Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber III
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XLIDe Titanibus quis esse posset verus ethystoricus intellectus, et mistica disputatiode Saturno et eius progenie
(1) Credibile, imo clarissimum, est omnes, qui pro diis, impie licet et stultissime, recepti sunt, veraciter homines extitisse et hanc opinionem genuisse temporum vetustatem. Unde Saturnum, quem senem et filiorum voratorem esse finxerunt, deorum traditum est esse parentem. Stat enim Saturnus in figura temporis, ex quo dictus est apud Grecos ‘Cronon’, quod vocabulum plane ‘tempus’ significat. Unde et ‘cronica temporum’ hystoria dicta est. Voluerunt et eum filios devorasse, quoniam, quicquid in tempore corporeum nascitur, in tempore consumetur. (2) Que cum inolevisset opinio, contra hanc vetustatis autoritatem fuerunt, qui inciperent, sicuti de Nemroth Gigante legimus, ignem colere, quod pulcrior atque nobilior inter elementa sine dubio videretur et nedum in se purum corpus, sed omnium corporum purgativum caloreque videretur motus esse principium atque vite. Unde mortuorum adurebantur corpora, quod taliter defecata in ignem redirent quasi in suum divinumque principium, et in substantiam ignis, id est: caloris, conversa eternitati vite reddita viderentur. (3) Nec ignoro, quod apud Romanos teste Plinio humabantur, non urebantur corpora mortuorum nisi, postquam repertum est impietate magica mortuorum reliquias inquietari. Sed alia ratio est Romanorum, qui sero sunt eruditi, alia Grecorum et aliarum gentium, que prius et armis et scientia claruerunt. Ex quo crescente mortalitatis errore non ignis solum, sed omnia sidera, que ignea credita sunt, ceperunt haberi pro diis. Accesserunt ad hec nonnulli phiIosophi separatas intelligentias non capientes, quorum in numero Plato fuit, qui stellas et animatas traderent et sublimen intellectum habere (tanta fuit ipsorum deliratio!) perhiberent. Et quoniam ‘Titan’ ‘lumen’ seu ‘luminosum’ ex Greco Latine dictum est, visi sunt Titanes cum diis bellum gerere et quasi de divinitate certare, cum hi propter antiquitatem et illi propter excellentiam nature a variis varie in deorum numero ponerentur, tum a deorum natura et ratione facile pellerentur. (4) Et hactenus adhuc videntur hec cum hystoria esse permixta et ad rerum gestarum fidem non incongrue pertinere. Repetamus igitur altius. Celus sive Uranus *) ex Vesta Titanum genuit, Saturnum, Opim et Cererem. Celus igitur Vesta – ut Demogorgonem omittamus – primi deorum parentes sunt. Et habet Celus typum et imaginem firmamenti, Vestam vero tum ignem, unde in iugis flame colebatur incendio, tum terram, quod vi sua stet, figurare creditum est. Horum utrunque Fastorum sexto testatur Ovidius:
Nec tu aliud Vestam quam vivam intellige flamam.
Et infra:
Stat vi terra sua, vi stando Vesta vocatur, et cetera.
(5) Ignem igitur et terram significat nobis Vesta, que, cum stat pro igne, quoniam non stet ignis, Vesta dici potest quasi ‘non stans’. Nam ‘ve’ sillaba et compositiva tantum – sicut arbitror – prepositio significat in compositione negationem, ut ‘vesanus’, ‘non sanus’, sic ‘Vesta’, ‘non stans’. Quam naturam inesse flamis, que continuo sunt in motu, nemo negaverit. Et forte, quoniam flama et ignis extra speram suam in quadam retinetur, dicta est Vesta quasi ‘vi stans’. (6) Quomodocunque se habeat tamen nominis ratio, constat teste Nasone Vestam significare nobis terram et ignem. Que duo poni pro tota spera, quam elementalem dicimus, cum et ipsa fuerint – ut inquit Plato – prima mundi sensibilis fundamenta, non inepte possumus intelligere. Cumque celorum et stellarum igneam aliqui velint esse naturam, non incongrue per ista duo, quorum ille supremus et hec infima est, omnium corporum inteIligitur multitudo tam simplicium quam mixtorum. Nam extremorum denominatio totum significat. Hac ratione per mane et vesperam intelligimus diem unam, et per celum et terram, que legifer propheta a deo facta in principio testatus est, universam