BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

LIBER III

____________

 

[Prohemium]

 

(1) Iuvat Herculem nostrum a matris utero in lucem eduxisse secundoque volumini fecisse finem. In quo si longior fui, quam multitudini grata brevitas exigat, concedo cunctis – et precipue doctis –, ut eximant, quicquid viderint esse superfluum quicquidve iniocundum vel inutile scitu reppererint, bona cum venia, sicut placet, abscindant. Et ego quidem, licet, qua potui, modum adhibuerim, id libenti fecissem animo, nisi damnabilis reputassem invidie vel, que nobis cogitantibus occurrebant, abscondere vel, que tradebam ex occultissimis poetarum abditibus eruta, brevitatis studio legentibus obscurare. Satis etenim, ni fallor, tum novitate rerum, tum insolentia studiorum tenebrarum habet ipsa materia, ut videretur exigere amplificationis claritudinem, non illam, que cum brevitate vitari nequeat, densitatem. (2) Cupio quidem hec nostra, qualiacunque sint, fideliter tamen tum congesta, tum inventa, non paucis, non multis, sed omnibus, si possibile sit, innotescere. Saltem enim spero futurum aliquem, qui nostro ductus exemplo se in meliora componet et altitudine mentis ac ingenii bonitate poeticam nostram, que prostrata iacet, in lucem honoris et in splendorem veri luminis revocabit. Nam quamvis poetica varia et altissima res sit et, cuius magnitudinem non possimus mentis nostre cogitationibus emeteri, omnino tamen inaccessibilis non est et, quam debeant bone indolis iuvenes desperare. Nam – ut Flaccus noster ait –

 

Sapere aude. Dimidium facti, qui cepit, habet.

 

Nec illos deterreat rerum moles, sed cogitent sibique persuadeant nichil esse tam arduum aut tam obscurum, in quod non possint laboris indulgentia et assiduitate studii pervenire. (3) Scio planeque fateor talem esse posse poetam, imo debere, qualem optime nature vena et omnium artium eruditio, noticia rerum gestarum, morum apprehensio et ipsius poetice exacta doctrina perficere poterunt et formare. Imo prorsus poetam esse non posse, nisi fuerit – ut pauciloquio cuncta complectar – omnium rerum divinarum humanarumque scientiam consecutus. (4) Nec ignoro quamlibet artium liberalium tantam esse, quod vix etas hominis vel uni soli posse sufficere videatur. Et tamen, quamvis hec impossibilia iudicentur, nolo, quod, quem ad hoc natura produxerit idoneum et declivem, tante laudis habitum non excolat et quantum sibi fuerit possibile, non sequatur. (5) Nam ut posteriora commemorem: est quelibet artium liberalium cuiuscunque mortalis et ingenio et memoria et vita maior. Ita tamen ordinate sunt, ut una videatur ex alia et aliqua ex aliquibus et quedam ex omnibus exoriri. Perfectio quidem grammatice logicam aperit ambeque rhetoricam et e contra. Arithmetica totius est matheseos mater, et ipsa cum geometria musicam generant. Et ex his tribus conficitur, nedum comparatur astrologia. Et ex hoc realis scientie quadruvio trivium gignitur. Et huius versa vice ministerio quadruvium declaratur, ut, quantum in una didiceris, tantum in aliis percepisse videaris. Habent singule, habent et omnes latitudines suas et proprietates, intra quas, licet ad illam non possit perfectionem accedi, laudabiliter tamen versamur et excellimus. (6) Discamus igitur et, quantum possumus, proficiamus. Nam ut inquit Flaccus, licet tantum

 

non possis oculo quantum contendere Linceus,

non tamen iccirco contemnas lippus inungi;

nec, quia desperes invicti membra Gliconis,

nodosa corpus nolis prohibere cirarga.

 

Etenim ut ipse idem subiecit:

 

Est quoddam prodire tenus, si non datur ultra.

