BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XL

Explicatio hystorie Titanum

atque Gigantum

 

(1) Collegi, quanta cum diligentia potui, que sparsim de Titanibus et Gigantibus ab autoribus et poetis, qui venerint in manus meas, scripta commemini. In quo si longior fui, illorum, a quibus hec sumpta sunt, diversitas nos excuset. Ferme quidem nichil – ut arbitror – retuli, quod non sit necessarium aut explicandis eventibus aut varietatibus ostendendis. Qua solum ultima ratione ipsorum autorum verba posui, ut cuncta maiore fide et autoritate nixa forent legentibusque, quibus non esset possibile principales forsitan habere libellos, ista contingat non ut deducta per rivulos, sed ex ipsis fontibus pura et sine maculis exhaurire. (2) Nunc autem ex omnibus, que congesta sunt precedente capitulo, unam in ratam seriem eliciamus hystoriam et postea misteriorum integumenta, quanta cum claritate poterimus, retegemus distinguamusque Titanas a Gigantibus autoritate Servii, qui vult – ut supra retuli – Terram contra Saturnum Titanas, contra Iovem autem produxisse Gigantes. (3) Celus igitur, antiquissimus regum, genuit ex Vesta Titanum maiorum natu, Saturnum pulcerrima facie genuitque Cererem atque Opim, que et ‘Rhea’ et ‘Berecinthia’ dicta est. Mortuo Celo, qui et Uranus appellatus est, suscitatur inter fratres de regno contentio. Titanus primogeniture ius, ut imperium sumeret, adducebat. Forte quidem patri Celo fratres regno nativitatis prelatione concesserant, quod iste quasi ius legitimum allegabat. (4) Mater autem et sorores ipsorum favebant non priori tempore, non potiori iure, sed – ut feminarum est levitas – pulcriori. Commotus igitur Titanus sive pietate suorum votis sive metu, quod magis est credibile, factionis Saturno de regno concessit conventione tamen horrenda plenaque crudelitatis adhibita, quod Saturnus filios masculos, si qui nascerentur, non susciperet, sed necaret, quo tandem regnum ad se vel saltem ad filios devolveretur. Filium igitur primum ex Opi, quam uxorem duxit Saturnus, necat pacta secutus. Secundo vero partu, cum nati fuissent Iuno et Iupiter, muliebris illa factio sumpta de geminis occasione Iunonem exhibent, Iovem autem filiabus Melisse, regis Cretensium, sive – ut alii volunt – Themidi et Amalthee sive Curetibus alendum dedere. (5) Quod aliqui volunt esse factum in insula Naxo[s] *), alii vero solum in Creta apud silvam Idam sive montem Ydeum, ubi ferunt lacte deficiente florilegas apes mel collectum divinis labellulis instillasse demumque adhibitam Amaltheam capram et eius lacte Iovem esse nutritum; et ne vagitus infantuli sentiretur, Curetas ere pulsatili crebris tinnitibus obstitisse. (6) Deinde occulte nascitur celaturque Neptumnus. Ultimo nascitur Pluto cum Glauca, quem simili diligentia fato eripiunt Glaucamque presentant, que parvula mortua est. Que cum Titanus rescivisset, iniuria rupti federis motus adhibitis omnibus, qui de femore suo nati ‘Titanes’ dicti sunt, bello Saturnum petit et vincit captumque cum uxore muro circundato carceravit. Et hec est prima cum Titanibus pugna. (7) Alterum cum Titanibus bellum Iupiter habuit, cuius multiplex dicitur causa. Vult enim autor hystorie sacre Iovem ad hoc bellum inferendum parentum iniuria et captivitate commotum. Alii Iunonem Titanas contra Iovem propter Epaphum, quem ipse Iupiter ex Yside susceperat, teste Lactantio suscitasse. Alii – sicut Servius – iratam Terram in ultionem sui genuisse Titanas contra deorum potentiam asseverant (quod ad utrunque bellum referri potest) et tamen inter ipsos ab iniuria numinum abstinuisse Phebum et ob id celum meruisse. (8) Et ut primam causam prosequamur: devictis Titanibus parentes restituit et in Cretam reversus est Iupiter. Quem tamen alii volunt de Naxo insula, in qua nutritus regnum adeptus fuerat, ad bellum cum Titanibus esse profectum. Cui sacrificanti felix augurium aquile vel conceptum vel potius – ut arbitror – oblatum est. Unde, cum postea victoria potitus esset, creditum, imo fictum est aquilam dimicanti fulmina ministrasse. (9) Fingunt etiam, quod Amalthee capre cario tectus bellum iniverit. Ex quo, cum pavorem Titanibus; quocunque se verteret, incussisset, creditus est caput Gorgonis habuisse. Vel – ut alii volunt – ex responso capelle nutricis corium et Meduse caput pro clipeo sibi sumpsit et Titanas superavit. Et in victorie monimentum Athlanti, Titanum duci, celum imposuit sustinendum. Hec est amnis de Titanibus hystoria, non incongrue – sicut arbitror – ex his, que precedente capitula collecta fuerunt, assumpta. (10) Nunc de Gigantibus referamus, quos aliud et alios a Titanibus fuisse tum ex supradictis, tum ex vario dimicandi genere ac pugne locis non solum licet presumere, sed videre. Fuerunt igitur Gigantes (quod et ipsum vocabulum innuit; ‘gis’ etenim, ‘ge’, vel ‘geos’ Grece, Latine ‘terra’ dicitur) Terre filii, sic crediti, quia mores omnino terrenos, non celestes et spirituales habuerint. (11) Istis etiam duplex fuit cum deis pugnando certamen: primum, quo dii perterriti fugerunt in Egiptum et in varias conversi beluas, aereas vel terrestres, Typhoea et aliorum Gigantum iniuriam vitaverunt; aliam autem pugnam intra Thessaliam Phlegrei campi, in quibus victoria cessit numinibus, exceperunt. Ibi siquidem conati sunt iuxta Maronem

