BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum secundum

primi tractatus

Ubi sit infernus, in quo simul patebit, quid per

inferum poete voluerint significare

 

(1) Postquam autoritate divine scripture et poetarum traditione patuit inferos esse, consequens est considerare, quid sit et ubi debeat assignari hoc, quod infernum dicimus. Et primo quidem iuxta veritatis testimonium, hoc est: Christiani dogmatis instituta, consonum esse videtur infernum ascribi circa centrum in concavo spere terre. Nam ubi potest infernus assignari convenientius quam in hoc sub terra medio, ubi sunt

 

exteriores

 

– hoc est a luce distantes –

 

tenebre, fletus et stridor dentium?

 

Ibi namque certum est non divina solum voluntate, sed condicione nature tenebras, fletus et stridorem dentium reperiri. Nam si est altitudo ventris inferi, si locus est in inferno deorsum sique prophete gratulatio est, quod eruerit dominus animam eius de inferno inferiori, certum omnibus esse debet, cum inferius centro terre nichil esse possit, profunditatem eius ad medium illum punctum usque protendi. Quo quidem sensu dixit veritas futurum, ut filius hominis esset

 

in corde terre tribus diebus et tribus noctibus.

 

Nunc autem quid pro corde terre potest intelligi nisi centrum, quod in medio terre sit sicuti cor in medio animalis? (2) Nec quem moveat terre soliditas, que non videatur admittere concavitatis infere vastitatem. Incorporeis quidem spiritibus, quales angeli boni vel mali qualesque sunt anime defunctorum, nichil impervium, nichil, preter quam divine dispositionis ordo resistit, quin possint in instanti, quocunque decreverint, penetrare, ut pro inferni situ et habitatione non indigeant concavitate, que naturaliter vacua non possit intelligi. Quamvis et ipsum terre concavum, per quod inferni vastitas protendatur, impossibile non sit esse, quando quidem altissimas tam sub montibus quam sub vallibus concavitates scimus quotidie reperiri, que vel stagnentur aquis vel aeris crassi pestilentisque magnitudine repleantur. Quam rem sibi persuasisse videntur, quicunque regionem inferam descripserunt. (3) Verum – sicuti doctores inquiunt hortodoxi – infernus esse videtur in aere nobis circumfluo, caliginoso et tetro. Nam ut testatur doctorum excultissimus summusque antistes Gregorius librorum Moralium tertio decimo circa finem, cum dixisset Iob:

 

In profundissimum infernum descendent omnia mea,

 

licet – ut inquit idem doctor – liqueret, quod iustus et sanctus vir, cuius virtutis preconia et ipse iudex, qui percutit, clamat:

In profundissimum infernum descensurus non erat. An ipsa superiora loca inferi ‹profundissimum infernum› vocat? Quia videlicet, quantum ad sublimitatem celi, iam huius aeris spacium non immerito dici ‘infernus’ potest.

(4) Hec iam satis ad id probandum, quod assumpsimus, aerem istum infernum dici. Sed quia tantus doctor atque magister clare multum prosequitur, quid Christiana veritas sentiat de inferno, non sit grave lectoribus, si verba sua formaliter apponemus. Subdit ergo post illa, que dixerat:

Unde, cum apostate angeli a celestibus sedibus in hoc caligoso aere sint demersi, Petrus apostolus dixit: ‹Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in Tartarum tradidit in iudicio reservandos cruciari.› Si igitur, quantum ad celsitudinem celi, aer iste caligosus infernus est, quam ad eiusdem aeris altitudinem, terra, que inferius iacet, et infernus intelligi et profundus potest; quantum vero ad eiusdem terre altitudinem, et illa loca inferi, que superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc loco non incongrue ‘inferni profundissimi’ appellationes signantur, quia, quod aer ad celum, terra ad aerem, hoc ille est superior infernorum sinus ad terram.

Hec doctor eximius de inferno. (5) Nunc autem, quoniam et infernum esse constat et eius regionem incipientem in aere caliginoso sub terram ad centrum usque protendi, videndum est, quid de inferno cogitavit gentilitas, quoniam super hac fundatur intentio poetarum. Possem hic longiore tractu rescribere verba Macrobii, sed, quoniam, quid ille sentiat, facillimum est repertu, non textum referam, sed sententiam. Dicit igitur:

Antequam studium philosophie circa nature inquisitionem ad tantum vigoris adolesceret,

ceremoniarum autores negavisse quicquam aliud infernum esse quam corpus humanum, hoc esse:

carcerem fedum tenebris, horridum sordibus animeque sepulcrum. Hoc

– inquit –

‘Ditis concava’, hoc ‘infernum’ vocaverunt et omnia, que illic esse credidit fabulosa persuasio, in nobismet ipsis et in ipsis humanis corporibus assignare conati sunt.