intelligimus creaturam. Vesta igitur pro toto supponit, quod in quatuor distinguimus elementa. (7) Celus autem, a quo – sicut vult Lactantius – celum ipsum nominatum est, plane nobis celum significat. Et quoniam gentiles errore maiorum, qui parentum suorum doctrinam secuti non fuerant, verum deum et ipsum verum omnium rerum autorem ignorabant, non mirum, si fingebant sibi ex celo, hoc est: celi influentia, et ex elementis cum omnia tum deos, quos venerabantur, esse creatos. (8) Hinc Titanum atque Titanas, hoc est: celeste lumen ac stellas, et tum lucida, tum lucentia sidera nata dixerunt hoc ad intuitus nostri prospectum reducentes. Nam ascendentes supra nostrum hemisperium lucem et stellas dicimus exoriri, quod plane fit per celum, quo stelle volvuntur, et Vestam, hoc est: elementarem speram, circa quam fit celestis illa revolutio. (9) Nascitur et Saturnus, hoc est: tempus, quod est – uti volunt philosophi, si tamen potest hoc ab hominibus intelligi vel diffiniri – numerus motus acceptus a priore et posteriore motus. Et quoniam ipsa celi variatio, que sequitur ad motum, quem secundum prius et posterius eius tempus ipsum enumerat, longe pulcrior est quam manens uniformitas, ideo dixit Ennius secutus Euhemerum, quod Titanus deteriore fuerit facie quam Saturnus. (10) Generat et Celus Opim eo, quod vis celestis, imo celorum opifex et motor deus, terram ex aquis emergere iusserit et in ipsarum medio aridam apparere. Naturali siquidem rationi repugnat aquam ex terris exire, nec preter necessitatem ordinis universi ad animantium habitationem alia reddi potest ratio quam eius voluntas,
qui facit mirabilia magna solus.
Terra quidem Ops dicta est, quod frugibus et animantibus opem ferat vel quoniam divitias, quas ‘opes’ dicimus, subministrat. (11) Genuit et Cererem, que et ipsa terra est, sed apta frugibus producendis. Et quoniam tota congeries elementaris, que per matrem Saturni, que Vesta dicta est, significatur, et Ops, que simpliciter arida tellus est, et Ceres, que ‘terra frugifera’ dicitur, varietates temporis variantes effectus sine dubio consequuntur, dicte sunt Saturno contra Titanum in regno capessendo favisse. Ops autem, que terra est – ut diximus – ex Saturno, tempore scilicet, quod numeralis mensura celestis est motus, id est: ipsa celi variabilitas atque mutatio, concipit **) Iovem et Iunonem, Neptumnum et Cererem, Plutonem et Glaucam, quam – ut arbitror – Vestam appellavit Ovidius. (12) Et Cererem quidem, solum Neptumni nativitatem ponens – ut supra patet – vel omisit Euhemerus in hystoria sacra sive – ut potius reor – ex nostris decidit libris errore scriptorum. Nam quod Vesta fuerit Saturni filia sicut Iuno, docet Ovidius; docet et Cererem. Inquit enim:
Ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatassemine Saturni. Tertia Vesta fuit.
Quibus obviat, imo videtur Euhemerus obviare Cererem Celi filiam ponens et Vestam uxorem. Sed non est inconveniens (in horum hominum homines quidem fuerunt generatione) Vestam, uxorem Celi, neptem habuisse sui nominis ex Saturno, habuisse et Cererem ex eodem nomen amite referentem, que genita fuerat ex Celo. (13) Minusque decet hoc, quod diximus ac legitur, admirari, quia – sicut superiore libro probatum est – omnes dii solum unicus deus sunt. Nam et cum videamus omnes filiis suis progenitorum gentilium ac multotiens amicorum nomina ponere, nonne conveniens fuit, quod Saturnus matris ac sororum nomina, que sibi faverant in regni potentia contra Titanum, in filiarum suarum vocaminibus renovarit? Cumque dii omnes unus deus sint secundum essentiam, sed pro diversis officiis diversis appellationibus nominentur, non est inconveniens, si eadem progenies etiam in omnibus repetatur, quoniam, quotquot sint deorum nomina, solum unum deum oporteat iudicare. Hactenus satis hec contra calumniam diversitatis Ennii et Nasonis. (14) Sed iam huius genealogie misteria retegamus: ubi de Thessalia superius egimus, inter meditandum nobis occurrit, quod nusquam legimus nec alias commemini