Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber IV
|
________________________________________________________________
|
|
LIBER IVAllegoriarum liber quartus super fabulis Herculisfeliciter incipit editus a Colucio Pyeri de Salutatis.Qui quidem erit ultimus operis____________
<Prohemium>
(1) Ultimam divinitatis gratia manum, que nos huc usque perduxit, tractatui positurus, quem instituimus de misticis sensibus fabularum, quas autores et poetas nostros comperimus de Hercule retulisse, nichil magis prefandum occurrit, quam ut dicenda primo legentibus proponamus; et ut deinde quedam contra detractorum calumnias, non, ut taceant (quoniam hoc factu nobis impossibile sit), sed saltem, ut rationabilius obloquantur excusationemque nostram, imo potius, quid in eis criminemur, si sine mentis turbatione potuerint, advertant. Forte quidem, cum minus rationabiles morsus suos esse perspexerint, nobis et aliis, qui scripserint, parcius insultabunt. (2) Sed de hoc posterius. Nunc ad id, quod premisimus, veniamus. Ante libare siquidem auditori, que tractanda sunt, et viatorem itineris admonere id efficiunt, ut uterque non solum, ubinam desinendum sit, presciat, sed, quid sibi transeundum audiendumve sit (dum hic audit, ille pergit), agnoscat. Quo fit, ut iste gradiatur alacrius et ille, que cepta fuerint, legens vel audiens, avidus prosequatur. Quod si viator iter ignoret et, quo pergendum sit, nesciat, inextimabiliter fluctuabit, tum difficultate, quam ex exacti iam spacii vel aliorum itinerum asperitate comminiscetur, tum etiam ex finis desperatione, quem nusquam sibi sciverit persuadere. Sic auditor vel lector, si disputanda nesciverit, post difficilia difficiliora sperabit nec alicubi cogitabit exitum, quem in aliquo sibi non meminerit esse promissum, nisi (quod serum est) cum viderit oratorem sibi fecisse silentium vel in libri volumine deesse legendum. (3) Unde rhetorice tractatores tum attentionis, tum docilitatis gratia iubent dicenda per exordium prelibari, ut paratiores ad intelligendum auditores sint de narrandis admoniti et avidiores ad audiendum, que superfuerint, fiant terminum post illa, que prenoverint, speraturi. In qua quidem re summa preceptionis ratio est, ut, si vilis aut turpis vel – ut plenius loquar – admirabilis materia sit, omnis de attentione vel docilitate cogitatio differatur, que soleat de dicendorum noticia provenire. In his quidem prestiterit non tacere solum in orationis auspicio, quod dicendum assumpseris, sed summa diligentia dissimulare, ut ad aliud perorandum accessisse potius videaris, ut vel per insinuationem inchoetur oratio vel aliunde principium assumatur. (4) Et – ut hoc clarius fiat – tria debemus in auditore per exordium comparare, imo totius orationis contextu perficere. Frustra quidem ad illa disponeretur auditor initio, si prosecutione dictionis hebesceret vel ad oppositum se moveret. Hec autem tria sunt: ut nos intelligere possit auditor, alterum, ut audire libenter velit, tertium, ut favendo nobis et cause nostre bene dispositus audiat et his, que concluserimus, allubescat. Primum docilitate facimus, secundum attentione comparamus, tertium vero benivolentia tam cause quam persone vel efficimus vel habemus. (5) Et primo quidem necessarium est utamur, si prorsus fuerit auditor totius cause vel minoris partis ignarus aut si fuerit controversia rerum multitudine vel difficultate quapiam aut ambiguitate iudicationis obscura aut auditor insolens rerum, hebes ingemo,
