Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber III
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XLIIDe mistico Titaniarum pugnarumintellectu et de Gorgonibus
(1) Duas fuisse Titanibus pugnas cum diis, unam videlicet cum Saturno, qua victores fuerunt, alteram cum Iove, qua victi sunt, ex hystoria sacra – sicut in precedentibus ex verbis eloquentissimi Lactantii Firmiani recitavimus – magis constat, quam ut oporteat aliter demonstrare. Fuit ergo cum Titanibus pugna Saturno. Nam cum antiquissimi hominum aut admiratione virtutis aut artium inventione aut constructionibus urbium aut equitate regnandi vel agnationum initio pro diis haberentur et colerentur, licet impie, supervenit et impia quedam natio, que divinitatis gloriam propter splendoris ac lucis admirationem ad res insensibiles, ignem scilicet et astra, transferret. Qui quidem Titanes a splendoris et luminis cultu dicti sunt. (2) Hi siquidem forte nolentes aliquid creatum in tempore eternum esse – et per consequens a dei natura penitus alienum, cum hec omnia mortalia sint –, receptas ab hominibus religiones damnaverunt et ostendentes Saturnum hominem fuisse, Opim vero mulierem, sic excluserunt ipsos a polo, quod celum sibi vindicantes sperarum celestium et deorum suorum ambitu quasi quodam carcere claudere viderentur et regno, hoc est: divinitatis opinione, spoliarent. (3) Verumtamen quia facillimum est ostendere, quid non sit deus, cum, quid sit, humana condicione nedum difficile, sed impossibile sit videre, nisi quatenus dei gratia reveletur, Iupiter, Saturni filius, hoc est: natus in tempore, nutritus melle, id est: eloquentia, et lacte caprino, sapientie scilicet speculatione, corio nutricis, hoc est: omnimoda latitudine speculationis, armatus, ut parentes liberet, cum Titanibus venit ad pugnam. (4) Et quocunque se cum egide, scuto scilicet caprini tergoris, verterit, hostes terret speculationis candorem non ferentes. Unde et dicti sunt tam vehementer timuisse capre, candide licet, horrendum aspectum, quod a matre Terra petiverint, ut eius claritudinem obscuraret. Ex quo mater ipsam abdidit in specu Crete. Quid est specus nisi corpus humanum – concavum sicut antrum? Quid est insula Crete nisi in ea hominis parte, que potentiam habeat iudicandi? ‘Critos’ enim Grece, Latine ‘iudicium’ vel ‘iudicatio’ dici potest. Quam vim in homine, rationali scilicet creatura, qui negaverit esse, planum est eum, quod subiectum videmus esse sensibus, infitiari. (5) Docens igitur Iupiter rerum speculatione, que sunt insensibilia, qualia sunt ignis et stelle, deos esse non posse, cum fateri oporteat esse nobiliora, que sensum habent, licet vilissima sint, his, que sensum sortita non fuerint, et longe magis excellentia, quibus usus est insitus rationis, parentes in regno restituit et ad divinitatis opinionem explosis Titanibus revocavit. Neve celo carentes putarentur dii non esse, septimam speram et stellam, que celum illud possidere dicitur, Saturni vocamine nuncupavit. Lunam autem et aplanem, in quo stelle fixe scintillant, terram esse monstravit duplicem elementorum ordinem conversis supputationibus inter speras octo celorum – ut Platonicorum autoritate supra patuit – numerando. (6) Ceterum Titanes capre corium, quo Iupiter pro clipeo usus est, metuunt atque fugiunt, quoniam ficta lumen sive candorem non sustinent veritatis, quam speculatio querit et invenit taliterque probat et astruit per eloquentiam, quod etiam veritatis hostes contrahiscere non presumant. (7) Habuit autem Iupiter in hoc scuto Meduse caput vel ab effectu creditus est habere. Quod quidem – ut arbitror – significare