BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

PRIMUS TRACTATUS

____________

 

Capitulum primum

De inferno tractatus primus, cuius initiale

capitulum sit, an sit infernus

 

(1) An sit infernus, locus videlicet penarum, in quo de malis, que fecimus sive potius non faciendo commisimus, puniamur, non ociosa controversia est. Nam cum Homerus et Euripedes clarissime ponant infernum, ponat et noster Maro, ponat et Ovidius et Maronis imitator Statius et post omnes etiam noster Claudianus. Florentinum enim eum esse constans et antiqua fama est, licet ex suis et aliorum scriptis Egiptius et Canopeus potius esse videatur. Claudianus quidem noster cum illis infernum esse describunt tanta et tam efficaci assertione, ut de hoc non videatur congruum alicui dubitandum, licet – ut Aquinas ait –

 

Esse aliquos manes et subterranea regna

et contum et Stygio nigras in gurgite ranas

nec pueri credant nisi, qui nondum ere lavantur.

 

Aliud enim est rem non esse, aliud est non credi. Nam sicut falsum aliquid credi potest, sic possunt et verissima non putari nec credi. Indifferenter enim respicit opinio nostra, imo capit vera pro falsis et falsa pro veris, nisi, quantum ratione cogitur vel movetur, ut credat aliquid vel non credat, quoniam intellectus male possit rationis apparentie dissentire. (2) Verum licet poetis commune sit fingere vel potius velle, quod infernus sit, philosophi tamen gentilium istud negant. Nam cum oratorie princeps, diligens excultissimusque philosophus, Arpinas noster, cum Bruto – sicut innuit – vel alio quopiam eruditissimo disputaret, certissime vero Bruto scriberet, anile reputat credere, quod infernus sit. Nam cum disputator ille suus, quisquis fuerit, Brutus aut alter, confiteretur nos in miseriam nasci sempertinam, quoniam et mortui et, quibus moriendum esset, sibi miseri viderentur, interrogans ait Cicero:

Dic, queso, non te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, transvectio Acherontis, ‹mento summam aquam attingens enectus siti Tantalus›?

Et post alia similia quedam subdit:

Hec fortasse metuis, et iccirco mortem esse censes sempertinum malum.

Tunc ille respondisse scribitur:

 

Adeone me delirare censes, ut ista esse credam?

 

Quod adeo falsum ipsemet Cicero ducebat, ut, postquam illum in contradictionis laqueum induxisset, diceret:

Iam mallem Cerberum metueres, quam ista tam inconsiderate diceres.

Et adiciens rationem inquit:

 

Quem esse negas, eundem esse dicis.

 