Que postea longiore tractu sermonis prosecutus est, ut possunt legere studiosi primo libro Commentariorum Super Somnio Scipionis. (6) Platonici vero – sicut idem testatur Macrobius – aliquam mundi partem inferos putaverunt. Que tamen esset hec mundi portio, quam inferos tradiderunt – ut idem refert – varia traditione dissentiunt. Quidam enim dividentes totius universi machinam in agens et patiens illud celo, sub orbe vero lune alterum assignarunt hanc totam passivorum regionem infernum esse volentes; illic in celo, quod immutabile sit, animas vivere, cum autem mutabilium plagam attigerint, ipsas mori, non, quod esse desinant, sed, quoniam mutabilibus misceantur. (7) Possem, si vellem, cum istis disserere, quanam ratione velint celestem illam eternam et immutabilem mundi partem taliter activam, quod a passionibus separetur, cum ipsimet volumine primi celi speras inferiores in occidens rapi velint et septem planetarum periferias motu proprio niti contra primi mobilis violentiam et variis motuum differentiis supra nos ab occasu versus oriens elevari cumque non negent planetas, stellas et sidera nec non et ipsa luminaria suos effectus coniunctionibus, domibus diversitateque tum situum, tum aspectuum variare. (8) Que si vera sunt, ut tradunt atque consentiunt, par non est sic activa dici debere corpora illa celestia, quod non nichil etiam non patiantur. Nam quid de inferioribus istis dicam, que sic proculdubio sunt agentia suntque passiva, quod irrationabile sit hec etiam inter mere patientia segregari? Verissimum quidem esse crediderim nichil a prima causa, que deus est, aliud assignari posse sic agere, quod non repatiatur, aut sic pati, quod non resistat et reagat. Ut illa, super qua fundantur, universi sectione nullum veritatis huic traditioni possint facere fundamentum. (9) Alii vero (nam tres eorum sententias esse vult) totam universi molem diffinierunt infernum esse. Et ne viderentur sic a prioribus dissidere, quod ipsorum dicta damnarent, conati sunt elementorum nomina etiam in celestibus conservare vel a nature vel ab influentie proprietate. Dixerunt equidem tum naturam, tum nomina quatuor elementorum tripliciter variari. Primum quidem et nobis quasi domesticum et familiarem ordinem esse volunt naturalem elementorum seriem, qua simul – ut creditur – disponuntur. Nam infimum terre locum dantes supra terram aquam ponunt, aerem igni subici dicunt ceterisque gravioribus superponi. (10) Secundam autem elementorum seriem eadem situs dispositione connumerant, ut lunam terram, Mercurium aquam velint assignentque puriorem illum aerem Veneri Pheboque celestis ignis alteram regionem. Nam cum ordinem tertium velint sublimiter inchoari, primam versus nos ignis etherei regionem Martis speram tradunt solis igni contiguam. Huic Iovem velut aerem continuant Saturnum aquis sue designationis serie deputantes. (11) Octavam vero speram, supra quam sensus, quem geometrica possit ratio distinguere, non procedit, terram esse voluerunt, ut priorum de inferno tenentes sententiam videantur in his omnibus inferos assignare, quoniam – ut refert Macrobius – in octava spera, quam aplanem vocat,

campos Elisios puris animis deputatos antiquitas nobis intelligendum reliquit.

(12)Verum quoniam inferi non ad elementa principaliter, sed ad homines ordinantur, si vera sunt ista, que tradunt, quoniam secundum ordinem universi aqua post terram sit, cum homo, qui finis est omnis corporee forsan et incorporee creature, quoniam ad hominum exercitium tum in bonum, tum in malum ordinate credantur vel ad ea regenda, que hominum grata facta sunt, in terris degat, cur non aquam posuerunt in infimo, non tellurem, et aquam etiam in sublimi, non terram? Nam – ut inquit Ovidius –

 

circumfluus humor

ultima possedit solidumque coercuit orbem.

 

Quod et verum est, sive solidum orbem terram velis, sive firmamentum, supra quod dicitur aquas rerum opifex posuisse. (13) Tertii vero Platonici dogmatis sectatores omnem rerum molem in duo dividunt, eodem quidem numero, sed non eisdem regionibus. Stelliferum quidem celum, octavam scilicet speram, in qua sidera fixa sunt, variis imaginibus, quas tradunt astrologi, deformata, unam partem volunt, in quam evolent anime defunctorum omni terrestris habitationis contagio varie mundationis ministerio liberate, quoniam illic nil terrenum aut corruptibile vel essentia vel etiam affectione possit – ut asserunt – habitare. Quoniam – ut superiore libro dictum fuit, ubi de occeano tractavimus – mox, ut anima ceperit in corpora velle reverti, terrene cogitationis infecta colluvie descensum in inferos auspiciatur. (14) Inferos enim isti volunt et septem planetarum speras et usque in terre mundique centrum, quicquid sub lune concavo continetur. Que siquidem opinio non vult in illa sublimi celorum specula campos Elisios esse, sed regionem perpetuam beatorum et, quicquid inferum ab illa sit, alteram esse totius orbis iuxta sue sectionis modulum portionem. Hec est Macrobiana recitatio de inferno, quid sit, ut secundum hanc ultimam cogitationem, cui vult amiciciorem *) esse veritatem, septem planetarum, septem celi et omnis corruptibilium regio infernus esse dicatur. (15) Poete vero clare posuerunt infernum in concavo terre, quem Virgilius in novem circulos taliter divisit sicque scripsit in Elisiis campis solem a suis sideribus recognosci; quod in illa velit aperto Sibillam antro, quam sequatur Eneas suus,

 

sola sub nocte per umbras

perque domos Ditis vacuas et inania regna

 

transire. Et quod ea omnia sub terra tegantur, aperte dixerat:

 

Sit numine vestro

pandere res alta terra et caligine mersas.

