Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber III
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XLIIIDe pugna deorum cum Gigantibusquid possit mistice tradi
(1) Scio me multa, cum de materia Gorgonum disputarem, et fabulosa et mistica dimisisse. Quod id me consulto fecisse docti, qui legerint ista, cognoscant. Non spectabant enim ad principale propositum. Quos delectat igitur varietas fabularum, apud Iginium et Germanicum illas querant, et quorum ingenium capax fuerit, allegoricos sensus adaptent, quos facile reperient eruditi. (2) Nunc ad Gigantum materiam veniamus. Geminas etiam Gigantum fuisse pugnas: unam, qua victores contra deos leguntur in Egito, alteram in Thessalia, qua victi sunt, constat. Faciamus igitur deos primo victores, quod in Emathia dicitur contigisse. Cuius quidem rei misterium, si quis ad Thessalie materiam redeat, nos inveniet retexisse. Et hunc tractatum incipiamus.
– sicut inquit Cicero et ut supra retuli –
nature repugnare?
Et – ut Tullianum hoc explicem – ordo nature vult, quod sensus pareant rationi. Quotiens autem sensitiva vis rationi non obedit, repugnatur sine dubitatione nature, et longe magis, si sensus rationi contigerit imperare. Nunc autem sensitivi sive carnales affectus carnalesque potentie sive vitia Gigantum figuram obtinent, atque filii terre dicti, quod ex rebus terrestribus et carnis, que terra est, prurigine generentur. (4) Sunt autem hi magni corpore, quod significat molem et altitudinem vitiorum. Nam cum virtutes suis contineantur limitibus, utpote que consistant in medio, vitia latissime patent nec finem inveniunt, ubi desinant. Sunt et Gigantes potentes viribus, quod plane denotat vim et robur atque violentiam passionum. (5) Finguntur autem serpentes habuisse pro pedibus eo, quod – sicut autoritate Macrobii dictum est superius – dicantur
nichil rectum nichilque superum cogitasse.
Tortuosa quippe serpentum illa volumina, quibus pro pedibus usi traduntur, horum affectuum obliquitatem significant. Et quia serpens animal est tam reptile quam terrenum, significatur has passiones, affectus ac vitia per terram et inter hec temporalia serpere seque nunquam altius elevare. (6) Quin etiam serpens est animal venenosum et tante vivacitatis, quod vix possit extingui. Ex quo datur intelligi progressu passionum huiusmodi humane vite sinceritatem quasi veneno quodam infici atque turbari longumque et vivax esse cum hac quasi gente certamen, quod vere nunquam nisi post resolutionem huius compositionis, qua vita constat, carne videlicet deposita, finiatur. (7) Accedat ad hec, quod, cum omnes, nisi dei gratia subleventur (quod gentilibus non contigit, apud quos ista ficta sunt), spem et fidem cum sensibus terminent nec ultra, quam illis percipiant, sperent aut credant nec etiam ament, licet ad altiora quadam possint ratione traduci, solent communiter omnes, qui carnaliter et secundum sensitivos affectus vivunt, sapientissimi iudicari. Que sapientia per serpentes, de quibus scriptum est,
convenientissime figuratur. Nam inter illos, qui nichil hominem esse post mortem opinati sunt, nonne stultissimum reputetur a delectationibus sensuum abstinere? (8) Apud eos siquidem, qui putabant animas immortales et ab eterno creatas suis traditas stellis naturali quodam affectu in corpora velle reverti (que deliratio Platonis fuit et eorum, qui se Platonicos esse gloriabantur), aliqua ratio poterat esse virtutis, licet tenuis et non vera; quippe, licet citius tardiusque purgari putarent animas onere terrene contagionis, aliquando tamen credebant ipsis ad sua sidera reditum esse. Quo fiebat, ut optimis hominibus, ne tardius, sed omnino liberius atque citius redirent in celum, studium esset aliquando virtutum, alii vero supervacuum arbitrarentur severiorem vitam sequi temporalis retardationis metu, cum tandem esset ad sidera redeundum. (9) Deos vero Iovem et Iunonem, Neptumnum et Cererem, Plutonem et Vestam anteprecedente capitulo demonstravi in homine fore. Ut enim brevissime repetam: Iupiter sublimen rationis arcem, Neptumnus partem rationis inferiorem, Pluto sensualitatem obedientem rationi significant. Cum quibus plane carnales congrediuntur affectus, hoc est: Gigantes, ut redeamus ad fabulam. (10) Fit autem hec pugna – sicut premissum est – in Thessalia, hoc est: in vita humana. Huius enim imaginem Thessaliam, Hemoniam sive Ernathiam (sive aspiratione dempta Emoniam) superius ostendimus obtinere. Ceterum gemina vis anime nostre est. Est enim vis concupiscibilis, est et irascibilis; quarum concupiscibilis caput est. Fertur enim semper in bonum: bonum quidem verum, si iudicans non erraverit intellectus, vel apparens bonum, si contingat examen intellectus errare. Sed quoniam aliquando contingit difficultatem annexam ipsi bono tantam esse, quod vis concupiscibilis deterretur nec procedit ulterius, adest vis irascibilis, que et ipsa fertur in bonum, sed tanquam arduum atque difficile, que difficultate calcata mittit concupiscibilem in obiectum suum. (11) Nunc autem hec pugna, qua dii victores fuerunt, ad concupiscibilem pertinet. Et ideo bene finxerunt eam et in Thessalia, hoc est: humana vita, et in campis Flegreis, quasi ‘Flegeis’, fuisse commissam. ‘Flegi’ quidem Grece, Latine ‘flama’ dicitur, que nichil est nisi quidam ignis ardor, per quem concupiscentia designatur. In cuius campis atque latitudine Iupiter, ratio videlicet superior, et Neptumnus, rationis videlicet inferior pars, et Pluto, sensitivus scilicet appetitus obediens rationi, et alii dii cum Gigantibus, hoc est: carnalibus atque terrenis affectibus, pugnam conserunt. In quo quidem congressu – sicut inquit Maro –
Ter sunt conati imponere Pelio Ossanscilicet, atque Osse frondosum involvere Olympum.