potest scientiam sermocinalem, cuius rei demonstrande gratia altius ordiemur. Forcus rex tres habuit filias eximie pulcritudinis, quarum nomina fuerunt Euriale, Stennio, Medusa. Has dicunt unum oculum habuisse, quo vicissitudine mutue traditionis utebantur. Crines autem anguineos habuit Medusa, quoniam cum Neptumno concubuit in ede Minerve. (8) Hanc cristallino clipeo aut eneo munitus ense falcato interfecit Perseus et eius caput, quod vertebat inspectores sui confestim in lapides, amputavit. Ex cuius cruore mox nascitur Pegasus, equus alatus, qui pede fodiens humum ima scaturigine Pegaseum fontem eduxit, qui est poetis specialiter consecratus. Et ut videas de hoc plene, recurrendum est ad finem quarti Methamorphoseos, ubi materia dicte fabule pertractatur. (9) Forcus igitur a ‘for’, ‘faris’ vel a ‘foros’ Grece, Latine ‘ferre’ pro scientia sermocinali ponitur. Sermo quidem fert proferentis intentionem. ‘Orchon’ autem Grece, Latine ‘iuramentum’ est, quod dicitur ‘affirmatio religiosa’. Huius enim facultatis est semper aliquid firme loqui vel simplici narratione vel rationum argumentatione vel persuadendi dulcedine. (10) Eius autem tres filie sunt: Stennio, que iuxta Fulgentium debilitas interpretatur, que potest intelligi per grammaticam, quod addiscatur etate debili quodque sit ista facultas, quantum de se debilis, utpote que nec moveat nec probet nec persuadeat, sed simpliciter narret; Euriale vero – sicut idem autor vult – ‘lata profunditas’ interpretatur, quod convenire logice puto clarum; Medusam autem oblivionem significare vult, quod est sine dubitatione rhetorice, que mutans affectus hominum priores conceptus oblivisci facit. (11) Hec ultima pulcrior est reliquis, decore presertim in crinibus, quoniam ornamentis (que per crines significantur, qui sunt – ut demonstrat Apulegius – precipuum mulierum decus. Nam si tollantur, nulla fuerit adeo pulcra, quin turpissima videatur) et circumstantiis rhetorica florescat oratio et ipsa ceteris est pulcrior, utpote que supra grammatice congruitatem et proprietatem ac probationem logices et persuadendi propositum et omne superaddat in verbis et sententiis ornamentum. (12) Cum hac autem concumbit Neptumnus in templo Minerve. Mirum latet in hac coniunctione misterium. Ecce quidem, quod aliquando – sicut, ubi supra de Busiride illaudato disputatum est, diximus – Neptumnus pro humiditate ponitur. Unde nunc naturalis eloquentie typum habet, cum eloquentia sit in voce et nulla vox sine humore possit naturaliter fieri. (13) Medusa igitur artificiosa est eloquentia, Neptumnus eiusdem eloquentie principium naturale, Minerva sapientie dea est. Quotiens igitur naturali eloquentie coniungitur ars atque doctrina dicendi in templo Minerve, hoc est: intra penetral et sacrarium sapientie, tunc mutantur Meduse crines in angues, hoc est: ornamenta fiunt capita quedam et instrumenta sapientie. Angues etenim figuram habere possunt sapientie, quod hoc genus animantium astutissimum esse tradatur. Ante permixtionem autem huiusmodi poterat impune Medusa videri. Unde illud:
Inveni, qui se vidisse referrent.
Sed postquam coniuncta fuerit natura simul ars atque sapientia, tunc stupore quodam admirationis convertit intuentes in saxa, quoniam audientes quasi stupore perterriti saxei videantur. Vel adeo in his, que persuasa sint, firmantur, quod acquisisse qualitatem saxeam dici possint. (14) Habent autem – ut testatur Ovidius – habitaculum, quod breviter describens ait:
Gelido sub Athlante iacentemesse locum solide tutum munimine molis,cuius in introitu geminas habitasse sororesForcidas, unius sortitas luminis usum.
