BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXVIIII

De Gigantibus, quos Hercules traditur superasse,

qui labor erit trigesimus primus

 

(1) Confusa et confuse tradita sunt, que de Gigantibus legimus permiscentibus tam expositoribus quam poetis Titanas atque Gigantes et fabulas hystoriis ac hystorias fabulis involventes, ut nedum difficile, sed impossibile sit ista distinguere et ea – sicut appetit curiositas – declarare. Ponam autem, que legisse commemini, hac lege, quod non putet aliquis me cuncta complecti et quod illa, que deficere senserint eruditi, sibi pro intellectus magnitudine suppleant et ex Genealogiis venerabilis divinique Boccatii, quicquid hic non legitur, aucupentur. (2) Principio tamen prefandum censeo quod – ut Lactantius Firmianus scribit, quod etiam asserit Augustinus –

antiquus autor Euhemerus, qui fuit ex civitate Mesena, res gestas Iovis et ceterorum, qui dii putantur, collegit hystoriamque contexuit ex titulis et inscriptionibus sacris, que in antiquissimis templis habebantur maximeque in fano Iovis Triphylii, ubi auream columnam positam esse ab ipso Iove titulus indicabat. In qua columna sua gesta perscripsit, ut monumentum esset posteris rerum suarum. Hanc hystoriam et interpretatus est Ennius et secutus.

Hec Lactantius. (3) Idem etiam autor paulo prius plurium deorum gesta percurrens de Iove sic inquit:

Quid horum omnium pater Iupiter, qui in solenni precatione ‘Optimus Maximus’ nominatur? Nonne a prima sua puericia impius ac pene parricida deprehenditur? Cum patrem regno expulit et fugavit nec expectavit mortem decrepiti senis cupiditate regnandi et cum paternum solium per vim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus, quod humano generi principium fuit malorum. Quibus victis et pace in perpetuum comparata reliquam suam vitam in stupris adulteriisque consumpsit.

Ecce, quantus autor innuit Iovi post expulsum Saturnum cum Titanibus fuisse bellum, quibus victis pax sibi fuerit eternaliter acquisita; et cum celum parere

 

Tonanti,

non nisi sevorum potuerit post bella Gigantum,

 

– ut ille ait – clarum est ipsum pro Titanibus intellexisse Gigantes. (4) Servius autem vult – ut eius utar verbis – Terram primum Titanas contra Saturnum, Gigantes postea contra Iovem genuisse. Hec tantisper dixisse velim, quo varietas et involucrum huius materie percipiatur, quod maxime tamen ex sequentibus apparebit. Servius equidem super tertio Eneidos fabulosum esse, quod de Gigantibus legitur, conatur astruere. Dicit enim:

Re vera nisi, que de Gigantibus legimus, fabulosa acceperimus, ratio non procedit. Nam cum in Phlegra, loco Thessalie, pugnasse dicantur, quemadmodum est in Sicilia Encheladus, Othus in Creta secundum Salustium, unde ‘Othii campi’ Typheus in Campania? Ut Innarime Iovis imperiis imposta Typheo. Sed Varro dicit in diluvio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui lacessiti postea bello ab his, qui de aliis veniebant montibus, facile ex locis superioribus vicerunt. Unde fictum est, ut dii superiores dicerentur, inferiores vero terrigene. Et quia de humillimis ad summa reptabant, dicti sunt pro pedibus habuisse serpentes.

hec ad litteram Servius solide et breviter, sicut solet. (5) Ceum etiam Encheladumque fuisse Gigantes innuit idem autor in quarto, ubi Vergilius de fame nativitate poetice lusit et inquit:

 

Illam Terra parens ira irritata deorum

extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem

progenuit, et cetera.

‹Ira›

quidem

‹irritata deorum›,

dicit commentator,

amphybolon est, utrum ‘sua ira’ propter extinctos Gigantes an ‘ira deorum irritata’, qua extinxerant Gigantes.

Et sequitur:

‹Extremam› autem aut post omnes Gigantes, quippe ad eorum ultionem nata est, aut certe ‘extremam’ pessimam.

Vult etiam centimanum Egeum – ut in decimo legitur – Briareum esse. Unde et Maro noster in sexto:

 

Et centumgeminus Briareus.

 

(6) Et de Titanibus inquit:

 

Hic genus antiquum Terre, Titania pubes,

fulmine deiecti fundo volvuntur in ima.