De quo quidem egimus supra capitulo secundo tractatus Thessalie. Etenim – ut ibidem dictum est – Ossa figuram tenet humani corporis, Olympus carnalium affectuum. Mons vero Pelius significat animam rationalem. (12) Conantur ergo Gigantes, terreni – sicut dictum est – affectus, Ossan imponere Pelio, hoc est: corpori sive carni super animam tradere dominatum, et ipsi Osse frondosum involvere Olympum, hoc est – ut diximus – carnales affectus, qui per Olympum figurati sunt, quem mirabiliter «frondosum» poeta vocat, quoniam frondes silvis et arboribus tradunt amenitatem quandam et delectabiles umbras. Carnalium siquidem affectuum ratio, qui feruntur in bonum – sed in eo, quod delectabile – ad voluptatem pertinet. (13) Nunc autem veniamus ad pugnam.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympumfulmine et excussit subiectum Pelion Osse,
sive
subiecto Pelion Osse,
ut aliqui textus habent et ut in anteprecedente capitulo tactum est. Excutitur autem Pelion subiectum Osse, hoc est: corpori subducitur anima rationalis, quotiens carnis aggravantis mole, virtutibus scilicet, quasi quibusdam fulminibus liberatur. (14) Nec me latet aliter Horatium hanc aggregationem montium tradidisse. Scripsit equidem in libro Carminum:
Magnum illa terrorem intulerat Iovifidens iuventus horrida brachiisfratresque tendentes opacoPelion imposuisse Olympo.
Potest igitur hoc per hypallagem dictum legi, ut sit sensus,
tendentes opacoPelion imposuisse Olympo,
id est: opacum Olympum Pelio. Vel iuxta misticum intellectum, cum Olympus sensitivos affectus significet, dicitur imponi sibi anima rationalis, quoniam, cum naturaliter hec immineat, illi velut subiectus ignis animam commovent et incendunt. Principium siquidem huius pugne est et naturalis ordinatio, quod carneum corpus subsit et quod ex ipso sensitivus appetitus quasi vapor aliquis elevetur superioris anime quietum conturbans statum et lumen obtenebrans rationis. Unde Oratius dixit:
tendentes opacoPelion imposuisse Olympo.
«Tendentes» inquit, id est: intendentes, non imponere, sed imposuisse, non, ut regnaret, sed, ut potius vinceretur et quasi ex contraria naturalique regione acies conseratur. (15) Sed Maro non dixit, quod Gigantes imposuerint Ossam Pelio, sed, quod id conati fuerint:
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam.
Flaccus igitur pugne respexit initium et ordinationem acierum, quando scilicet adhuc appetitus corpus et ratio nativum ordinem retinent, ut inde moveantur in pugnam et Gigantes pugnaturi intendere videantur imposuisse Pelion, animam videlicet rationalem, Olympo opaco, id est: cecis sensualitatis affectibus. Aliter enim pugna non fieret, nisi de statu anima moveretur. Maro pugnantium notat affectum. (16) Naso vero iam rationis victe statum notans, quasi Gigantes conata perfecerint, Iovis, superioris videlicet rationis, victoriam ponens, quam fulminibus, hoc est: virtutibus, tandem fuerit adeptus, divine scribit:
Tum pater omnipotens,
hoc est: superior ratio, que sine dubio potentissima est
misso perfregit Olympumfulmine,
hoc est: virtutibus sensitivus dissipavit affectus. Primus quidem virtutum conatus est, quod appetitus pareat rationi. Quo facto excutit ratio
subiectum Pelion Osse,
id est: subducit et liberat animam a corporis dominatu. (17) Nunc autem tempus est de fulminibus disputare. In quo quidem expectari nolim a nobis, ut disputem vel plene discutiam, qualiter et ubi et de qua materia fulmina generentur et quam varii soleant mirabilesque videri fulminum effectus. Sunt enim hec physice facultatis. Solum autem ea narrative complectar, que tacta meminerim a poetis queve sufficere putavero nostro tractatui; cetera peritis et philosophis relinquemus. (18) Loquuntur igitur poete tripliciter de fulminibus: uno modo secundum propriam naturam fulminum, altero secundum speculationem seu vitam contemplativam, tertio secundum vitam moralem. Primo quidem modo omnium rerum et scientiarum peritissimus Mantuanus inquit in octavo:
Tris imbris torti radios, tris nubis aquoseaddiderant, rutili tris ignis et alitis Austri.Fulgores nunc terrificos sonitumque metumquemiscebant operi flamisque sequacibus iras.