me sensisse Iovem intelligi pro superiori rationis parte, Neptumnum pro inferiori, Plutonem autem sensualitas imaginem obtinere. Unde non immerito, licet inter Iovem et Neptumnum superioritatis et inferioritatis proprietas et ratio assignetur, ambo tamen dii superi, solus autem Pluto cum aliis, qui sui sunt, inferi nominantur. (15) Et, ut deificandum hominem designemus, est in talis hominis ratione Iovem, id est – ut diximus – superiorem rationis partem, ante omnia reperire, cuius est – ut verissime tradit divus Aurelius – circa ea, que supra nos sunt eterna et incorruptibilia, totis affectibus occupari. Huic connascitur Iuno, humana scilicet complexio et nostri corporis armonia, que secundum dispositionis sue naturam iuvat hanc sublimitatem rationis et impedit. Iuvat equidem, quoniam anima nostra sine hac, donec coniuncta sit corpori, nichil penitus operatur. Impedit etiam, quoniam in absolutissimam illam et angustam atque divinam mentis sedem propter corporis nexum animam nostram ascendere non permittit. Unde et soror Iovis dicta est, quoniam eiusdem dei opificium sunt. Est et coniunx quoniam in ipsa et per ipsam atque cum ipsa ratio sublimior, quicquid egerit, operatur. Et quoniam uxorem est semper coniugibus adversari, semper hec eadem resistit aliqualiter rationi. (16) Ceterum, cum hec pars rationis et mentis circa speculationem sit, non immerito traditur Iupiter Amalthee capre lacte nutritus. Capra siquidem, dum pascitur, semper ascendit, quod esse speculationis clarum est. Habent et capre – sicut harum rerum studiosi tradunt – acutissimum intuitum, quod etiam ad speculationem pertinet. (17) Nutritus est et melle, quod apes sponte sua labris eius infundebant. Et certum est inter heroas, qui postea dii facti sunt – sicuti scriptum est – hanc apium mellificationem Iovis rictui infusam inter gentes Platoni, inter nostros autem Ambrosio. Quod quidem eloquentie omen fuisse creditum et receptum est. Et quoniam omnis speculatio et doctrina locutione percipitur, que per mel significatur, bene nutritus dicitur etiam melle, hoc est: eloquentia. Hinc propheta noster regius divinusque poeta:
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua; super mel ori meo!
Hinc et Severinus noster:
Puro clarum lumine Phebummelliflui canit oris Homerus.
Congruenter etiam per capram, animal ruminabile, speculatio denotatur, cuius est, sicut capre cibos, sic, quicquid perceperit, ad dentium molam, hoc est: repetite rationis examen et ratiocinium, revocare. Habet autem Iupiter iste fulmen triplex, de quo mox, ut de pugna tractabimus, disseremus. (18) Neptumnus autem imago est inferioris – ut diximus – rationis, qui maris et aquarum est arbiter, hoc est: temporalium rerum. Que cum instabiles et fluctuantes sint et tumultus maximos excitantes, per aquas et mare, quibus ista conveniunt, imo prorsus insunt, convenientissime figurantur. Hec autem inferior rationis pars, sicut superior speculativum respicit intellectum, sic subordinatur ad praticum. (19) Unde non immerito nascitur secum Ceres, que cum – ut aliqui volunt – a creando dicta sit, humani corporis et totius hominis, hoc est: compositi ex materia, corpore scilicet, et forma, que est anima rationalis, curam gerit. Qui quidem homo, cum omnia corporea propter ipsum facta sint, quodam modo corporalium finis est. Cumque corpus humanum conversione ciborum in carnem augeatur, nutriatur et conservetur (que large sumpto vocabulo creatio quedam sunt), plus quam idonee per Cererem, quam frugum deam asserunt, huiusmodi cure diligentia denotatur. (20) Habet et iste, ne sit inermis, convenientissima ratione tridentem, hoc est: prudentiam, rectam scilicet agibilium rationem, preteritorum quidem memoriam, ordinationem presentium et coniecturam ac providentiam futurorum. Hunc tridentem Virgilianus Neptumnus divine prorsus sibi traditum, non Eolo profitetur, qui non rerum temporalium moderator, sed humanorum affectuum frenator est:
Non illi imperium pelagi sevumque tridentem,sed michi sorte datum.