 

Ubi Servius:

Ferunt fabule Titanas ab irata contra deos Terra in eius ultionem creatos. Unde et Titanas dicti sunt a ‘titeos’, id est: ab ultione. De his autem solus Sol abstinuisse narratur ab iniuria numinum. Unde et celum meruit.

Et ubi poeta secutus est:

 

Hic et Aloydas geminos, immania vidi

corpora, qui manibus magnum rescindere celum,

aggressi superisque Iovem detrudere regnis,

 

notat Servius:

Aloeus Ysimediam uxorem habuit, que compressa a Neptumno duos peperit, Othum et Ephyaltem, qui digitis novem per singulos menses crescebant. Freti itaque altitudine celum volvere, sed confixi sunt Dyane et Apollinis telis. Aloydas autem sic dixit, ut de Hercule ‘Amphytrionides’.

(7) Et tantisper facta est mentio Gigantum in genere vel in specie famosioribus a Servio locis. Alicubi tamen inter Gigantes Pallantem nominat inquiens Palladem dictam vel a ‘Pallingori’ Grece, Latine vero

 

‘haste concussione’, vel quod Pallantem Gigantem occiderit.

 

(8) Testatur etiam Maro Georgicorum primo, quod Gigantes luna quinta sint geniti. Dixit enim:

 

Ipsa dies alios alio dedit ordine luna

felices operum. Quintam fuge: Palladius Orchus

Eumenidesque sate; tum partu terra nephando

Geumque Lapetumque creat sevumque Tiphoea

et coniuratos celum rescindere fratres.

 

Ubi Servius de quinquenario disputans ait:

Dicitur enim hic numerus Minerve consecratus esse, quam sterilem constat. Unde etiam cuncta sterilia quinta luna nata esse dicuntur, ut Orchus, Furie, Gigantes.

Et post pauca subdit:

Per Ceum aut Typhoea et per Lapetum omnes Gigantes intelligimus. Fratres Orthum et Ephyaltem.

(9) Et Lactantius commentator in decimo scribit:

Othus et Ephyaltes, Aloi filii, tante audacie, ut montibus constructis celum expugnare niterentur. Icti fulmine et in Tartarum mersi sunt.

Et in secundo scripsit:

Venti iuxta Grecorum voluntatem nati ex Astreo et Aurora, unde Titanes duce Athlante originem trahunt. Quos Iuno causa Epaphy, ex Iove nati, contra Iovem excitavit arma sustollere. Unde victi penas dederunt adiuvantibus diis. Et Athlanti celi onus impositum.

(10) Et de Briareo, cuius et facta supra et facienda mentio est, vult divinus Boccatius, quod amicus Iovis fuerit, Homericos etiam versus adducens. Sed idem commentator Lactantius inquit:

 

Constat Briareum bello Gigantum contra Iovem sensisse.

 

Et post aliqua subdit:

Tartarus ex Terra procreavit Tiphonem immanem magnitudine, cui centum capita draconum ex humeris nata erant. Hic Iovem provocavit, si vellet secum de regno certare, Iupiter fulmine pectus eius percussit. Qui cum flagraret, Ethnam ei superimposuit, et ex eo dicitur adhuc ardere.

Ipse etiam Briareus alio nomine et Egeon dicitur. De quo Virgilius:

 

Egeon qualis, centum cui brachia dicunt.

 

(11) Sed veniamus ad hystoriam, quam ‘Sacram’ vocant, cuius – ut prelibatum fuit – autor apud Grecos habetur Euhemerus Mesenius, quam secutus et interpretatus est Ennius. Huius teste Lactantio verba sunt:

‹Initio›, inquit, ‹primus in terris imperium summum Celus habuit. Is id regnum una cum fratribus suis sibi instituit atque paravit›.

<...>

‹Deinde Pan eum *) deducit in montem, qui vocatur ‘celi stella’. Postquam eo ascendit, contemplatus est late terras ibique in eo monte aram creat Celo, primusque in ea ara Iupiter sacrificavit›.