Athlas autem, qui celum sustinet, primus – ut supra diximus – astrologus fuit. que quidem inter septem liberales artes ultima numeratur. Oratoria quidem perfectio – sicut vult Cicero – omnium magnarum rerum atque artium scientia constat. Nam cum oratoris sit de omni re posse apposite, hoc est: idonee, disputare, omne dicibile materia est proculdubio rhetorice facultatis. (15) Est igitur «sub Athlante» locus depressus et iacens, id est: ultra Athlantem; quamvis enim omnis circa montem regio recte sub illo monte dici possit, magis proprie tamen, que depressior erit, sub ipso iacere dicetur. Et quia trans istum montem regio est declivis vergens in meridiem et occasum, convenienter exponitur sub Athlante, id est: ultra Athlantem, quoniam post omnia, que dici vel sciri possunt, rhetoricam facultatem esse, que pro sua materia cetera presupponat, necessarium est. (16) Gelidum autem Athlantem dixit Ovidius, quoniam ars astrologie ex antiqua temporum observantia ducta sit vel quoniam perfecta eloquentia, que sine consumata sapientia nequeat reperiri, in senectute, que frigida sit, habetur. Nunquam enim, abundet quis preceptis doctrinaque licet, veram sapientiam, que divinarum humanarumque rerum scientia est, neque perfectam eloquentiam, que facultas est de omnibus rebus posse dicere, nisi post multam rerum experientiam haberi posse clarius est, quam ut debeat ratione probari. (17) Nec incongrue dixit hunc esse locum
solide tutum munimine molis,
quoniam vera sapientia sine cunctis virtutibus esse non possit, quibus quasi quodam valido murorum propugnaculo perfecta facultas eloquentie muniatur et defendatur. Narrat etiam huius
in introitu geminas habitasse sororesForcidas, unius sortitas luminis usum.
«Geminas» autem dixit, id est: plures, non duas, sicut
tergemini Gerionis,
non geminum ter, hoc est: ter duplex, sed tergeminum quasi triplicem, id est: ter multiplicem. Vel geminas dixit, id est: duas. Nam cum grammatica nichil probet, in quantum grammatica, sed solum congruenter exprimat conceptus intellectuales, dialectica atque rhetorica sole sunt intentionum et conceptuum probative. Unde bene fictum est ipsas
unius sortitas luminis usum.
Nam licet modo disputandi differant ac abinvicem separentur, uno tamen iudicandi lumine vicissim utuntur. (18) Ad has autem opprimendas Perseus venit. ‘Persis’ enim vel ‘persida’ ‘tentans’ vel ‘tentatio’ interpretatur. Unde Perseus tentator et inquisitor est. Et cum fingatur alatus et volans, quod significat altitudinem scrutationis, pro curiositate investigandi ponitur. Fingitur autem hic ex Daphne natus et Iove in auream imbrem converso. Nam omnis curiositas inquirendi aut ex gloria, quam per Daphnem, ubi de Thessalia tractatum habuimus, significari diximus, aut ex divitiarum cupiditate, quam denotat aureus imber, nascitur aut, ex quo gloria corrumpitur, quod per vitiatam Daphne figuratur, si coniungatur utriusque rei, divitiarum et glorie scilicet, appetitus. (19) Hic autem lumen illud, quo Forcides utebantur, dum una traderet alii, furtim aufert. Unde subiunxit Ovidius, Persea de se narrantem inducens:
Id se sollerti furtim, dum traditur, astusupposita cepisse manu.
Nunquam enim iudicandi scientia bene perfecteque potest haberi, nisi de logices rhetoriceque facultatibus hauriatur. Ambe quidem docent de rationibus et argumentis iudicare. (20) Postquam autem rapuit hoc lumen Perseus, se dicit
perque abdita longedeviaque et silvis horrentia saxa fragosisGorgoneas tetigisse domos passimque per agrosperque vias vidisse hominum simulacra ferarumin silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
Habita siquidem scientia iudicandi penetratur in abdita, devia transeuntur, silve fragose, id est: obscuritates locutionum, et horrentia saxa, hoc est: dure et indissolubiles dubitationes, solvuntur, et denique pervenitur ad Gorgonum domos, id est: ad habitus istarum scientiarum, que communi vocabulo ‘Gorgones’ dicte sunt. Gorgon equidem terror interpretatur, ut vult Fulgentius. (21) Plene quidem terroris et stuporis sunt scientie sermocinales. Quid enim mirabilius ipsa grammatica, que vocibus mira rectitudine compositis quoscunque mentis exponit conceptus? Quid stupendum magis est ipsa dialectica, que sic probat et astruit veritatem, quod intellectus, imo nec is, cum quo dixerit, nequeat dissentire? Quid denique terrore plenius ipsa rhetorica, que reos etiam capitali iudicio persequatur atque, quod lege duodecim tabularum capitale propter tallionis penam est, accusatoribus causam auferat reosque defendat? (22) His igitur habitibus acquisitis, in quibus quasi domibus propriis facultates iste manent, dicitur Perseus
Gorgoneas tetigisse domos.