natura tardior,
aut incapax dicendorum. Que quidem incommoda si non sint, docilitati supersederi poterit vel ea pro voluntatis beneplacito bonam dispositionem vel iudicis vel auditoris aut ipsorum deliberantium augentes uti. Sicut et attentionis preceptis exordiemur (et in ea maxime versabimur), cum auditorem senserimus indispositum ad audiendum, et eandem rationem relinquere poterimus, si nos audire voluerit vel ad eiuscemodi voluntatis cumulum adhibere. (6) Ut maxima diligentia cavendum sit, ne, cum augere benivolentiam cause vel persone non potuerimus, aut attentionem vel docilitatem (quod quando fuerit ex cause qualitate, personarum consideratione et oportunitate temporis, intelligemus), hec maxima persuasionis fundamenta, dicendo vel omittamus penitus vel ad augendum levissime pertractemus. Nam qui se favorabilem esse presenserit, cum audiverit se de benivolentia fatigari, secummet deridebit vel indignabitur oratorem; et qui fuerit avidus audiendi, cum per attentionem palpabitur, obtundetur; quique causam plene cognoverit, commovebitur, quasi reputes inscium, si conaberis edocere. (7) Verum non mediocri cura providendum est, ne, cum docilem *) facimus circa attentionem, que semper huic comes esse debeat, offendamus. Quid enim proderit nobis auditorem instruere, si simul eum ab audiendo, que persuadere cupimus, deterremus aut rei, quam intendimus, vilitate vel, quod aperire stultissimum est, ipsius cause turpissima vel displicibili qualitate? Ceterum in hoc differt – ni fallor – prelibatio, quam ad attentionem ordinamus, sive sit per numerum expositio sive iudicationis vel iudicationum notificatio, ab illa, quam dirigimus ad docilitatem, qua solemus summam rei breviter explicare. (8) Hoc est, in quo versatur tota controversie difficultas, quoniam, que ad attentionem ordinantur, ex intentione, quam concepimus, orationis sumenda sunt, que vero docilitatis gratia tangimus, non ex dictionis ordinatione, sed ex ipsius cause negociis hauriuntur. Non enim debet orator dicendi serie res, quas agendas suscepit, sic involvere, quod, ut id aperiat, docilitatem cogatur adhibere, sed potius, quas involutas noverit, ad auditorum intelligentiam declarare. (9) Quo fit, ut, quoniam docilitas adhibenda sit, in obscuro genere cause (quod esse potest tum ex parte rei, tum qualitate persone, ut, si causa multis et variis negociis implicata vel auditor sit
natura tardior
aut [esse] **) prorsus ignarus) pertinere non possit ad docilitatem forma dicendi. Quam si quis obscuraverit, inter oratores reponendus non est, sed inter hostes et ignaros potius oratorie facultatis. (10) Nec miretur aliquis, quod supra dixerim, semper attentionem esse debere comitem docilitatis. Nunquam enim preceptis docilitatis uti convenit, nisi suapte natura, hoc est: ex ipsius cause qualitate, sequatur ad docilitatem attentio vel, si forsan id minus fuerit, quam oporteat, dicendo non augeamus aut, si prorsus abfuerit, non diligentissime comparemus. (11) Unde rhetorum maximus in libris Inventionum inquit:
Nam cum docilem facere velis, simul attentum facias oportet,
et subdit huius preceptionis causam:
Nam is
– ut ait –
maxime est docilis, qui attentissime est paratus audire.