 

Quis sane mentis recuset honestas congregare divitias, licet non possit Cresum Lidium aut Romanum Crassum vel alium quempiam inter divites ditissimum adequare? Quis arma movere pro patria, pro sacris et ceremoniis, pro fide sanctissima veri dei proque salute sua atque suorum contempserit, licet Achillem non possit, Hectora vel nostrum Herculem emulari? (7) Dimittamus ergo virtutes et vitiis contabescamus, quod non possimus aliquorum, qui nos precesserint, merita sive meritorum opinionem, quicquid egerimus, adipisci? Desipiamus, quoniam esse non possumus Salomones, frangamur in adversis, quia Iob nequeamus et eius patientiam imitari? Et ut per singula non discurram: iaceant cum sua difficultate virtutes, quoniam nimis arduum sit ad ipsarum apicem pervenire? (8) Quod si hec ridicula sunt, nonne et omnium ridiculorum ridiculosissimum est altitudinem poetice, qua sola cum deo et de deo loqui possumus cuique tot et tanta subiciuntur, quot et quanta scitu digna sunt, que singulare dei et nature donum nobiscum innascitur quamque non spernit, nisi, qui non intelligit, queve sic cum ceteris scientiis ludit, quod ipsas noverit in sue constructionis edificium cum dignitatis excellentia collocare, propter imaginarie difficultatis opinionem vel irridere si nescias, vel non amplecti gloriosam tante rei magnitudinem, si cognoscas? (9) Numquam pervenit ad summum gradum, qui non ascenderit imum. Nec desperanda est eximia altitudo, ad quam attingendam videas semitam, licet difficilem, ordinatam, sed intueamur in tante rei apicem, nec oculos perstringat nostros plenissime lucis splendor. Cogitemus ipsam super omnes scientias eminentem ex singulis, quicquid, sibi placuerit, sub sui staminis tegmine contexentem, ut illa quandoque penitus subtegantur, quandoque visui offerant simul texta et quasi sub auro nigrulum quiddam videantur decentissime renidere, et ipsam aspiciamus rebus dignissimis non parvam superaddere dignitatem, nosque ad tante rei fructum quamvis multis laboribus attingendum ardentibus animis componamus, et tanto ferventius, quanto clarius videmus, quod, etiam si ad illius sublimitatis altitudinem nequeamus ascendere, quicquid ut illuc perveniamus, addiscimus, nobis ad fructum nedum scientie, sed ipsius sapientie cumulamus. (10) Multa pereunt in ceteris artibus, si finem, quem intendimus, amittamus. Quid enim prodesset litterarum nomina cognoscere, quid illas scribere, si debite nesciverimus litteras iungere litteris quasque voces denotent ignoremus? Perit totum agricolationis studium, si pervenire non possimus ad fructum. Inanis esset armorum conficiendorum ratio, si sustuleris militarem et ipsam disciplinam armorum et, quod est ultimum, victoriam et triumphum. (11) Sed quicquid, ut in poetam evadas, percipis, etiam si id non successerit, pro aliis facultatibus, quecunque fuerit illa, tibi preparas et adiungis. Ut in aliis tempus frustra possit effluere, quicquid autem temporis tradas poetice, videas non labi, sed colligi et ad utilitatem alterius fructus, si ad poesim non attigeris, applicari. (12) Neque vos deterreat Flaccus noster, cum inquit:

 

Sic animis natum inventumque poema iuvandis,

si paulum summo decessit, vergit ad imum.

 

Habet enim summum istud statum et latitudinem suam, in quo se transcendentes plurimi gradus sunt in quave speciositate multa conveniunt. Alias enim semper unicum, imo nullum habuisset poetam cunctis temporibus excolendum humanitas. (13) Nam licet inexcessum aliquem inter illos, qui fuerunt, possimus ostendere, illum tamen prorsus inexcessibilem, quem sola mente concipimus, non possumus demonstrare, et nulla penitus foret commendatio poetarum. Nam quod inquit

 

mediocribus esse poetis

non dii, non homines, non concessere columne,

 

non ita intelligendum est, quod citra summum laudabilem non liceat esse poetam, nec quicquid paulo summo decesserit, omnino vergat ad imum. Etenim si hoc poeta sensisset, plane sibi nullo modo constaret. Dixerat enim prius:

 

Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis

offendar maculis, quas aut incuria fudit

aut humana parum cavit natura.

 

Si enim paucis non offenditur maculis, longe magis summus erit, qui nullis offendit. (14) Ergo sic intelligi debet ipsa mediocritas, quod, quicunque supra mediocrem sit, poetam inter summos possit et debeat computari, ut satis sit mediocritatem excedere, quo poeta possit inter summos, quod ille videtur exigere, numerari. Hanc igitur supramediocritatem quis est, quem natura composuerit ad hoc declivem et idoneum, qui debeat desperare? Ergo rei magnitudinem et splendorem altis animis amplectamur, ut huius rei cupidine in cuncta, que disci docerique possint queve sint libero homine digna, ardentis studii vehementia penetremus, quando nulla res doctrina queri potest, ad cuius perfectionem maiora vel plura, sicut primo libro disputavimus utque constat per evidentiam, requirantur.