Et exinde videt per agros et per vias ferarum
hominum simulacrain silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
Per agros, id est: per naturalis scientie spacia, et per vias ferarum, hoc est: vitam hominum sensibus deditorum, cognoscit homines versos in silicem, id est: obstinatos et obduratos in ignorantia et vitiis, visa Medusa. Nunquam enim magis suos errores et vitia recognoscunt homines, quam cum admonentur et ipsam eloquentiam sapientie coniunctam in aliis intuentur. Tunc vitiis obduratos, tunc errorum conscii stultos et insensibiles sicuti saxa se percipiunt et advertunt. (23) Denique scrutandi curiositas, id est: Perseus, ex cupiditate glorie et divitiarum admiratione nascens non videt intuitu recto Medusam, sed se fatetur
horrende clipei, quem leva gerebat,ere repercusso formam aspexisse Meduse.
Etenim qui ob talia student non scientias, sed scientiarum umbras potius, et eas non recte, sed oblique quasi per speculum intuentur. Vel hoc ideo fictum est, quod nullius intellectus tanta possit esse perspicacitas, que ad alicuius scientie verum intuitum atque rectum adhuc potuerit pervenire; vel ex eo, quod eorum, que lectione seu doctrina vel meditatione discuntur, recepte species reluceant in intellectu et reflexione quadam et non recte videri possint. (24) Ceterum de se loquens Perseus concludensque dicit se
dumque gravis somnus colubras ipsamque tenebateripuisse caput collo.
Oportet enim hanc trivii perfectionem non solum ore docentium vel exercitio disputationum, sed etiam tacurnitate considerationis et meditationis, que per gravem Meduse et colubrarum figurantur somnum, percipi et acie falcati gladii, hoc est: intellectus reflexione, dum in agentem convertitur intellectus possibilis, amputari. (25) Nec inconvenienter finxerunt aliqui clipeum Persei fuisse cristallinum, aliqui vero fingunt eneum et renidentem, sicut Ovidius. Est enim hic clipeus intellectus, illuminabilis quidem, in quantum possibilis, quod eri convenit, et illuminans sicuti cristallus, in quantum agens. Cristallus enim, quia corpus dyaphanum est, auget simulacra specierum et illuminat medium. Unde per ipsam et maiore modo et clariora videntur obiecta. (26) Post hec erepto capite, hoc est: habita perfectione, Meduse, id est: artis rhetorice, que quidem omnium artium et scientiarum perfectione conficitur, nascitur Pegasus, equus alatus, hoc est: principium et fons sapientie. Sic enim interpretatur Pegasus. Nam et ‘pege’ Grece, Latine ‘fons’ est. (27) Nascuntur et colubri, quibus tota Libia fit infesta. Colubri quidem rationes notant, que mordent, et adeo vivaces sunt, quod, nisi recisso capite, mori non possint, et ex his Libia, que a ‘libeo’ dicitur, id est: vita voluptuosa, infesta est, remordentibus rationibus, quasi serpentes sint, volupes et libdinosos affectus. Proximum enim cuiuscunque transgressionis est in morsu vivacitateque rationis eorum, que commiseris, cum afflictione spiritus penitere. Unde satyricum illud:
Exemplo quodcunque malo committitur, ipsidisplicet autori. Prima est hec ultio, quod seiudice nemo nocens absolvitur, et cetera.