<...>

(12) ‹Exinde Saturnus uxorem duxit Opem. Titan, qui maior natu erat, postulat, ut ipse regnaret. Ubi Vesta, mater eorum, et sorores, Ceres atque Ops, suadent Saturno, uti de regno non concedat fratri, ibi Titan, qui facie deterior esset quam Saturnus, iccirco et, quod videbat matrem atque sorores suas operam dare, ut Saturnus regnaret, concessit ei, ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno [uti] **), si quis liberorum virilis sexus ei natus esset, ne quem educaret. Id eius rei causa fecit, ut ad suos natos regnum rediret. Tum Saturno filius, qui primo natus est, eum necaverunt. Deinde posterius nati sunt gemini: Iupiter atque Iuno. Tum Iunonem Saturno in conspectum dedere atque Iovem clam abscondunt dantque eum Veste educandum celantes Saturnum. Item Neptumnum clam Saturno Opis parit eumque clanculo abscondit. Ad eundem modum tertio partu Opis parit geminos: Plutonem et Glaucam. Pluto Latine dictus est Diespiter. Alii Orchum vocant. Ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt ac filium Plutonem celant atque abscondunt. Deinde Glauca parva emoritur.›

<...>

(13) ‹Deinde Titan, postquam rescivit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos, qui Titani vocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem comprehendit eosque muro circumegit et custodiam his apponit.›

<...>

Iupiter adultus cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos atque in vincula coniectos, venit cum magna Cretensium multitudine Titanumque ac filios eius expugnavit, parentes vinculis exemit, patri regnum reddidit atque ita in Cretam remeavit.

Post hec subditur:

Saturno sortem datam, ut caveret, ne filius eum regno pelleret; illum allevande sortis atque effugiendi periculi gratia insidiatum Iovi, ut eum necaret; Iovem cognitis insidiis regnum sibi denuo vindicasse ac fugasse Saturnum.

(14) Hec propter Titanas ex Lactantii dictis de Hystoria Sacra collegi. Ponit etiam idem Laetantius Iovem Amalthee capre

 

‹corio usum esse pro scuto contra Titanas dimicantem›

 

autore Museo. Iginius autem paulo latius hoc tradit; inquit enim Parmenseum scripsisse:

Melissea quendam fuisse Crete regem et ad eius filias Iovem nutriendum esse delatum. Que, quod lac non habuerint, capram ei admisisse, Amaltheam nomine, que eum dicitur educasse.

(15) Et post pauca subdit, quod et Lactantius – ut paulo ante retuli – tetigit:

Museus autem dicit Iovis nutrices Themidem et Amaltheam nympham; quibus eum mater Ops tradidisse existimatur. Amaltheam autem habuisse capram quandam ut in delitiis, que Iovem dicitur aluisse. Nonnulli autem etiam Aega, Solis filiam, dixerunt multis candore corporis prestantem, cui contrarius pulcritudinis horribilis aspectus existebat. Quo Titanes perterriti petierunt a Terra, ut eius corpus obscuraret; quam Terra specu quodam celasse dicitur in insula Crete. Que postea Iupitris fuisse nutrix – ut ante ostendimus – demonstratur. Sed cum Iupiter fidens adolescentia bellum contra Titanas appararet, responsum est ei, si vincere vellet, ut aegos pelle tectus et capite Gorgonis bellum administraret, quam ‘egida’ Greci appellaverunt. Itaque facto eo, quod supra declaravimus, Iupiter Titanas superans regnum est adeptus et reliqua ossa egos caprina pelle contecta anima donavit et stellis figuratam memorie commendavit; et post ea, quibus ipse vicerat tectus, Minerve concessit.

Hec Iginius more suo varians fabulas et undique colligens. (16) Germanicus autem Cesar super Arato carmine eadem ferme refert, hoc amplius, quod, ubi ponit Iginius Aega Solis filiam, ille capellam Solis filiam dicit,

cuius aspectus tam atrox fuisse dicitur, ut Titanes eam timerent rogarentque Terram matrem, ut eam abderet. Terra

autem, inquit,

eam in antro clausam Amalthee tradidit custodiendam ibique Iovem infantem cum cura Amalthee educasse. Qui cum esset iuvenis et contra Titanas inermis vellet pugnare, eius pellem dicitur acceptam habuisse pro scuto eaque usum, cum semper Titanes agitati timore fuerint; adiciebatur media pelle Gorgoneum caput habere. Illiusque capre terga alia pelle tecta restituit vite et immortalitate donata celo astrisque intulit.