(21) Pluto vero – sicut prenotatum est – sensualitatis et sensibilium motuum simulacrum est et ipsorum rector ac gubernator. Que quoniam in antro nostri corporis agitantur et manent, finxerunt poete in terre vacuo imisque concavitatibus habere regiam et diis inferis dominari. Habet et iste telum suum, quod aliqui – sicut tradit Alexander – canem triplicem, quem Cerberum vocant, esse volunt dicentes equalia insignia horum trium esse fulmen Iovis, tridentem Neptumni, Cerberum Ditis. Michi vero non videtur esse simile de Cerbero, fulmine vel tridente. Hec etenim duo tela sunt, illud animal monstruosum, cum quo – sicut in quarto dicturi sumus – noster Hercules dimicavit. (22) Verumtamen Plutonem habere sceptrum, quo terram dividat, testatur Ovidius. Inquit enim Methamorphoseos quinto:
In gurgitis imacontortum valido sceptrum regale lacertocondidit. Icta viam tellus in Tartara fecit.
Hoc igitur telum sceptrum vocat Ovidius, quod regentis insigne est. Sensualitas enim <est> ***) virtutis habitu domita ac sine contentione parens et oboediens rationi. Iam Pluto iamque divina et quodam modo facta deus sceptra tenet et sensibiles moderatur affectus. Nec inconvenienter etiam tricuspes hoc dixerimus esse telum. Nam cum oporteat torpentes excitare sensus et gestientes comprimere, ne plus evagentur, quam deceat, neve ad ea, que convenit, non extendantur, et ipsius medii invenire rationem, quod regie potestatis et moderationis est, triplex hoc sceptrum rationabiliter dici potest. (23) Unde magno misterio prefatis versibus subiunxit Ovidius:
Et pronos currus medio cratere recepit.
Nam – ut omittamus raptum Proserpine, qui fit ad culturam, ut in segetem revertatur – rapitur et ad victum, ut homines nutriantur. Proserpina quidem semen est segetis, que per Cererem generatur, in cuius sinu nascitur, et a Plutone, hoc est: sensualitatis deo, propter victus necessitatem amatur et colitur et rapitur. In quo raptu, ne plus minusve sumatur, medium convenit reperire. Et semen etiam, quod in terram iacitur, nec sparsum summotenus relinquendum nec altius recondendum, sed mediocri quadam defossione locandum est. Ceterum: si rapiatur ad frugem,
Iupiter ex equo volventem dividit annum.Et dea, regnorum numen commune duorum,cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
Si vero rapiatur ad cibum, quoniam nullos omnino redit in ortus, optime dictum est:
Nec repetita sequi curat Proserpina matrem.
(24) Ceterum, quod
repetet Proserpina celum,lege tamen certa, si nullos contigit illicforte cibos. Nam sic Parcarum federe cautum est,
certa ratione potest cuilibet ex dictis raptibus convenire, nec non, quod ibidem scripsit Naso:
Puniceum curva decerpserat arbore pomumsumptaque pallenti septem de cortice granapresserat ore suo,
vel quod idem vates a semet dissidens memoravit in Fastorum quarto:
Rapta tribus, dixit, solvit ieiunia granis,punica que duro cortice poma gerunt.
(25) Hec – inquam – non difficile possunt his sensibus adaptari, licet ad aliud pertineant sacramentum. Nam si Proserpina sumatur pro anima rationali, que quidem ex Cerere creatur a Iove (Iupiter enim, hoc est: deus, per Cererem, curam scilicet hominis, animam humanam creat), cum homo propter hominem producatur et ipsa aliquando per vitia tendat ad inferos, oportet, quod ibidem inhereat, si comederit aliquid condelectando se vitiis, et non potest resurgere nisi dei potentia, Iovis scilicet dispensatione. Nam
revocare gradum superasque evadere ad auras,hoc virtutis opus. Pauci, quos equus amavitIupiter aut ardens evexit ad ethera virtus,diis geniti potuere.
(26) Possunt etiam ista grana figuram temporis obtinere, ut ad alios raptus iterum revertamur. Tempora quidem horarum atque dierum septenario certissima dinumeratione procedunt. Unde dies sabbati Saturni dicta est, quoniam ipsius hora prima ab huius planete dominio sumpta est, secunda a Iove, tertia a Marte, et sic per omnes planetas usque ad ultimum descendendo. (27) Post triplex vero septenarium iterum quarto revertitur ad Saturnum; deinde hora vigesima tertia sequitur, et est sub dominio Iovis. Vigesima vero quarta Martis est. Tunc consumatis omnibus horis unius diei naturalis sequitur hora solis, que diei dominice principium est. Et eadem ratione proceditur per dies alias septimane. Et de dierum quidem septenario, cum per ebdomadas tempora supputentur, omnibus clarum est. (28) Habet igitur septenarius granorum numerus figuram temporis. Nam consumpto per semen sub terra certo tempore taliter corrumpitur, quod non possit nisi per regenerationem ad superos remeare. Et si sumatur in cibum – ut autoritate Maronis dicum est – exacto modico tempore nunquam penitus reverti potest. Unde illud:
Nec repetita sequi curat Proserpina matrem.