Super quibus verbis refert Servius Virgilium prefatis circumlocutionibus notavisse, quod omnibus anni temporibus, que quatuor sunt et pro quolibet tres menses habent, fulmina cadunt in terram:
(19) Et subdit idem commentator:
Et sequitur exponendo:
Hec Servius. (20) In secundo autem Eneidos, ubi Virgilius inquit:
Ex quo me divum pater atque hominum rexfulminis afflavit ventis et contigit igni,
scribit Servius:
– inquit –
Et ubi de Salmoneo locutus est Maro:
At pater omnipotens densa inter nubila telumcontorsit, non ille faces nec fumea tedislumina, precipitemque immani fulmine adegit,
Fumea lumina,
dicit Servius,
(21) Hec igitur Servii retulimus, ut pateat his locis Maronem nostrum de fulmine physice fuisse locutum. Nam, ubi dixit in primo,
Nate, mee vires, mea magna potentia, solus,nate, Iovis summi qui tela Typhoea temnis,
de fulmine moraliter tangit. Nam amor carnalis in morali vita potentius quam alie passiones etiam superioris rationis vim contemnit. (22) Quod autem in septimo de Esculapio loquens inquit:
Tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbrismortalem infernis ad lumina surgere vite,ipse repertorem medicine talis et artisfulmine Phebigenam Stygias detrusit in undas,
hoc – inquam – de fulmine pertinet ad speculationem, que rationibus suis docet impossibile per naturam esse, quod aliquis morte obita medicinis revocetur in vitam. Nam quod commentator vult Virgilium intellexisse, quod omnibus anni temporibus fulmina iaciantur, licet in se verum sit, tamen arbitror non omnino totum, quod ille vates intenderat, attigisse. Puto siquidem non solum illis versiculis Maronem anni tempora designasse, quibus omnibus cadunt fulmina, sed plane materiam et formam fulminum expressisse. (23) Etenim – ut vult philosophus – exhalatio terrestris, que spiritus est frigidus et siccus, prout est terra, de qua tenuitate atque levitate sua per solis, lune et aliorum siderum radios elevatur et scinditur, aliquando permixta cum evaporatione aquea, que similiter quasi spiritus quidam attrahitur, luminarium et stellarum radiis ascendit in altum. Ex quibus creditur fieri fulmen. Nam comprehensa exhalatio intra vaporem aqueum humectari refugiens agitatur et subtilitate atque siccitate sua facile per motum inflamatur, ex quo apparent coruscationes, quas ‘fulgetras’ Servius vocat. (24) Fiunt et fulmina, quotiens repulsa a frigiditate medie regionis aeris, qui locus frigidissimus creditur ab effectibus, qui resultant per circumfuse nubis ambitum, querit exitum et tandem nubem scindit. In cuius exitu, veluti mergatur in aqua, partim extinguitur, partim exit. Ex qua fractione et extinctionis contactu fit sonitus terribilis ille tonitrui, quem longe, postquam vidimus fulgetras, audimus, quoniam hebetior – ut autoritate Servii supra relatum est – sit auditus quam visus. Erumpens autem illa materia per regionem nubis, quam invenit rariorem, aliquando per aerem diffunditur et evanescit, aliquando cum aere comprehenso descendit in terram scindens, urens vel afflans. (25) Hec igitur omnia ferme noster Maro describit ad litteram. Elevationum enim illarum, sive vapores sint sive exhalationes, naturam primo tangit. Nam cum vapor humidus, antequam convertatur in aquam, quandoque temporis et regionis qualitate constringatur in grandinem, nivem vel pruinam sive brumam, hoc notavit Virgilius per tris imbris torti, id est: stricti, radios, imbrem strictum vocans congelatam illam humiditatem, que proxima quidem erat, ut converteretur in imbrem. Et de eadem prosequens et alios ponens effectus inquit:
Tris nubis aquose.
Nam et tripliciter vapor humidus terminatur. Aut enim, si modicus fuerit, frigiditate noctis ingrossatus, mutatur in rorem aut dilatatur in nebulam aut densatur in pluviam. Et siccam exhalationem attingens, que leviter inflamatur, ait:
Rutili tris ignis.
Etenim si spiritus hic ignescat, vel solam efficit coruscationem vel facit et tonitrum vel etiam efferatur in fulmen. (26) Et quoniam hec eadem elevatio, si non exardescat, efficit ventum, subdit:
Et alitis Austri,
Austrum pro vento generaliter ponens sicut et in tertio Eneidos:
Vocat auster in altum.
Ubi Servius scite scribit:
Auster autem quivis ventus.