Hec Cesar. (17) Ceterum Aglostenes,

qui Naxica scripsit,

– sicut refert Iginius –

ait Iovem Crete subreptum Naxiam ***) delatum et ibi esse nutritum. Qui postquam pervenerit ad virilem etatem et voluerit bello lacessere Titanas, sacrificanti ei aquilam auspicatam; quo augurio usum esse et eam inter astra collocasse.

Cesar autem, ubi de aquila tractat in Arato, sic scripsit:

Aglostenes dicit Iovem in aquila transfiguratum Naxiam regionem, ubi nutritus fuerit, petisse et regnum accepisse. Egresso vero de Naxo, cum adversus Titanas proficisceretur et sacrificium faceret, aquilam ei in auspitio apparuisse et fulmina ministrasse. Quam bono animo acceptam tutele sue subiecisse.

De sagitta vero, quam volunt deformatam celo aquilam tenere pedibus, subicit idem Cesar sagittam

Apollinis fuisse, cum qua Ciclopes interfecit eos, qui Iovis fulmen fecerunt, quod eo telo Esculapius, filius eius, a Iove esset interfectus.

(18) Tradit itidem idem Iginius, ubi de capricorno disputat, quod eius

effigies similis est Egipani, quem Iovis, quod cum eo erat nutritus, in sideribus esse voluit, ut capram nutricem.

<...>

Hic etiam

– inquit –

dicitur [quod] ****), cum Iupiter Titanas oppugnaret, primus obiecisse hostibus timorem, qui ‘paniscos’ appellatur, ut ait Eratoschenes *****). Hac etiam de causa eius inferiorem partem piscis esse deformationem, quod muricibus, id est: marinis conchiliis, hostes sit iaculatus pro lapidum iactatione. Egiptii autem sacerdotes et nonnulli dicunt poete, quod, cum complures dii in Egipto convenissent, repente pervenisse eodem Tiphona, acerrimum Gigantem et maxime deorum inimicum. Quo timore permotos deos in alias figuras se convertisse; Mercurium factum esse ibim, Apollinem autem, que Treicia avis dicitur, Dyanam <aeluro> ******) simulatam. Quibus de causis Egiptios ea genera violari non sinere demonstrant, quod eorum imagines dicantur. Eodem tempore dicunt Pana in flumen se deiecisse et posteriorem partem corporis effigiem piscis, alteram vero hirci fecisse et ita a Tiphone profugisse. Cuius cogitatum Iupitrem admiratum inter sidera effigiem eius fixisse.

Hec Iginius. (19) Germanicus autem Cesar super Arato scripsit ad hanc sententiam et in hec fere verba, que ideo per omnia secutus non sum, quod liber, qui venit unicus in manus meas, corruptissimus erat:

Capricornus sane similitudinem habet Egipanos. Sic enim est factus. Habet autem posteriorem partem piscis, priorem Capricorni. Hunc honorem assecutus dicitur, quod cum Iove esset nutritus, Epimenies dicit in Ilia utrosque nutritos et ad Titanorum bellum cum Iove profectum victoremque Iovem eum astris intulisse, quod eius opera dii armati fuissent, item matrem eius capram.

Et subdit:

Nigidius de Capricorno sic refert: immortali honore donatum, quo in tempore Phyton in monte Tauro speluncam haberet et Egiptum incoleret.

Videtur enim Iove de Phytone consulente habuisse sententiam, quod, si dii nollent terras relinquere nec immanitati Phytonis resistere possent,

figuras immutarent, in quas quis vellet, seu bestiam seu volucrem seu piscem,

quod se tunc in capram mutaverit. Unde, cum variis ignotisque figuris ante Phytonis oculos versarentur arbitratusque foret Phyton deos terras sibi reliquisse metu, future sortis ignarus dominari cepit.

 

(20) Post decem et octo vero dies

 

consilio super hoc a diis repente facto interfectus est

Apollinis fulmine in templo Egipti Memphis, ubi mos fuit solio regio decorari reges, qui regna ineunt. Ibi enim sacris initiantur.