(3) Verum cum inter philosophos Epycurii vellent animas esse mortales, Dicearchus autem animam nichil esse cuiusdam Pthiote senis, cui Ferecratis nomen imponit et quem Deucalione satum asseruit, testimonio confirmarit, Aristoxenus vero nescio quam musicam armoniam, que quidem indissolubilis esse non potest, et Zeno Stoycus putaverit animam ignem esse, quem a corpore separatum necesse sit extingui, Empedocles autem sanguinem, qui quidem et ipse nedum extra corpus manere non possit, sed etiam in corpore corrumpatur (in qua quidem sententia creditur socium habuisse Critiam), et Asclepiades corporalium sensuum consonans exercitium, quod quidem post mortem manere non possit, Chous autem Hypocrates putaverit subtilem spiritum per universi corporis latitudinem effusum, quod ad corruptionem corporis omnem effusionem et esse perdat necesse sit, Heraclitus autem Ponticus nescio quam lucem esse velit, que quidem sine corpore non possit intelligi, quidam vero – sicut Boethos – imaginentur animam ex igne et aere, sicut Parmenides terra igneque constare, et Xenophantes *) autem ex terra et aqua, que sine dubio compositiones essentialibus qualitatibus elementorum, que mutuo repugnent, perpetuo durare non valeant, nec eternitatem tueri possit, si sit ignis, ut Hyparchus cum Zenone voluit et ut superius diffinivi, vel aer, ut Anaximander, quoniam in illa resolvi post mortem consonum sit, certum est horum omnium philosophorum – sive potius delirantium hominum – opiniones ad infernum aliqua ratione non pertinere. (4) Nam cum infernum intelligamus esse locum, ubi defunctorum anime puniantur, si vel mortales anime fuerint vel nichil – ut asseruit Dycearchus – vel aliquid resolubile, prout dictum est autoritate multorum, certissima ratione relinquitur infernum nichil esse. (5) Sin autem stellarum scintilla potius sit anima, sicuti legimus physicum Heraclitum, qui quidem alter a Pontico fuit, tradidisse, forsan hoc diffinitionis genus ad eternitatem posset congruentius pertinere, nisi rationabili inconveniens esse putemus celestem aliquam particulam, cuius natura sit et in arduum emicare et impassibilem esse, non detineri solum apud inferos, sed cruciari. (6) Nam quid de altero Zenone dicam, qui putat animam non ignem esse – sicut Stoycus –, sed unitum corpori spiritum, quem necesse sit derelicto corpore dissipari? Quid etiam de Democrito retulerim, qui quidem animam adiunctum athomis spiritum esse voluit omnis corporis substantiam penetrantem, quoniam, cum athomi multimode dissipentur, non possunt ipse vel in incorporei cuiuspiam, quod indivisibile sit, coire congeriem vel etiam in ipsis corporeis diutius permanere? (7) Et quoniam Epycurus volebat animas esse mortales, nichil nisi dissolubile diffinivit inquiens animam esse quandam mixti speciem ex spiritu substantiaque ignis et aeris compositam et conflatam. Nullum quidem mixtum est irresolubile vel eternum, ut apud aliquam istorum philosophorum scolam et sectam vanum sit de inferno quippiam cogitare. (8) Nam quod Plato voluit animam esse quandam essentiam se moventem et eternum principium sui motus, si vellet separatam animam divinam et incorpoream esse passibilem, tale quidem est, quod inferni recipiat rationem et infernum ipsum esse nec respuat nec recuset, imo recipiat et concludat. (9) Princeps autem philosophorum Aristotiles sic suam entelechiam esse voluit actum physici corporis et organici vitam habentis, quod vix intelligi possit animam illam suam absque corpore quicquam esse, quamvis in hominis resolutione voluerit divinum et incorruptibile a corruptibili separari. (10) Quare cum aliqui philosophorum expresse dixerunt animam esse mortalem, ut Epycurii quidam eam taliter diffinierint, quod omnino relinquant eam debere dissolvi, quidam – sicuti Dycearchus – animam voluerint esse nichil, et illi ipsi, qui sibi persuadebant animam eternam esse, voluerint eas in sua sidera remeare – sicut Plato – et adeo divinas esse, quod nullam pati posse molestiam solutas corpore vellent, et sic Aristotiles voluerit incorruptibile ab eo, quod corruptioni sit obnoxium, separari, quod vix possit – imo forte non possit – intelligi, communisque philosophorum omnium opinio sit incorruptibilia passionis cuiuspiam iniuriam non sentire, nullum prorsus iaci potest apud philosophos infernalis existentie fundamentum. (11) Unde relinquitur, quod, quicquid de inferno apud poetas legimus, a philosophie laribus alienum esse putare sine dubio debeamus. Quod si verum est infernum esse, quod divina testantur eloquia, certum esse potest divino quodam spiritu poetas inflatos non a se solummodo repperisse fingendo, sed in hac veritatem inspiratione divini numinis et vere germaneque veritatis incidisse. (12) Denique – sive poete finxerint, sive, quod vero similius esse crediderim, tanquam verum aliquod expresserint inferos esse et ad aliud hanc ordinaverint veritatem – certum est divini Christianique dogmatis intentionem esse, quod infernus sit, in quo quidem anime, que non destiterint velle peccare talique dispositione corporibus sint exute, quod finem peccatis imponere non cogitarent aut vellent perpetuo dignissime punirentur. Quid enim iustius quam illum eterne puniri, qui toto tempore sibi dato contra tot divinitatis precepta, sanctorum patrum monita et optimorum virorum exempla desistere noluit a peccando? (13) Fundatur ergo tota ratio, qua dicimus infernum esse penis eternis eternum locum, in ipsius anime sola – sicut videre possumus – eternitate. Cuius quidem sententie teste Cicerone, quod suis temporibus extaret litteris, primus autor fuit Pherecides Syrus, licet forsan – ut ipse idem suspicari videtur – alii tot seculis potuerint non solum idem sensisse, sed etiam scripsisse, quod tum sibi, tum aliis potuit deperisse. (14) Nam in divine scripture litteris, licet animarum eternitas, quod meminerim, non legatur, multa tamen sunt, que ipsam inferunt et concludunt. Etenim si

 

deus adducet in iudicium pro omni errato,

 

vel – ut alibi legitur – ‘facto’,

 

sive bonum sive malum sit,

 

– ut concludit sapiens, cum concionatur –, certum esse potest illos divine scripture presules eternitatem animarum sine dubitione sensisse. Vanum enim nimis fuisset sanctissimi patriarche Iacob verbum, cum inquit:

 

Descendam ad filium meum lugens in infernum,

 

si vel anima non superesset post mortem vel infernus omnino non esset. Non ergo, quod infernus sit, aliqua dubitatio fieri debet. (15) Qualis autem et ubi sit et an ibi sint civitas Ditis, triceps canis Stygisque novies circumfusa palus, stagnum Acherontis, ardens Flegeton obliviosumque Letheum, Elisii campi, novem illi circuli ceteraque, quibus infernum distinguunt poete, totam inferi regionem, licet poetica non desit autoritas, homini scire non licet. Ea tamen quid significent vel – ut rectius loquar – quid significare possint, in sequentibus disseremus.

 

___________

 

*) et Xenophantes ex Exenophantes editionis Ullmanianae mutavi