Et forte, quia de tali materia nichil aliud generatur quam ventus, ideo non addidit
tres alitis Austri,
sed simpliciter
alitis Austri.
Vel si velimus, quod illa coniunctio et repetat illam vocem tres, non deficit ventis sua triplicitas. Nam cum quatuor ex mundi cardinibus principales venti quatuor oriantur, quilibet eorum habet hinc et inde suos collaterales. Unde sunt illi versiculi:
Sunt Subsolanus, Eurus, Vulturnus, Eoi,deque die medio Nothus exit et Africus Auster.Circius occasum Zephyrusque, Favonius afflant,et veniunt Aquilo, Boreas et Chorus ab Arctho.
(27) Nec me latet, quod, qui voluerit ventorum regiones minutius dividere, nedum unum, sed poterit inter duorum ventorum sinum multos alios assignare, nec solum multos, sed etiam infinitos. Sed hi notabiliores sunt et duodecim signis zodiaci non numero solum, sed complexionibus correspondent. Nec Servius – ut supra retuli – fortuitu dixit:
Et alitis Austri, id est autumni.
Nam optimus autor Suentonius Tranquillus secundo de Cesaribus libro
Austrinis tempestatibus,
inquit, eas dividens contra hyemem, ver et estatem, ut intelligi oporteat Austrinis, id est: autumnalibus. (28) Ergo – sicut patet – Virgilius per illa, que dixit, non tempora solum, sed etiam materiam explicat fulminum, que vult a Ciclopibus fabricari. Quando vero subiunxit:
Fulgores nunc terrificos sonitumque,
tangit formam fulminis. Est enim fulmen exhalatio inflamata cum sonitu, cui metus adicitur, ut alter inquit:
et humanas motura tonitrua mentes.
Miscentur et ire sequacibus flamis propter noxios fulminum actus. Non ergo solum tempora, sed materiam et formam fulminum expressit. Quod etiam patet Servium aliqualiter attigisse. (29) His itaque prelibatis redeamus ad fulmina, prout ad moralem vitam microcosmi spectant. Et cum Gigantes – ut premisimus – in hoc sensu significent terrenos affectus, qui solis virtutibus superantur, et hec impia propago fingatur fulminibus victa, videamus, si fulmina congrue possunt actus significare virtutum. Et cum virtus qualitas mentis sit et pars superior rationis seu mentis Iupiter sit – ut supra monstravimus – convenientissime fulmina pro virtutum actibus, qui ad extinguenda vitia tela rationis et mentis sunt, figurantur. (30) Ignea sunt fulmina, et ignea virtus est. Fulmina creantur in medio nubium, et virtutum actus in medio vitiorum. Rumpunt illa nubes, isti vero separant vitia. Feriunt fulmina, quicquid terrestre fit obvium, virtutum autem actus extinguunt sensitivum affectum. Non semper coniungitur coruscationibus fulmen, nec ad apparentes virtutum actus sequitur subesse virtutem. Veniunt sine fulminibus quandoque cum coruscatione tonitrua, sepe sine virtute iunguntur apparentia famaque virtutum. Fulmina – sicut refert Plinius – nunquam pedem sextum attingunt, si terras penetrant, nec ad perfectum usque, quod per senarium numerum designatur, virtus ipsa sensualitatem attingit. Nunquam enim in hac vita, qua degimus, sic extinguitur per virtutem sensitiva commotio, quod perfecte suus impetus refrenetur. (31) Forte etiam – ut aliud de Gigantibus misterium attingamus – et ad hoc pertinet, quod de quinto lunationis die Maro retulit:
Quintam fuge: pallidus OrchusEumenidesque sate; tum partu Terra nefandoCeumque Lapetumque cret sevumque Typheaet coniuratos celum rescindere fratres.
Semper enim creantur Gigantes, hoc est: carnales affectus, semper coniurant celum rescindere fratres terque conantur
imponere Pelion Ossan,
nisi virtutes ad senarium usque perficiantur. Et quoniam, quanto propinquiora sunt vitia virtutum actibus, tanto magis periculosa sunt maiorisque potentie (quod quidem in quinario, qui numerus proximus est senario, quem perfectum volunt, invenitur), ideo tunc traduntur generati Gigantes, qui potentissimi hominum fuisse creduntur. (32) Sed opponitur eis potentissimus Gigas, Hercules noster, quem Macrobius virtutem dixit potentiamque deorum, ex Iove genitus et Alchmena. Nam quamvis hystorialiter plurimi Ioves fuisse legantur, unde et Cicero tres nominatim refert, tres etiam tantummodo deos Iovis appellatione apud poetas invenimus celebratos, summum videlicet illum patrem divum atque hominum regem, Neptumnum (unde Statius de eodem loquens ait:
Dextramque secundi,quod superest, complexa Iovis),
et Plutonem, de quo tragicus inquit in Furente:
Obscura diro spacia concessit Iovi.