Et ob id factum refert, quod usque ad id temporis, quo hec Germanicus scripsit, servatum fuerit, ut quotannis illi XVIII dies sanctione publica festiva celebritate venerarentur. (21) Affecto vero pena Phytone,

 

quemque consilio et sine turba interfecerunt,

 

rem gestam

astrorum memoria decoraverunt et eidem Egiptii nomen ‘Egypana’, imposuerunt, quod, cum ceteri se in bestias convertissent, Pan ipse se in capram transfiguravit oppidumque magnificum in Egipto,

quod dixere ‘Panopolim’, edificatum est. Hec Cesar. (22) Sed dixerit aliquis: ‹Hec, quid ad Herculem?› Quoniam legimus ipsum domuisse Gigantes, hec omnia dicenda fuerunt. Tragicus siquidem in Furente pertinere Gigantomachiam ad Herculem brevissime testatur inquiens:

 

Post monstra tot perdomita, post Phlegram impio

sparsam cruore, postque defensos deos

nondum liquet de patre?

 

Sensit et hoc idem divinissimus Maro, cum dixit in Herculeo carmine:

 

Nec te ulle facies, non terruit ipse Typheus

arduus arma tenens.

 

(23) Nec querat in hoc aliquis temporum rationem. Scimus eundem Herculem et Centauros et Gigantes, inter quos plurima fuerunt secula, vincere nequivisse. Non enim – ut supra tradidi – requirendus est ordo temporum, quoniam poete gesta cunctorum, qui Hercules dicti sunt, uni soli tribuentes veritatem hystorie confuderunt. Et de Hercule quidem, quantum ad Gigantes attinet, apud poetas ista legi. (24) Ipsam vero Gigantum pugnam apud Grecos Orpheus scripsisse creditur, apud Latinos autem incepit noster Claudianus, quem celebris fama Florentinum affirmat. Hic divino et excultissimo carmine incepit Gigantomachiam; an autem perfecerit, nescio; in meas quidem manus completa non venit, nec aliquem, qui residuum se vidisse dixerit, audivi. Hic autem Typheum nominat, Encheladum et Porphyriona. Hortantem quidem matrem inducit ita concludentem:

 

Ite, precor, miscete polum, rescindite turres

sidereas. Rapiat fulmen sceptrumque Thypheus,

Encheladi iussis mare serviat, alter habenas

Aurore pro Sole regat. Te Delphyca laurus

stringat, Porphyrion, Cyrreaque templa tenebis.

 

(25) Dicit etiam Martem interfecisse Pelorum fratremque Mimanta. Vult preterea Minervam egidis obiectu in saxum vertisse Pallanta et, quod Echion eodem perierit aspectu. Idam autem canit Palladis ense percussum comminus *******) mortuum ac simul angues Gorgoneo riguisse gelu. Et demum scribit, quod Porphyrion Delum amplectitur, ut in superos iaciat, et in hoc conatu et Nympharum vocibus Apollinem invocantibus sua terminatur imperfectio. (26) Ponit etiam, quod Iamaster sive – ut alii habent – Iemaster, conversi in lapidem Pallantis germani corpus iecerit quasi telum in hostes. Enumerat autem Oratius in Odis et aliquos. Inquit enim:

 

Sed quid Typheus aut validus Mimas

aut quid minaci Porphyrion statu,

quid Rethus evulsisque truncis

Encheladus iaculator audax

 

contra Tonantem et Palladis egida

possent ruentes?

 

Contra quos solum tres numerat stetisse deos non alios negans, sed tres solum exprimens, Vulcanum scilicet, Iunonem et Phebum. Fecit et inferius centimani Gigantis, qui videtur Egeus, etiam mentionem. Inquit enim:

 

Testis mearum centimanus Gigas sententiarum.

 

(27) Et ut aliquando ponere circa Gigantes et Titanas, quod necessarium ex his, que repperimus, duximus, finiamus: poetice clavis et illuminator Ovidius – sicut vel mediocriter studiosis notum esse potest – in primo divine Methamorphoseos tangens de Gigantibus ait:

 

Neve foret terris securior arduus ether,

affectasse ferunt regnum celeste Gigantes

altaque congestos struxisse ad sidera montes.

Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum

fulmine et excussit subiecto Pelion Osse.

 

Moxque subiungit ex ipsorum sanguine madentem Terram

 

calidum animasse cruorem

 

ac

 

in faciem vertisse hominum

 

quodque

 

illa propago

contemptrix superum seveque avidissima cedis

et violenta fuit.