(28) De quorum anguium ortu refert Ovidius de Perseo loquens capite iam execto Meduse:
Cumque super Libicas victor pendebat arenas,Gorgonei capitis gutte cedidere cruente,quas humus exceptas varios animavit in angues.Unde frequens illa est infestaque terra colubris.
Nunquam enim, nisi postquam quis exhauserit omnium scientiarum et artium caput, id est: perfectionem, unde nascitur Pegasus, fons scilicet et principium sapientie, mens hominis elevatur in altum. Nunquam fertur supra Libiam, hoc est: carnales affectus, nunquam seminat super ipsos sanguinis stillatione serpentes, nisi postquam didicerit sive inceperit esse sapiens, Pegaso scilicet iam creato. (29) Denique postquam fuerit supra Libiam elevatus appetitum subiugans sensitivum
Inde per immensum ventis discordibus actusnunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosefertur et ex alto seductas ethere longedespectat terras totumque supervolat orbem.Ter gelidas Arcthos, ter Cancri brachia vidit.Sepe sub occasus, sepe est ablatus in ortus.
Que quidem omnia – ne singula persequar – dici debent ad sublimitatem sapientie pertinere, que divinarum et humanarum rerum scientia est. (30) Omitto multa, que video sub dictis versibus occultari, licet magna sint et scitu dignissima. Pressius equidem intuentes nonne vident sapientissimorum etiam intellectum exemplo nubis aquose nubilosum esse et, licet huc illucque feratur, per quoddam immensum non posse nisi – sicut et nubes – altius quam ad diffinitum aliquid elevari? Nonne per sapientiam, quantum licet, mentibus sublimati despectant alto seductas ethere terras? Despectant quidem, id est: frequenter despiciunt. Nonne ter gelidas Arcthos, id est: passiones humanas, que significantur per Arcthicam regionem, ter Cancri brachia vident, hoc est: tristiciam, que pergentem in virtutes hominem retroferat, videt? Videt ter profecto, disponens scilicet, operans et perseverans. (31) Nulla quidem adeo pura adeoque defecata mortalium sapientia est, que, dum sumus sarcina carnis onusti, nubilosa non sit, totumque licet quis supervolet orbem, quin sepe sub occasus, sepe sit ablatus in ortus. Aufertur enim sub, id est: ultra, occasum, hoc est: regionem vitiorum. Aufertur etiam non ultra ortum, sed in ortum, id est: in regionem virtutum. Attingere quidem potest homo virtutum spacia, non transire. Nam perfecta virtus naturaliter nulli contingere potest. Transeuntur autem vitia, quoniam per se potest homo in omnia vitia mergi. (32) Postquam vero Pegasus, fons scilicet et principium sapientie, natus est, quid facit? Certe pedibus, id est: progressu suo, apud montem Helyconem figens passus fontem elicit Pegaseum. Quem quidem poetis sacrum et pro ipsa sumi poetica certum est. Ex quo datur intelligi artem hanc, que poesis dicitur, post sapientiam inchoari. (33) Et optime quidem et apposite per fontem poetica designatur. Fons etenim aquarum est scaturigo et scaturiens aqua. Poesis enim scientia sermocinalis et a natura proficiscens est. Et aqua quidem eloquentiam significat – sicut supra diximus de Neptumno – et in eo, quod naturaIiter fontes sint, notatur poetice facultatis principium naturale. Nam – ut inquit Cicero, quod et primo libro relatum est. –