(33) Omnes tamen hi Ioves ad generationem Herculis spectant. Etenim et superior ratio, que simpliciter Iupiter nominatur, et Neptumnus, quem inferiorem rationis portionem astruximus, qui ‘secundus Iovis’ dicitur, et Pluto, qui pro sensitivo sumitur appetitu, cum obediat rationi, qui ‘tertius Iupiter’ est, in hac carne mortali, que Alchmene dicitur, defectus sive potentia virtutis, generat Herculem, cui virtus heroica deputatur, vis illa scilicet, que celo militans, hoc est: Iovi, vincit Gigantes, hoc est: carnales affectus. Et quia triplici de Iove nascitur virtus, ideo fulmen etiam creditur esse tricuspe. (34) De Iove quidem sublimi virtus nascitur intellectiva, que prudentia dicitur. De secundo Iove, qui caducarum rerum administrationem respicit, oritur iusticia et eius astitrix fortitudo. De tertio vero Iove, qui Pluto dicitur et figuram obtinet sensitive, que sit obediens rationi, nascitur temperantia, que voluptatibus nostris carnalibus frenum ponit. Ut ex hac origine, que triplex est, omnis virtutum integritas oriatur. (35) Est preterea virtutum mater philosophia moralis in tres secta species, ethicam videlicet, economicam et politicam. Quarum prima perficit hominem, secunda patrem familias, tertia principem atque civem. Omnia preterea virtutum integritas aut respicit, que in nobis et circa nos sunt, aut superiores aut inferiores. Nam qui sibi bene convenit et cum paribus, qui primus gradus virtutis est, quique novit gubernare minores et maiores colere, sine dubio virtutes omnes amplexus est,
totus teres atque rotundus.
(36) Bene ergo triplicem origine virtutem, triplicem fine triplicemque subiecto, fulmen triplex exprimit et figurat. Naso quidem de fulminis igne loquens ait:
Naiades Hesperie trifida fumantia flamacorpora dant tumulo,
trifidam flamam pro fulmine ponens. Est etiam – ut ex autoritate Servii supra memini me dixisse – fulmen urens, scindens et afflans. Carnales quidem affectus non extinguit, sed afflat continentia, sine qua commotione virtus hec, que quedam carnalium passionum frenum est, stare non potest, sed ociosa ac inanis esset. Scindit iusticia tum rei medium scrutans, tum medium inveniens rationis. Urit autem et quasi vertit in cinerem fortitudo terrores. Et quoniam, quicquid agat fulmen, sine flama non fit, quem lumen est, virtutem etiam significat intellectivam adustio, que veluti lumen quoddam rectitudinis et rationis cunctis agilibis coexistit. Ut, quocunque te verteris, quicquid de virtutibus dicitur, per naturam et effectus fulminis figuretur. Bene diximus ergo virtutum actus per fulmina designari. (37) Sed fabricantur fulmina in antris Eotiis, que quidem sunt locus, hoc est: officina, Vulcani, cuius opifices sunt
Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.
Et antrum Eolium, quid est nisi corpus sive pectus humanum, in quo fulmina fiunt? Hoc autem antrum ad Vulcanum spectat, qui materialis compositi typum habet. Corpus enim nostrum mixtum et materiale est. (38) Vulcani vero fabri sunt: Brontes quasi ‘urontes’, qui pro affectu ardoreque voluntatis et appetitus ponitur, per quem ad volendum aliquid incitamur. Secundus est Steropes. ‘Sterion’ enim Grece, Latine ‘statio’, – vel ‘stereon’, ‘solidum’ sive ‘firmum’; quando enim affectui per electionem inheremus et in ipso firmamur et stamus, si sit affectus ordinatus et bonus, tunc virtuosum actum iam intentione perficimus. Sequitur tertius faber, qui Pyragmon dictus est, a ‘pyr’, quod est ‘ignis’, et ‘agmon’, quo nomine Greci incudem vocant; ubi et a quo perficitur, quicquid in fabrica preparatur. (39) Actus ergo virtutum in horum trium fabrorum manibus perficiuntur. Nam appetendo, volendo et perficiendo, actus si bonus est, actus est sine dubitatione virtutis. Hi ergo actus virtutum non solum pravum; qui commovetur, affectum vincunt et superant, sed etiam, ne moveatur ulterius aut frustra moveatur, generando virtuosum habitum operantur. (40) Ceterum, quia secundum nostri corporis qualitates et compositionem plus et minus et omnino taliter operamur, sive sit primus affectus sive voluntatis electio sive demum operis executio (nam – ut supra diximus – teste Cicerone