 

(28) Idem autem autor in quinto unam canentem ex Pyeridibus introducens ait:

 

Bella canit superum falsoque in honore Gigantes

ponit et attenuat magnorum facta deorum,

emissumque ima de sede Typhoea terre

celitibus fecisse metum cunctosque dedisse

terga fuge, donec fessos Egiptia tellus

<...>

ceperit et septem discretus in hostia Nilus.

Et se mentitis superos celasse figuris,

‹duxque gregis›, dixit, ‹fit Iupiter. Inde recurvis

nunc quoque formatus Libis est cum cornibus Amon.

Delius in cervo est, proles Semeleia capro,

fele soror Phebi, nivea Saturnia vacca,

pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis›.

 

In quo simile quiddam Germanico posuit. Sed quod ille Phytoni tribuit, ascripsit poeta Typheo. Similiter etiam in secundo Fastorum, ubi de signo Piscium agit, vult Venerem Typhei metu cum filio Cupidine piscibus inclusos periculum effugisse. (29) Ceterum non me latet, ubi supra scripsi, Delius in cervo est, in multis haberi codicibus ‘corvo’, non ‘cervo’, quod ego scriptorum errore simul et vitio docentium contigisse arbitror, dum putant convenientius dici corvum, quod hec avis sit Apollini consecrata. Que ratio si vera foret, cur non latuit in aquila Iupiter, in pavone Iuno, Bachus in tygride, Venus in cigno et in noctua soror Phebi? Ceterum latebant dii, ne cognoscerentur in beluis, ut verisimilius sit ipsos extranearum bestiarum, quam suarum simulacra delegisse. Nam si nuntius interpresque deorum Mercurius in sibi dicato constitit animali, mirum alicui videri non debet, quoniam et olim et usque in tempora nostra interpretes atque nuntii tuti sint et quodam quasi iure gentium sacrosancti. (30) Utcunque tamen se habeat ratio, multorum voluminum comparatione facta repperi, presertim in antiquis, ‘cervo’ et non ‘corvo’. Cui rei maxime consonat, quod Phebi soror in felem, quod vocabulum cervam vel nescio quod animal statura minus, figura vero simile cervo significat, sit conversa, ut, sicut in cerva Phebe fuit, ita fuerit et Phebus in cervo. (31) Nec putet aliquis Gigantes nunquam extitisse, sed esse, quicquid de ipsis legitur, commenticium. Plane siquidem sacre testantur littere fuisse Gigantes. Legiferi namque prophete, imo sancti spiritus in ipso, imo per ipsum, resonantis, verbum est:

 

Gigantes autem erant super terram in diebus illis.

 

Et subdit:

Postquam enim egressi sunt filii dei ad filias hominum illeque genuerunt, isti sunt potentes a seculo viri famosi.

Et ne putemus hoc solum fuisse ante vetus et undifluum cathaclismum, temporibus Moyseos Og, rex Basan, occurrit dei populo ad bellandum in Edras. De quo rege scriptum est:

 

Solus quippe Og, rex Basan, restiterat de stirpe Gigantum.

 

Et alibi legitur:

Ibi vidimus monstra quedam filiorum Enach de genere Giganteo, quibus comparati quasi locuste videbamur.

(32) Ex quibus nemini venire debet in dubium Gigantes vere et realiter extitisse, sicut et precedente libro, ubi de statura Herculis egimus, nonnullis testimoniis assertum est. Verum, qui cronicas, imo fabulas, legerit Anglicorum, insulam inveniet Gigantibus habitatam, commenticiaque de Merlino narratione lapideam Gigantum coream nescio quibus inventam artibus et in Britanniam esse translatam. Que nunquid vera sint, relinquimus aliis et ex rerum natura et ex autoritate scribentium, sive sit Galfridus Moneonitensis sive Iohannes metricus, qui et ‘Archtrenius’ dictus est, sive quivis alius cuius nomen aut ignobilitas abscondat aut etatum amisit incuria aut vetustas deleverit, iudicandum.

 

___________

 

*) Paneum utpote errorem typographicum mutavi secundum Lactantium in Pan eum 

**) uti seclusi propter ne 

***) Naxium U et Schol. Strozz. Nazium R: mutavi in Naxiam; an mutandum in Naxi? 

****) quod seclusi 

*****) Eratoschenes UR 

******) Ex Hygini De astronomia addidi Ullmano lacunam VII litterarum notante et ad Hygini textum monstrando 

*******) homine UR: comminus supposui Ullman in apparatu critico praecedente