 

imponere Pelio Ossan

scilicet, atque Osse frondosum involvere Olympum.

 

Illic – ut Naso cecinit –

 

Omnipotens genitor misso perfregit Olympum

fulmine et excussit subiectum Pelion Osse.

 

(12) Qui quidem textus in nullo videtur a Virgilio discordare. Sed in aliquibus codicibus ‘subiecto’ legitur, non ‘subiectum’. In qua quidem re discordes esse videntur Ovidius cum Marone. Voluit etenim hic, si ‘subiecto’ legatur, quod super Ossan Pelion fuerit impositus, ille vero, quod Pelion fuerit excussus Osse subiecto, ut sic relinquat intelligi Pelion impositum super Ossan. Hanc autem contrarietatem facit – ut arbitror – non bene deprehensa constructio. Nam ubi Naso tradit ‹subiectum Ossan›, intelligi debet fuisse ‘subiectum non Pelio, sed Olympo’. Nec inepte dixit ‘discussum Pelion Osse’. Non solum enim, quod superpositum est, excutitur, sed etiam, quod subiectum est. Ut, quocunque modo legimus, nulla prorsus inter ipsos discordia deprehendatur, sed intelligamus Pelion discussum, id est: subtractum, Osse. Quod quam divine dictum sit, in sequentibus apparebit. His coniungantur illa, que superius ex Claudiani carmine dicta sunt. Non enim oportet omnia studiosis et intelligentibus iterare. (13) Nec dubium, quin hec potuerint esse hystorica – sicut de Titanibus tradit Euhemerus et alii de Gigantibus – et impositos montes montibus nichil aliud significari nisi, quod montium illorum habitatores contra deos pro Gigantibus steterint. Et aegis corium et Gorgonis caput creditur habuisse Iupiter pro clipeo, quod in scuto fecerit ista depingi. Quod aquila sibi ministraverit fulmina, creditum reor ex eo, quod vexillum taliter pictum fortiter dimicanti semper astiterit. (14) Et simili ratione possunt omnia, que super hac materia describuntur, ad aliquid hystoricum adaptari. Nam et deos Tyhoei metu fuisse tum in aves, tum in bestias alias transformatos, quid aliud hystorice potest intelligi nisi, quod dii venerint talium animalium exornati vel exuviis vel picturis, ut et hac vestium novitate non possent in exercitus multitudine ab hostibus recognosci? (15) Que cum satis apte conveniant, credi tamen non debet poetas non aliud potuisse quam hystoriam cogitare. Et ideo ad altioris intellectus examen speculatione solita veniamus. In Odis autem Flaccus astipulatur hystorie scribens:

 

Scimus ut impios

Titanas immanemque turmam

fulmine sustulerit caduco,

 

qui terram inertem, qui mare temperat

ventosum et urbes regnaque tristia

divosque mortalesque turmas

imperio regit unus equo.

 

(16) Et similiter eadem ferme ratione Macrobius de Gigantibus asserit et Herculis nostri gloriam attestatur de ipso loquens:

Ipse creditur et Gigantes interemisse, cum celo propugnasset quasi virtus deorum.

Et subdit:

Gigantes autem, quid aliud fuisse credendum est quam hominum quandam impiam gentem deos negantem et ideo extimatam deos pellere de celesti sede voluisse? Horum pedes in draconum volumina desinebant, quod significat nichil eos rectum, nichil superum cogitasse, totius vite eorum gressu atque processu in inferiora mergente. Ab hac gente sol penas debitas vi pestiferi caloris exegit.

Hec Macrobius ostendens denuo solem e Herculem idem esse. (17) Que tamen cum ita sint, altius et abstrusius Cicero noster de Gigantibus sensit. Inquit paucissimis namque verbis:

Quid est enim aliud Gigantum modo bellare cum diis nisi nature repugnare?

Videsne, quantus autor ab hystorie cortice in intimum aliquid penetravit qualiaque paucissimis verbis nobis iecerit fundamenta? Ab hoc quidem igniculo, quicquid longius tractaturi sumus, ut aliquid affundamus claritudinis, accendemus.

 

___________

 

*) Naxos[s] s seclusi (confer III 40,8 de Naxo insula)