Habet et fons cum poetica similitudinem, imo quasi quandam similem proprietatem. Fons equidem species et simulacra representat obiectorum. Et in poetica locutione res sive rerum vocabula, que videntur, non res vel significatarum rerum voces sunt, sed cum rebus ipsis prorsus ad aliud significandum intrinseci sensus intentione adhibentur ut signa. (34) Quid ulterius facit Pegasus? Defert quippe Bellorophontem ad expugnandam Chymeram, que michi videtur habere generalem figuram omnium vitiorum. Habet enim quodlibet vitium in capite, hoc est: initio sui, ignem, id est: affectum. Habet impetum, qui per leonem significatur. Habet et hircum, quod animal fetidum est, quo turpitudo fetorque vitii designatur. Habet et serpentem, per quem figuratur penitentie morsus, qui semper sequitur ad peccatum. Bellorophon autem – ut alii tradunt – ‘consultor sapientie’ dicitur. Qui delatus Pegaso, fonte videlicet sapientie, Chymeram, id est: omnia vitia, superat. Et hec tantisper de Gorgonibus dicta sint. (35) Nunc principale propositum resumamus. Habuit ergo Meduse caput in clipeo Iupiter cum Titanibus dimicans, hoc est: eloquentie perfectionem, quo territi sunt Titanes. In humanis enim ac eruditis concertationibus nichil eloquentia terribilius est. Iuxta nostre quidem expositionis sensum litteratoria fuit hec pugna, non armata. Nec quem moveat poetarum princeps inquiens:
Hic genus antiquum terre, Titania pubes,fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
Nam vel pro Titanibus Gigantes intellexit, vel etiam fulmina pertinent ad eloquentiam. De quibus, quoniam multa dicenda sunt, sequente capitulo disseremus. (36) Ad hoc idem spectat, quod Aglostenis autoritate – ut supra retulimus – notavit Iginius, quod Iupiter Creta ereptus et delatus in Naxon ibidem nutritus fuerit et quod sacrificanti, cum exinde contra Titanas proficisceretur, aquila dedit augurium, sed longe magis quod addidit eiusdem Aglostenis autoritate Germanicus Iovem transformatum in aquilam apud Naxon fuisse nutritum. Aquila quidem quoniam altitudine volationis cunctas aves exuperat et oculis adeo potens est, quod contra solis orbem figat intuitum, vim subtilitatemque speculationis denotat, ut augurium aquile et Iovis in aquilam transformatio speculationem, qua nitimur expositionis nostre tractu, significent et confirment. (37) Ceterum ‘Naxos’ Grece, Latine significat ‘sacrum Bachi’ vel ‘sacerdos Liberi patris’, significat etiam ‘occultum’ vet ‘occultatio’ et ‘ordinatum’ seu ‘compositum’. Et si hystoriam respiciamus, occultatus est Iupiter. Vel ad id spectat, quod anima rationalis occultatur in corpore ibique nutritur. Compositum autem et ordinatum etiam esse dicitur, quantum ad scientiam pertinet omnemque doctrinam, quotiens naturali principio cuiuspiam artis cultus accedit. Verissimum enim est nichil nos decenter et decore facere, quantalibet doctrina accesserit, nisi nature nobis insit ad id, quod facere volumus, aptitudo. Nam teste Cicerone
(38) Liberi vero sacra, que per Naxon – ut dictum est – significantur, ut illi volebant, spectabant ad purgationem. Unde Maro noster:
Et mistica vannus Hyaco.
Nunc autem, qui in specutationis opus mittuntur, certum est purgatis erroribus in ipsam tendere veritatem. Ut convenientissime Iupiter nutritus esse dicatur in Naxo, hoc est: speculatione, sicuti legitur Aglostenes tradidisse. (39) Ceterum volunt aliqui Iovem cum Egipane nutritum, qui siquidem Capricornus est, et ob id receptum in celo. Tradunt alii, quod primus obiecerit pavorem Titanibus. Que cuncta pertinent ad vim istam speculativam, que cum Iove nutritur, vi scilicet intellectiva, Titanas terret et hostes conchiliis iaculatur – ut Eratostenes ait –, quoniam – ut dictum est – litterata, non armata fuit ista certatio. (40) Denique – ut de Titanibus prosequar reliqua – gens hec impia fuit, ut supra diximus. Unde Flaccus:
Scimus, ut impiosTitanas immanemque turmamfulmine sustulerit caduco,
qui terram inertem, qui mare temperat.
Quamvis miscere videatur hic autor Titanas cum Gigantibus, ut, quoniam proprie pietas religio est, gens hec impia, hoc est: irreligiosa, dicta sit. Verum, quia multa sunt communia Titanibus et Gigantibus, hec de istis dixisse sufficiat. Multa quidem, que restant, sequens capitulum enodabit. |