Nec minus et vitia per septenarium designantur, quod, quia cuilibet pateat, non curo plenius declarare. (29) Ternarius etiam numerus et tempus et vitia non inepte significat. Nam tempus cum in preteritum et futurum dividatur, solum instans exhibet pro presenti. Unde recedentes ab hac exquisitissima veritate in presens, futurum atque preteritum ipsum tempus separant. Que tamen tria temporis sunt denominationes, non partes. Hec enim dies Mercurii, in qua sumus, si tota sumatur pro quodam quanto non subcessivo, sed continuo, quod facere potest intellectus per abstractionem, heri futura fuit, hodie presens est, et cras erit omnino preterita, ut non minus ternarius quam septenarius temporum contineat rationem. (30) Nec minus vitiis convenit, cum et ipsa tripliciter perficiantur cogitando, agendo et perseverando. Quibus gradibus rationalis anima submersa ab inferis potest emergere, nisi sit de paucarum numero, quas
equus amavitIupiter.
Ut hac ratione, sive grana mali punici tempus significent sive vitia, nulla sit ex diversitate numerorum ternarii septenariique differentia, cum rerum significatarum identitas non mutetur. (31) Sed forte videatur alicui declarandum, quare magis ad hoc misterium malum punicum quam aliquid aliud sit electum. Et certe tam vitia quam tempus multitudo quedam sunt. Tempus enim numerus est, ut supra diximus. Et nullum est vitium, quod non possit vitia plurima nuncupari. Et quamvis omnino singulare fuerit (quod an esse possit, impresentiarum non speculabimur), tripliciter perficitur. Unde nescio, quid naturale promptius occurrerit hoc pomo, quod taliter unum est, quod granorum multitudine perficiatur, et taliter multitudo, quod unum sit. Quam condicionem ratio fabule ac sensus intrinseci requirebant. (32) Demum vero Glauca sive Vesta nascitur cum Plutone. ‘Glaucos’ etenim Grece, Latine ‘album’ dicitur. Quod quidem significare potest creditam a gentilibus nature mundiciam a principio generationis, quam adeo perfectam astruebant, quod, nisi consuetudine depravaretur, ipsa duce in optime vite statum et ad ipsarum virtutum apicem veniremus. Ignorabant siquidem in primis parentibus naturam humanam ex transgressione corruptam, quod nobis est divini dogmatis gratia revelatum. Hec igitur candida et immaculata natura nascitur cum Plutone, sed cito moritur. Mox etenim vitiorum subeuntium feditate talis puritas maculatur. Potest et Glauca dici quasi ‘glaucuma’, que quidem obtenebratio oculorum est. Nunc igitur cum sensualitate nascitur hec qualitas, quoniam perturbato recto iudicio sensitivi ferantur affectus tanquam ceci in delectationis obiectum. (33) Dicitur hec eadem etiam Vesta, qua – sicut diximus – significatur ignis, ardor scilicet desiderantis appetitus sensitivi. Vel, si terram, que maxime opaca est, malis significari per Vestam, cecitatem eligentis sensus non inepte notat. Verum in homine virtuoso vis hec, que rapit in delectabilia sensuum, vel impotentia sive passio iudicium turbans mox extinguitur, cum non solum pareat in virtusosis rationi sensitivus affectus, sed etiam, que ratio iubet, delectabiliter amplectatur. Nunc autem, quoniam et hoc capitulum nimis crevit, modum adhibere placet, et cetera sequentibus disseramus.___________
*) Uranius UR: Uranus Ullman **) concipit ex concipiunt editionis Ullmanianae mutavi; sive Salutatius pluralem cum singulari coniungit sicut in Venerem ... cum filio Cupidine ... inclusos (III 39,28) vel discordes esse videntur Ovidius cum Marone (III 40,12) ***) est post rationi supplendum Ullman in apparatu critico editionis suae adnotat, equidem ex rhythmicis causis post enim posui |