Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XVQuid ad litteram congruat ex fabulis ortus Herculiscum opere nature circa partum
(1) In illis, quas de natalibus Herculis prenarravimus, fabulis queve apud alios leguntur, quedam sine quopiam figurationis involucro posita sunt, que secundum litteram oportet intelligi et ad illa, que de partus et conceptionis condicionibus tacta sunt, quoad fieri poterit, adaptari. Nam – sicut proxime dictum est – negaverunt aliqui ex diversis parentibus geminos posse concipi, quod Plautus Amphytrionis et Iovis distinctos unico partu filios ex Alchumena ponens docuit esse falsum, ostendens post conceptum ex Amphytrione filium alterum ex Iove iam plene matricis alvulo cohesisse. Hoc autem Augustinum, qui talis sententie maximus autor est, arbitror intellexisse de geminis, qui eodem tempore sint concepti et nati. Quos forte – sicut tantus autor affirmat – diversos habere parentes non sit possibile. Non enim est verisimile, quod ipse superimpregnationem omnino negaverit, quam multis quotidie percipimus experimentis. Cumque raro gemini ambo vivaces sint, presertim si diversis temporibus generentur,
– ut inquit Plinius –
(2) Ceterum septimi mensis fetum et vitalem et possibilem esse, quod Gnidius negabat Euriphon, divinus ostendit Homerus septimestrem partum astruens Euristei. At noster Ovidius decimi mensis enixum asseruit inquiens – ut supra commemini –
Namque laboriferi cum iam natalis adessetHerculis et decimum premeretur sidere signum,
quod tamen aliqui negavere. Docuit etiam eodem ferme contextu ob maiorem in utero moram maiorem fetum et difficultatem maximam pariendi. Subdit enim:
Tendebat gravitas uterum michi, quodque ferebam,tantum erat, ut possis autorem dicere tectiponderis esse Iovem. Nec iam tolerare laboresulterius poteram, et cetera.
(3) Denique Lucinam venisse corruptam et, que Alchumene
donare caput Iunoni vellet inique,
quid aliud voluit nisi de superstitiosa consuetudine mulierum accersitam incantatricem magam que – sicut illa narrabat –
Lucinam nixusque pares
carminibus impetraret? Cumque illam
media de plebe Galantis
residentem vidisset in ara,
brachiaque in genibus digitis connexa tenentem,
metuens maleficii,
et «Quecunque es», ait, «domine gratare. Levata estArgolis Alchmene, potiturque puerpera voto».
Unde illa dimisso incantationis incepto consurgens magicum removit obstaculum, et hec facultatem habuit pariendi. Quod quidem hystoricum et verum fuisse Plinius Secundus clarissimus testis est. (4) Quod autem Galantida transformaverit in mustelam malignitatem incantatricis ostendit. Que cum fuisset a perfectione sui iniqui propositi per fallaciam impedita, veneficas artes in ultionem intendit et ipsam in illud immundum animal commutavit. Que etsi vera non fuerit mutatio sive esse non potuerit, sed apparens potius transmutatio, palam est infinitas ludificationes hac arte mortalium oculis ingeri, ut illa putentur ab omnibus esse, que illius artis Tartaree potentia simularit. (5) Est itaque fatendum sine dubio Thebanum Herculem ex Alchumena matre, Electrionis filia – ut vult Plautus – et Amphytrionis uxore, una cum Yphycle – sicut volunt Plinius, Solinus et Servius – vel – prout alii nominant – Yphycleo, uno partu in lucem editos. Ex quo Yphycle genitum Hyolaum idem Solinus testis est. Qui – ut eiusdem autoris verba referam –
Hec Solinus, licet alii voluerint Herculis fuisse filium Hyolaum. (6) Verumtamen ubi de Sardinia loquitur, vult Sardum Hercule, Noracem vero Mercurio procreatos, alterum a Libia, alterum ab usque Tarteso Hyspanie in Sardiniam permeasse insulamque a Sardo, Nore vero oppidum a Norace dicta, mox autem regnasse illis proximum Aristeum in urbe Calari, quam condiderat, et subdit:
(7) Herculem autem arbitror, licet aliqui natum ex adulterio velint, Iovis filium reputatum propter virtutem eximiam et egregia opera, que visa sunt omnem humanitatis potentiam excessisse. De quo quia sequenti libro plura dicenda sunt, finem faciam et ad sensum allegoricum accedemus. |