Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XVIQuid per ortus Herculis fabulamnaturaliter intelligatur
(1) Ergo secundum Ovidium solus Hercules natus est. Iuxta Plautum autem gemini, quorum nomina Plinius, Solinus atque Servius expresserunt, Herculem videlicet et Yphyclem. In qua re cum sic Naso nominet Herculem, quod Yphyclem omnino non neget, et Plautus sic protulerit geminos, quod nomina silentio contexuerit, satis vero simile puto – ut et supra retuli – utrunque secundum sensum intrinsecum non de Hercule singulariter, sed de uno quopiam solum homine cogitasse. Quilibet enim homo sic unus est, quod et duo possint non immerito iudicari. Est enim homo interior, qui anima est, et exterior, qui est corpus. Quanquam Ciceronicus Scipio dixerit in VI De Re Publica libro:
Nam licet iste plurimum dixerit, altius tamen sentientes quemlibet hominem esse duos homines voluerunt. (2) Peperit igitur Alchumena geminos, modici tamen intervalli distinctione conceptos, hominem scilicet ex perpetua anima et corpore temporali constantem, hoc quidem ex Amphytrione, illam autem ex Iove. Et intervallum aliquod inter generationem corporis et creationem anime incidisse naturale quidem est, cum non nisi generato iam corpore illa divine maiestatis imago, rationalis anima scilicet, infundatur. Paululum etiam spacium dicunt ex eo, quod, licet operationes anime, nutritio scilicet, formatio, respiratio et motus, simul cum corpore videantur incipere, nichilominus tamen corpus primo perficitur, quam anima rationalis ab illo rerum principe deo – sicut premisimus – infundatur. (3) Sic et distinctis spaciis dicuntur fuisse nati, quia prius appareant operationes corporis quam rationis. Que quidem essentialis differentia hominis est. Nam corpus, cuius figuram tenet Yphycles, certum est traductione seminis a parentibus propagari, animam autem a Iove, hoc est: ab illo primo rerum omnium motore deo, non ex aliquo, sed prorsus ex nichilo procreari. Que quidem anima per Herculem figuratur. (4) Et de Amphytrione quidem et Alchumena, quam Ovidius per sincopem ubique vocavit Alchmenam, et de ipsorum nominum ratione abunde superius dictum est, nec, quantum ad hoc spectat, oportet aliquid immutare. (5) Yphycles autem dictus est ab ‘yphen’, quod est ‘copulatio’. Nam sicut in derivationibus dici solet, ab ‘ypos’ ‘yphen’ dicitur, que est ‘coniunctio’. ‘Cleos’ autem est ‘gloria’, unde Yphycles dici debet quasi ‘gloriosa copulatio’ sive ‘copulationis gloria’. Nam inter mixta corpora, que ex quatuor elementis composita et copulata sunt, gloriosius et nobilius est corpus humanum. (6) Hercules autem in figura anime ab ‘heris cleos’ dictus est. ‘Heris’ enim ‘lis’ est, ‘cleos’ ‘gloria’, quasi ‘ex lite gloriosus’. Nam cum naturaliter caro concupiscat adversus spiritum, si, prout decet, anima non superetur, sed vincat, ex illa lite efficitur gloriosa non solum iuxta gentiles celebritate fame, sed etiam secundum nos, si baptismi non desit ablutio, beatitudine felicitatis eterne. (7) Ex quibus – ni fallor – ostenditur totam hanc de nativitate narrationem in his geminis, anima scilicet et corpore, manifestis adaptationibus inveniri. Ille vero septem dierum angustie difficilis enixus exprimunt qualitatem. Et forte non posset feminei corporis fragilitas laborem partus ulterius tolerare nec trans septendium tantos dolores protrahere, cum salute valeret, presertim si fetura caderet in octavum. Nam et octava dies solet cunctas hominum passiones infeliciter terminare. (8) Sed id, quod maxime qui legerit, hec scire volet arbitror esse, quidnam idem autor de Galantide finxit, expectans super hoc nostram audire sententiam, ut acquiescat inventioni nostre vel aliunde querat iuxta suum desiderium edoceri. Dicam ergo, quod sentio, quamvis gratissimum michi foret in tanta re, cuius sequi possem vestigia, reperire. (9) Id ergo, quod naturaliter mulierum adiuvat partum, est illa vis anime, que dicitur ‘expulsiva’. Hec maxime viget cum in toto corpore, tum principaliter in nervis et his, que ex nervis compacta sunt, videlicet intestinis, stomaco atque vesica. Que quidem membra nervosa sunt et alba. Unde vim istam a locis seu membris, in quibus principalius immoratur, Galantida nominavit a ‘galac’ Grece, Latine ‘album’ sive ‘lac’. (10) Hanc autem fingit autor esse plebeiam, quoniam ad intellectus nobilitatem non ascendit, sed tota pertinet ad motivam, quam vegetabili volumus esse subiectam. Specialiter autem subicitur nutritive, que quatuor habet potentias, scilicet attractivam, digestivam, retentivam et expulsivam. Et – ut de ceteris sileamus – expulsivam dicunt vim superflua depellentem. (11) Strenuam autem faciendis iussis, hoc est: fortem, velocem et expeditam, dixit, quia non potest retentive potentie viribus contineri et quia velox ac agilis est in actionibus suis. Grata etiam fore dicitur ipsi Alchumene, quia nescio quid gratius secundum corporeos sensus carni fieri valeat quam ipsam exonerare superfluis per naturales egeries vel sudorem. (12) Decepisse vero dicitur Lucinam, hoc est: vim retentivam partum constringentem,
