) habet et simile cum mensibus conceptionis, ut idem sit in hoc de mensium numeratione iudicium, quod ibi solet diurni spacii supputationibus assignari. Utrinque tamen causa latet et, cum effectus non sint nec hinc nec inde, sicut assignantur certi, cum aliquotiens per experientiam contrarium videatur, non potest hoc in argumentum adduci. Communis tamen est opinatio, quod septimus mensis et nonus vitales partus educant. (19) Aliqui nedum ad decimum, sed ad undecimum usque putant enixionis tempora dilatari. Quin etiam teste Masurio, cum quidam testamento nascituros filios instituisset heredes et alium, si nemo nasceretur, secundo loco substituisset heredem, cum testatoris uxor partum mensibus tredecim tulisse diceret, contra agentem substitutum bonorum possessionem concessit pretor L. Papirius asserens, quod nullum certum tempus statutum parientibus videretur. (20) Unde Hyppon Metapontinus a septimo in decimum mensem nasci posse filium extimavit maximam septenario tradens circa conceptus et incrementa iam genitorum notabilibus terminis et effectibus dignitatem. Cum quo septimi mensis genituram vitalem plurimi consenserunt, ut Theano Pythagoreus, Aristotiles perypatheticus, Epygenes nec non Empedocles cum Dyocle. Sed Euriphon Gnidius hoc constantissime negans octavi mensis vite congruum affirmavit enixum. Contra quem Epycarmus et communiter omnes feturam octavi mensis, utpote non vivacem, idoneam negaverunt, quam tamen Aristotiles, Stagirites, Caristius et Dyocles vitalem posse contingere predicarunt. (21) Hypocrates autem Chous decimum, Aristotiles autem ferme solus etiam undecimum admiserunt. Caldei vero septimo, nono et decimo mense – sicut Censorinus scribit ad Q. Cerellium – solummodo vitaliter nasci posse homines arbitrati sunt. Cuius assertionis longas et anxias rationes ex musice, arithmetice astrologieque principiis haustas, cui cure fuerit legere, apud ipsum poterit invenire. (22) Ab omnibus autem ferme receptum est, cum tempus legitimi partus advenerit, sicut in fructuum ligaminibus videmus atque corticibus, vincula conceptus rumpi et triplices illos panniculos aperiri moverique pro viribus parvulum ac etiam ab expulsiva genetricis impelli, quo pronus in verticem fatiscente matrice mirum in modum ab uteri claustro vivus et incolumis educatur. (23) Adiuvat autem parientem et partum matricis humiditas et liquores, qui intra fetus panniculos continentur, quibus ruptis humiditates ille prestant effusione sua, quod possit infans facilius lubricare. Adiuvat et natura, sed super omnia deus, qui mirabilia facit solus. Aiunt etiam, quanto plus more partus contrahit in matrice, tanto plus infantulum crescere difficilioremque confici genituram. Quin etiam super impregnationem plurimi negaverunt adeo, quod divus Aurelius non dubitavit asserere, quod diversos parentes gemini non possent habere, libro quinto De Civitate Dei, capitulo tertio, ubi mox facit de Nigidio rotaque figuli mentionem. Nunc autem sensum allegoricum explicemus.

 

___________

 

*) victicoram UR: nicticoracum Ullman in apparatu critico 

**) anagolicum: Ullman in apparatu critico explicat i.e. analogicum’