non inconvenienter hec omnia ad Vulcanum, qui materialis compositi sive mixti figuram obtinet, referuntur. Nec intelligat hec malus interpres aliter, quam oporteat. Scio nobis inditum a natura libertatis arbitrium; et tamen cum hac ipsa libertate stat, quod secundum nostri corporis armoniam hoc vel illud inclinati potius eligamus. (41) Inter hec etiam non sine causa Ciclopes communi nomine dicti sunt. ‘Ciclos’ enim Grece ‘circulus’ est, que figura, sive lineam velis sive corpus solidum, non solum capacior, sed perfectior est. Et actum virtutis cupere, eligere atque perficere perfectiones quedam sunt, quas elegantissimum est perfecte forme vocabulo nuncupare, ut a perfectione Ciclopes quasi ‘cicli’ – sicuti premisimus – vocitentur. (42) Hos etiam exterminator tenebrarum Apollo, qui pro intellectu sumitur, suis sagittis dicitur delevisse. Ferunt equidem Servius et Lactantius, quod, cum Iupiter Esculapium ob revocatum in vitam Hypolitum fulminasset, Phebum filii morte commotum Ciclopas, qui fulmina fabricassent, confixisse sagittis – ut dicit Servius – vel – ut vult Lactantius – occidisse. Cuius rei gratia Iovis imperio dicitur novem annis apud Amphrisum amnem Admeti regis armenta deposita divinitate mortalem indutus formam pavisse. (43) Et – ut, quid Apollo sit, pateat – dicitur hunc Iupiter ex Latona genuisse. Latona quidem a ‘latitudine’ vel ‘latendo’ dicta est, quam pro simplici complexione sumi volo, quod late extensa per univerum corpus orbis terrarum in humano corpore diffuse et plenius pateat et ita tamen, quod in se videri non valeat, delitescat. Superior igitur rationis pars concumbens, id est: unita complexioni humane, gignit Apollinem, hoc est: vim intellectivam, qui lumine suo tenebras ignorantie veluti sol exterminat. Talis est equidem intellectus, qualem complexio corporis organaque permittunt. (44) Hic autem cum Coronide Larissea concumbit. Quid autem est hec, de qua poeta scribit:
Pulcrior in tota quam Larissea Coronisnon fuit Hemonia,
nisi tempus humane vite? Dicta est equidem Coronis quasi ‘cronis’, id est: tempus, et ‘Larissea’, id est: lar vel laris, quod est ignis, quo nomine calor et per consequens animalis vita, que in calore consistit, significatur. Verum quia hoc nimis generale est, adiecit poeta:
Larissea Coronis in tota <...>Hemonia.
Nam – ut supra dictum est – Hemonia, sive cum aspiratione scribatur sive non, vitam humanam significat. Est igitur Larissea Coronis in Hemonia vite tempus in homine, pulcrior equidem, quoniam inter alia, que pulcerrima sunt in vita, vite protractio est, qua semper tendens in virtutem perficitur homo et pulcrior fit, non corpore, sed virtute, prudentia, consilio, autoritate. (45) Huic unitur Apollo, hoc est: intellectus, ut aliquid semper generet. De qua nascitur Esculapius, quem arbitror pro operatione et rerum experientia poni, qui autor est medicine. Nam – ut inquiunt –
Experientia fecit artem.
Etenim et Esculapius sive – ut Greci vocant – Asclepius dura faciens interpretatur, et dure, constanter tenaciterque laborat, quicunque propter experientiam operatur. (46) Verum hec Coronis, postquam iuvene cum Hemonio concubuit, Phebi sagittis conficitur. Post iuventutem enim vita nostra mortalis, quo tempore ad summum stature corporee viriumque pervenit, quasi moriatur Apollinis sagitta, id est: lapsu temporis, quod solis cursu notabilius designatur, in mortem dicitur declinare. Vel intellectus acumine redigitur in speculationem erepto Esculapio, hoc est: experientia rerum in memoria reservata. (47) Qua quidem utitur Apollo, id est: intellectus vis, quo facilius speculetur. Nam cum experientia quidam actuum humanorum effectus sit, ab ipsa speculativus intellectus ascendit in cause cognitionem, quam appellant philosophi ‘scientiam quia’, que non incongrue per Ypolitum designatur, quem ideo dicitur Esculapius ab inferis ad superos reduxisse, quoniam ex experientia de effectu, qui ultimus et inferior est, ad superiorem causam elevamur. Ypolitus autem ab ‘ypos’, quod est ‘sub’, dictus est, et ‘letes’, ‘oblivio’, quasi ‘ypoletus’. (48) Nam cum secundum Platonicos, quos maxime secuti sunt poete, fuerint anime ab eterno create et omnium rerum, antequam corporibus uniantur, conscie, prius scilicet, quam
incipiant in corpora velle reverti,
postquam illis
altera fatocorpora debentur, Lethei ad fluminis undassecuros latices et longa oblivia potant.