Qua quidem ratione, quod adolescentior scripserat ad Herennium:
intelligendum censeo, ut scilicet non duo precepta comparande docilitatis sint, sed penitus unum. (12) Nam et quod utrobique velle videtur, attentionem scilicet esse docilitatem, licet id maximi quidem autores Quintilianus atque Boetius clarissime videantur astruere, michi simpliciter verum esse non videtur. Frustra quidem perperamque distinguerent tam ipsi quam omnes artium preceptores attentionem et docilitatem in formam et rationem differentium specierum, si docilitatem pararet attentio vel cum docilitate deberet idem attentio reputari. (13) Nam si omnis attentus est docilis, idem esse docilitatem et attentionem necesse est, et, sive supra docilitatem aliquid addat attentio, sive mutuo capiant, adequate non possent diverse veluti species separari. Nam homo quidem ab animali non differt specie, nec specie differre potest aliquid a se ipso, nec aliquod unum eadem rationis consideratione essentialiter potest sub diversis speciebus enumerari. Ut omnino non possit attentio species esse et velut altera species, docilitas videlicet, numerari. Ratio quidem specierum est, ut impermiscibiles sint et una transire non possit in aliam, licet una possit alteram adiuvare ad dicendi persuadendique rationem. (14) Verum licet docilitas quasi docibilitas dicat aptitudinem addoceri, potest tamen hoc esse dupliciter vel simplici dispositione voluntatis, ut doceri velimus vel ex quadam dicendorum pregustatione atque noticia ut doceri possimus. Doceri quidem velle proprium attentionis est, posse vero iam doceri peculiare quidem est docilitatis, ut ex eo, quod large docilis dici possit, qui doceri vult, quoniam, si nolit, doceri non possit, dixerit Cicero docilem esse, qui attente vult audire. (15) Docilitas autem rhetorice proprietas est qualis principiorum. Nam et omnium scientiarum principia talia sunt, quod, si percepta non fuerint, frustra conabimur in ulteriora penetrare, cum tamen illorum noticia ulteriorum scientiam non ministret. Sic in rhetoricis questionibus contingit, ut, qui nesciverit, quenam sit controversia queve controversie difficultas (que sunt quasi principia dicendorum), reliqua scire non possit. Quibus cognitis, licet cetera nesciat, tamen auditori facilior patet aditus in posteriora. (16) Sed quid tam multa de prelocutione vel materie vel ordinis dicendorum? Certe, ne frustra premittere videar, que decrevi, sed ut simul noverit lector summam rerum et ordinem dicendorum et mecum intelligat, quid sit facere docilem vel attentum, et non solum, quicunque dignabitur ista percurrere, disponatur, ut legat, sed facilius precognitione rerum imbutus addiscat. (17) Tractabimus igitur de descensibus – sed singulariter – Herculis ad inferna. Inter que videbitur, quid ‘infernus’ intelligi debeat, ubinam sit, que civitatis et murorum, quibus urbs illa cingitur, ratio possit assignari. In quibus de Cerbero, de Charone, de Dite atque Iunone, cum quibus Hercules congressus est, de infernique fluminibus et aliis multis, que cum varia tum varie leguntur apud poetas, disserendum erit. (18) Deinde reditum Herculis abstractionemque Cerberi declarabimus, post que de nostri Alcydis uxoribus, Megera scilicet, Deyanira et Hyole, videndum erit. Inter que de Lyco, de filiorum et uxoris occisione, de pugna cum Acheloo, de Nesso et eius morte nec non et de Oethalia genitoreque Hyoles agendum erit. Quibus subdentur necis Herculee Centauri sanguine preparatus, mors Deyanire nec non et Lyche proiectio migratioque Herculis in Oetham, in quo tandem moriens expiravit et celo redditus imparem equavit numerum deorum, ut tragicus ait. Quibus cum addidero de Phylotecta, qui pede sagittas Herculis indicavit, quibus Paris extinctus est, et Troia capta, finem universo, quem concepimus, operi faciemus. (19) Et quis est tam excors et ingenii tam obtusi naturalisque cupiditatis, que de sciendo nobis inest, adeo vacuus, qui, qualiter ista tractata sint a poetis, audire non desideret quidve lateat sub illarum traditarum involucro fabularum, presertim