 

Nam campos Elisios, ubi

 

largior campos ether et lumine vestit

purpureo solemque suum, sua sidera norunt,

 

ab altera terrarum regione vel apud antipodas vel etiam in hemisperio nostro sine dubio extra terre concavum intellexit. (16) Et tragedus noster orantem inducit Thesea,

 

ut iura abdita

et operta terris liceat impune loqui,

 

moxque subdens:

 

Spartana tellus nobile attollit iugum,

densis ubi equor Tenarus silvis premit;

hic ora solvit Ditis invisi domus

hyatque rupes alta et immenso specu

ingens vorago faucibus vastis patet

latumque pandit omnibus populis iter,

 

hoc contextu volens in infernum per terre viscera penetrari. Quod autem superius ‹Ditis invisi› posui codicem antiquissimum secutus, habent alii pro ‘invisi’ ‘immitis’ vel ‘immanis’. (17) Sic et Maronis imitator Statius suam Manton inducit patrem evocantem ab inferis animas alloquentem:

 

Audiris, genitor, vulgusque exangue propinquat.

Panditur Elisium chaos, et telluris operte

desilit umbra capax.

 

Ut et istum videamus ipsum infernum per telluris operte periphrasim, quam ‘circuitionem’ dicimus, designare. (18) Possem per omnium poetarum libros, quibus aliquid de inferno, cum scripserunt, occurrit, magna facilitate vagari. Nam Lucanus et Naso multipliciter hoc demonstrant, et Claudianus noster hoc idem manifeste prosequitur, cum – ut Sidonius scribit –

 

ferruginei thoros mariti

et Musa canit inferos superna.

 

Que quidem opinio adeo cunctis inhesit, ut vix alicui Tartara cogitanti quicquam aliud in mentem cadat quam obscura sub terris vastitas, que mortuorum umbris inhabitetur. (19) Nec me fugit, quod autore Theodontio lumen poetice Boccatius tradidit quodve multorum   imo ferme cunctorum   confirmat assertio, sorte scilicet in regni divisione Plutoni contigisse, ut in parte regnaret occidua teneretque ea loca, que tandem incoluere Molossi propter inferum mare. Ex quo quidem credibile sit datam occasionem esse poetis, ut finxerint eum inferorum regem esse, quoniam apud inferum mare regnaverit. Nam – ut inquit Lactantius Firmianus libris Divinarum Institutionum adversus gentes –

Nichil a poetis totum fictum est, aliquid fortasse traductum et obliqua figuratione obscuratum, quo veritas involuta tegeretur.

Et subdens hoc, quod assumpsi, velut exemplificans scribit:

Sicut illud de sortitione regnorum. Aiunt enim Iovi celum obtigisse, Neptumno mare, inferna Plutoni.

(20) Et post pauca:

Ergo illud in vero est, quod regnum orbis ita sortiti partitique sunt, ut orientis imperium Iovi cederet, Plutoni, cui cognomen Hegesilao, pars occidentis obtingeret eo, quod pars orientis, ex qua lux mortalibus oritur, superior, occidentis autem inferior esse videatur. Sic veritatem mendacio velaverunt, ut veritas ipsa persuasioni publice nichil derogaret. De Neptumni sorte manifestum est, cuius regnum tale fuisse dicimus, quale Marci Antonii fuit illud infinitum imperium, cui totius ore maritime potestatem senatus decrevit, ut predones persequeretur ac mare omne pacaret. Sic Neptumno maritima omnia cum insulis obvenerunt.

Hec Lactantius. In quibus innuit verbis – ut prefatus sum – hoc totum hystoricum extitisse. (21) Patet ergo, quod infernum esse voluerint tam gentiles philosophi quam poete vel humana corpora – sicut antiqui – vel quatuor elementorum speram – ut aliqui Platonicorum – vel universum orbem in triplicem elementorum ordinem trina talium corporum numeratione divisum vel in septem planetarum speras et horum corruptibilium regionem, quam elementis quatuor occupavit natura, vel maris inferi plagam – ut Theodantius – vel ipsum occidentem – ut Lactantius – vel terre concavax vel – ut diffinivit Gregorius – caligosus aer et ipsa terra cum inferioribus suis. In quibus illud intelligendum admoneo, quod, quicquid apud poetas de inferis legitur, secundum aliquem vel aliquos dictorum sensuum sit assertum.

 

___________

 

*) amiciciorem UR: pro amiciorem sicut Ullman adnotat cum cod. B Macrobii Somn. Scipionis comparans