Unde, postquam sunt reunite corporibus, dicuntur (sicut tabule rase, ex quibus, quicquid ante noverant, e memoria quodam quasi modo abraditur et deletur), quin etiam non addiscere dicuntur, sed reminisci. ‘Scientia’ ergo ‘quia’, quoniam post ohlivionem deleta et extincta ab experientia revocatur in causam, non inconvenienter Ypoliti nomine designatur quasi ‘sub oblivione’. Nam si staret priorum memoria apud nos, ad rationis nostre discursum nullius experientie novis actibus egeremus, quoniam sufficerent iam percepta. (49) Dyana vero – ut ad Phebi generationem revertamur – prima producitur una cum Phebo. Tenet enim hec figuram potentie sensitive, sicut Phebus vim intellectivam significat. Prima autem prodit in lucem, quoniam prius omnia sunt in sensu quam in intellectu. Ceterum Ypolitus, hoc est: ‘scientia, quia’ immissis a Neptumno monstris cetuque marino
turbatis distractus equis
occiditur. Nam quia modus iste sciendi ab experientia nascitur, cum ab effectu, qui percipitur experientia, in cause noticiam ascendamus et – ut inquit medicorum princeps Ypocras – etiam experimentum fallax sit et novis effectuum apparitionibus perturbetur, extingui dicitur et lacerari. (50) Iste siquidem investigandi modus novis effectibus et ignotarum rerum obiectu sine dubitatione turbatur, discerpitur, cum aliquid, quod preassumptum extiterat, tollitur, et demum occiditur, cum formate rationis falsitas revelatur. Nam qui videns communiter ignem cunctos animantes extinguere sibi persuaserit nullum animal in igne vivere, comperto salamandram – ut inquiunt – flamis non solum corrumpi, sed nutriri, nonne stupore perterritus a iam formata persuasaque sibi decidet ratione? Eodem modo sibi continget in hebeno, quod lignum solum aiunt non posse comburi. Simile etiam experietur imperator et miles, qui turrim ligneam conetur exurere vel iusserit inflamari, si forsan peritus rei militaris hostis ligna construende turris allumine fecerit circumliniri. Quod quidem fertur incendia prohibere. (51) Verum licet et ista contingant, colligit tamen fragmenta lacerati corporis Esculapius, et ex experientie nove doctrina vir activus excitat quasi novam ab inferis ‘scientiam quia’. Nam quotquot varientur effectus, semper conabitur in veram causam devenire. Cui quidem operi Dyana, hoc est: sensitiva vis, favere dicitur, quoniam ab effectuum ratione, qui sensui pateant, in causam elevamur. (52) Immittit autem illa monstra Neptumnus, quem supra active vite typum diximus obtinere, quoniam inter agendum obiciuntur nobis quotidianorum effectuum novitates. Iupiter autem, id est: superior ratio, cuius proprium est a fallacibus experimentis non colligere ‘scientiam quia’, sed ab ipso causarum vertice infallibilem scientiam sumere, que dicitur ‘propter quid’, fulminibus, hoc est: acumine irrefragabilique potentia rationum, scientiam a causa deprimit ad effectum sicque dicitur Esculapium fulmine Phebigenam Stygias detrudere in undas. (53) Verum Phebus, vis scilicet intellectiva, cuius est proprium a sensibus, cum per imaginativam representantur species sensibilium, actuari, contra rationes et ‘scientiam propter quid’ sagittas ab effectibus sumptas opponens conficit, debilitat vel occidit Ciclopas, principia videlicet rationum, que sunt assumere, confirmare, quod assumpseris, et demum conficere, quod intendis. Nulla quidem ferme ratio tam efficax est, que probabiliter vel solvi non valeat vel negari. (54) Forsitan autem et nomina Ciclopum velis ad hoc, quod nunc dicimus, adaptari. Primus quidem Ciclops Brontes dicitur quasi – sicuti superius tactum est – ‘urontes’, qui pro assumpto ponitur. Id enim, quod assumitur, et urit et movet ante omnia intellectum. Probatio vero assumpti, quid est nisi in eo, quod assumpseris, permanere? Quod per Steropen, a ‘sterion’, quod est ‘statio’, designatur vel a ‘stereon’, quod est ‘firmum’ et ‘solidum’, quod tunc assumptum confirmetur. Conclusio vero, que conficit, quod intendebatur, Pyragmon dicitur ab igne et incude, quoniam in vi prime assumptionis, que ignis est, et †locum† *), super quo fabricatur; que sine controversia conveniunt conclusioni, ut et in hac sensu ratio nominum hec confirmet. (55) Sed hec omnia pertinent ad speculativam, non ad moralem sensum, quod explicare cepimus, et ob id ad aliud amodo redeamus. Quia tamen supra dixeram Esculapii fulmina ad speculativam spectare veritatem, hec visa nobis sunt non inutilia pertractatu. (56) Ergo – ut ad virtutum exortum accedam – Iupiter, suprema videlicet ratio, Latone, hoc est: complexioni humane, coniungitur et generat Apollinem, solem sive Phebum, cum Dyana. Sol autem dictus, quoniam solus ex Titanibus contra deos non senserit. Apollo autem ‘exterminans’ Grece dici scribitur, quasi ‘exterminator’, quoniam et tenebras fuget et humores influentia caloris expellat. Phebus autem quasi ephebus nominatus creditur, quasi puer, vel, quod diebus singulis novus oriatur, vel, quod radiorum continua generatione et splendorem renovet et calorem. (57) Et est Apollo figura vis intellective, cuius splendor ignorantie tenebras illuminat, cuius calor, id est: operatio (inter