si sciverit, quod ego recipio de statibus cunctarum virtutum agendum et, quod multipliciter sint omnia mortalitatis ***) arcana et aliarum multarum rerum veritates et speculationes ad ea, que tractanda premittimus, reducenda? (20) Non credimus huc usque tam inutiliter vel absurde tenuisse lectorem, quod ad ista, que promittimus, non etiam eius animum accendamus, ut non solum velit, que dicenda sunt, legendo assequi, sed possit et cupiat, que premisimus, edoceri, quoniam nedum ex prelibatis non venit ad dicenda prorsus ignarus, sed rerum magnitudine, varietate, pulcritudine, novitate, quin etiam et ea, que studiosis deesse non soleat, curiositate tam avidus quam accensus. (21) Nunc restat maledicis respondere, quod quidem dupliciter partiar. Unum erit speciale nostri prohemii, alterum erit totius operis atque libri. Scio multos, et presertim eruditos, nos reprehensum ire, quod exquisitius, quam deceat, hoc ultimi libri principio nimisque fuerim et penitus extra propositum evagatus tam diligenter attentionis et docilitatis materiam disserendo, quod non videatur ad propositum pertinere. Non pertinet – fateor –, si tractatum consideres, sed, qui prologis insistunt, non semper de libri materia proloquuntur. Licet enim eis nunc hoc, nunc illud attingere. Nec inconveniens est alia, quam libri ferat intentio, pertractare. (22) Verum cum hoc opere iam quater prohemiatus sim, estne preter propositum de duobus illis, que prohemia singulariter exigunt, disceptasse? Ut videlicet non ex arte semper nobis dicendum sit, sed aliquando de preceptionibus artis, ex qua loquimur, agitemus. Ergo totiens in exordiendo versabimur, nec aliquid de ratione talis officii disseremus, et illa parte presertim, qua viderimus scriptores optimos minus clare, si bene consideres, disputasse? (23) Non quod attigerim, sed quid attigerim, velim ratione proposita reprehendant. Nunquam enim impertinenter tractatam esse veritatem, que diligenter enodata fuerit, iudicandum est. Nam cum omnis speculatio nichil aliud sit quam inquisitio veritatis, si veritas inciderit ostendenda, nonne pulcrum et speculationis fuerit incidentis etiam dubitationis rationem legentibus aperire? Potui – fateor – illa dimittere; possunt et reprehensores isti, si velint, et illam pertransire particulam, etiam sine scribentis iniuria. Non enim hec alicui necessario discenda proponimus, sed mentem nostram solum audire cupientibus aperimus. (24) Sed inquiet alter: Nonne sufficiunt, ut intelligamus poetas, Remigius, Alexander atque Fulgentius et alii multi, quos legimus hec poetica miris intellectibus declarasse? Nonne sufficiunt Cicero tuus in libris De Natura Deorum et Lactantius Firmianus, Servius et Lactantius, Statii commentator, et alii, quos longissimum est referre? Sufficiunt – fateor – si tamen addideris Boccatium nostrum, quem visa fuit produxisse natura tum, ut fabulas in seriem colligeret, tum, ut collecta miris expositionibus declararet. (25) Sed cum unus alium saltem in aliquo superaverit et hec Herculis integumenta nescio quo fato reliquerint, cur invidemur et nos, si quid in hac arte studio, natura vel meditatione profecimus, studiosis omnium legereque volentibus exhibere, presertim cum hanc latissimam Herculis materiam, in quam nullus ferme poetarum est, qui non incurrerit, indignissimum videretur intentatam et indiscussam ab expositorum manibus effluxisse? (26) Nam tametsi quedam Herculis – ut visum est atque videbimus – ex parte digesserint, nullus tamen hec omnia tractare vel exponere fuit aggressus, ut hunc assumpsisse laborem non inutile, non superfluum nonque priscis iniuriosum tractatoribus alicui debeat apparere. Nam sicuti maiorum illorum famam michi non arrogo, sic et eorum dictis hec nostra postpono. Satis enim, imo super satis, michi fuerit, si postremus non tempore solum, sed etiam autoritate viris illis famosissimis numerabor. Nunc propositum aggrediamur.___________
*) docilem ex dociles editionis Ullmanianae mutavi **) esse seclusi, Ullman dubitanter ***) moralitatis U: mortalitatis Ullmann |