dumque exit et intratsepe fores, divam residentem in ara,
vidisse, quam astu mentiti puerperii consurgere fecit. Nam vis ipsa, quam expulsivam dicimus, pro partus eductione multas humiditates expellit, quarum pinguedine eluditur et quasi decipitur retentiva. De cuius veluti manibus lubricans partus eripitur, et, que quodam modo sedere visa est, dum expulsus humor effluit, resolutis conatibus elevatur. Intrare autem Galantis et exire sepius dicta est, quoniam successivis impulsibus, quorum initia per quandam attractionem ad intus, finis vero per egressionem ad extra fiunt, expulsionis actio consumatur. (13) Nam quod et
flava comas
fuerit, hoc etiam ad nervorum candorem pertinet, in quibus et membranulis ab eis compositis actus expulsive, sicut cernimus, procreantur. Verumtamen flavum non solum est idem, quod album, sed etiam magis proprie color mixtus ex albo et viridi. Ex quo Virgilius inquit:
Flavaque caput nectentur oliva.
Nec hoc primum a Marone dictum est. Longe quidem prius Ennius Annalium quarto decimo dixerat:
Verrunt ex templo placidum mare marmore flavo,
spumas virentis maris flavo marmore designando. Nam et flava Ceres dicitur, quando de virore cepit albescere. Hac igitur compositione coloris quid aliud datur intelligi nisi viridantis flegmatis mordicativa salsedo, que tum pungens impellit, tum lubricans et humectans educit egeries? (14) Nec incongrue fingitur, cum prius staturam haberet erectam, commutatis in pedes manibus in quadrupedem transformata, que per oris ianuam enitatur, quoniam, ubi prius, cum embrio foret in utero, per umbilicum – sicut supra tradidimus – purgatio fiebat, ad inferiora se vis illa recurvans incipit et manibus, hoc est: operatione, descendere et se per vasa purgatoria, que inferius natura constituit, explicare. (15) Et quantum ad conceptionem attinet, ore parit. Nam idem matricis orificium semen recipit et partum emittit. Animal autem, in quod mutata fuerit, autor Ovidius non expressit. Dicit enim:
Ridentem prensamque illis dea seva capillistraxit, et e terra corpus relevare volentem,arguit inque pedes mutavit brachia primos.
Et volens ipsam transmutatam compresso nomine signis denotare subiungit:
Strenuitas antiqua manet, nec terga coloremamisere suum (remansit etenim flava); forma est diversa priori.Que quia mendaci parientem iuverat ore,ore parit, nostrasque domos, velut ante, frequentat.
Et strenuitatem quidem atque colorem mustele flavum cernimus. Et cum mustelarum duo sunt genera, silvestre scilicet, quod et habitatio et magnitudo distinguit, alterum est in domibus oberrans, quod parit et nutrit catulos et ipsis adultis sedem mutat. (16) Sunt autem non parvi autores, qui tradunt ipsam ore concipere, aure vero effundere partum. Quod Petrus Damianus ad Desiderium scribens sanctoque conventui monachorum apertissime testatus est, quamvis hoc Ysidorus, non parvus autor, falso dicat aliquos opinari. Alii vero ponunt e contra, quod aure concipiat et pariat ore, et huius opinionis – ut patet – videtur Ovidius, qui tamen de re incerta nolens aliquid asserere nomen subticuit, ne temere videretur aliquid affirmare; et eo maxime, quia satis erat intrinseco sensui posuisse solam mutationem, licet, in quod conversa sit animal, sileretur. (17) Nunc autem, quid sibi moraliter velit idem exortus, secundum alteram fabulam videamus. Unum tamen adiciam, quod, cum Naso dixerit de Galantide:
dumque exit et intratsepe fores, divam residentem vidit in arabrachiaque in genibus digitis connexa tenentem,
hoc ideo dictum esse, quoniam – ut refert Plinius –
cum remedium alicui adhibeatur,
assistere quampiam
digitis pectinatim inter se implexis veneficium est,
et subdit:
Id compertum esse tradunt Alchmena Herculem pariente,
imposuisse
circa unum ambove genua,
ut actus enixionis impediretur. Unde constat hoc hystoricum fuisse. Allegorice vero forte significare voluit autor egregius maleficiorum vanitatem, que, quamvis difficultare valeant, naturales tamen actus tandem nequeant impedire. |