qualitates enim primas caliditas maioris activitatis est, ex quo non inepte calor pro operatione sumitur), desiccat humiditates, hoc est: influentiam dubiorum. Igne siquidem mentis – ut supra ex autoritate Boetii, cum de Ydra tractavimus – dictum fuit, indissolubilia resolvuntur vel calore, id est: operatione, humiditates, id est: habitus vitiorum, que fluxa et instabilia sunt propter vitiorum contrarietates, quarum unum alterum destruit, resolvit et fugat. Solus Titanum contra deos non sentit, quoniam solum intellectum ad similitudinem dei habemus. Et Phebus, hoc est: iuvenis, semper est, quod continue novarum rerum intelligentia renovetur vel, quod eternitatis sue vivacitate semper idem in sua substantia maneat, non senescat. (58) Dyanam etiam parit, vim scilicet sensitivam. Intellectus igitur, qui perficitur tempore, quoniam infusus colluvione novi corporis in potentia, quantum ad operationes attinet, est potius quam in actu, iungitur Coronidi Hemonie, hoc est: etati et tempori vite humane, et generat Esculapium, qui – sicut diximus – ‘dura operans’ interpretatur. Tractu quidem temporis intellectiva anima incipit operari. Nam sensitiva et vegetativa etiam ab initio sunt in actu et operantur. (59) Hic autem Ypolitum ab inferis revocat. Nam operans oblivione perditos et amissos habitus propter reversionem in corpus – ut Platonis habuit dogma – novos incipit habitus generare. Quod quidem est quedam similitudo ‘scientie quia’. Nam sicut illa procedit ab effectu in causam, ita et hic ex actibus, qui dispositionum effectus sunt, in ipsam revertitur dispositionem, et ex frequentia actuum illam confirmat in habitum, unde postea convenientes habitibus actus exerceantur. Fit autem hoc favore Dyane, quoniam sensitiva vis operationes movet et inchoat intellectus. (60) Ceterum Iupiter, hoc est: suprema pars rationis, fulminat Esculapium et ipsum trudit ad inferos fulminibus a Ciclopibus fabricatis. Nam habitu generato non reflectitur operans super dispositionem, sed simpliciter ab habitu procedit in actum. Fulminibus autem, hoc est: virtutibus, fit; non solum enim actus virtuosi, sed habitus per fulmina designantur. Qui triplices sunt, scilicet ethici, yconomici et politici. Et de triplici nascuntur Iove, de suprema videlicet ratione prudentia, de inferiore rationis parte iusticia et fortitudo, de sensitiva vero, que obediat rationi, temperantia procreatur. Que quidem disponunt hominem, ut sic sibi conveniat, quod his, que circa se sunt, utatur, non abutatur, quod minoribus congruat et superioribus allubescat. (61) Horum autem actuum fabricatores Ciclopas, hoc est: cupere sive velle eligere atque perficere, Phebus, id est: intellectiva vis, conficit vel occidit, quod eis iam generatis habitibus non utatur. Mox etenim, cum datur occasio, fertur in actum absque concupiscentie nascentis motu, ratiocinationis discursu vel perficiendi conatu, sed sola complacentia facit, quod virtuosum esse cognoscit. Ex quo iam de speculativo factus praticus quasi divinitate deposita: sicut supra, ubi de Thessalia disputavimus – armenta pavit Admeti apud Amphrisum amnem. Que quaiiter intelligi debeant, requiras ibidem. Novem autem annis in hoc permanet famulatu. (62) Et – ut hoc detegamus occultum – novenarius numerus omnium terminus est. Ex quo Marti dicitur dedicatus. Nam et in supputationibus numerorum simplicium figurarum linea terminatur in novem, cum una quidem numerali littera seu figura non licet ulterius pertransire. Nam decas scribitur per duas notas. Similiter duarum figurarum adnotatio terminatur in novem. Unde fit transitu in centenam, que tribus caractheribus adnotatur. Et similiter est dicere et de trium figurarum iunctura vel de quatuor aut de quinque nec non et de quacunque copulatione, quam sumere volueris in arithmetica scriptione. (63) Ubi et illud notandum invenies, quod, donec tot reppereris figuras, que novenarium significant, quot notularum coniunctio fuerit, nunquam illius combinationis ratio terminatur. Nonaginta novem decades finiunt; nongenta nonaginta novem centenas complent; ciliades autem novem milibus nongentis et nonaginta novem. Qui numerus quatuor nonadibus sicuti millenarium quatuor notulis designatur. Ut et simili possis in quecunque numerum procedere ratione. Ergo enneas, hoc est: novem, omnium rerum terminum significat. Hic exitum notat humane vite, post quem anima et vis intellectiva nichil cum nostris corporibus operatur. (64) Hec igitur habui, que de Gigantibus dicerem in communi. In quo si longior fui, magnitudo materie me excusat. Non enim potest tantorum corporum vastitas breviloquio recenseri. Restaret autem pugna prima, qua victi dei sunt a Gigantibus in Egipto. Restaret et ad totale complementum de singulis Gigantibus disputare. Que quoniam nimis longa forent, sed maxime, quia non spectant ad Herculem, de quo nobis institutus est sermo, sciens omittam, reliquens hoc sicuti pleraque studiosis. Et ad illa, que supersunt, consequenter accedamus.___________
*) †locum† hoc loco aliquid excidisse mihi videtur, quamquam Ullman nihil adnotavit; fortasse respicit aut similia supplemendum est |