BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum tertium

primi tractatus

Quibus nominibus infernus, de quo principaliter

nunc intendimus, appelletur

 

(1) Hoc igitur, de quo nunc est sermo, locus scilicet penarum, in quo mortuorum anime cruciantur, proprio et usitatiore vocabulo tum ‘infernus’, tum ‘infernum’, tum ‘inferum’ appellatur, ab ‘infra’ vel ‘inferius’ derivatum. Nam preter illos, qui campos Elisios infernum volentes universas mundi speras tam celestes quam elementares infernum dicunt, quorum opinationi non congruit huius nominis proprietas, cum omnia velint infernum esse, ceteros, qui speram passibilium infra lunam vel, quicquid sub aplane celicum vel elementaneum est, quive caligosum aerem aut terram aut intra terram inane concavum vel centri situm infernum esse dicunt, quoniam infernus proprietate vocabuli, quod infra sit, exprimit, certum est omnes velle per alicuius superioris respectum infernum dici. (2) Nam sive supra infernum sit aplanes aut omnis celestis spera vel huic etiam additum, quicquid emineat aeri caligoso, certum est omnia, que sublinquuntur, inferius esse. Quod enim ad aplanem est sperarum, quibus luminaria stelleque sine scintillatione refulgent, regio, hoc planete singuli minoris spere sunt insimul ad maioris, hoc ignis et summus aer ad celos, hoc ad ignem aeris spera, hoc aer inferior ad sublimem, hoc tellus ad aerem, hoc telluris usque in centrum ipsum abdita, sive solida sint, sive credamus inania, ad terre superficiem, quam calcamus. Omnia quidem ista vicissim – sicut superius et inferius referuntur – mutua namque relatione se respiciunt velut sublimia et depressa continentiaque et contenta, ut clarissime pateat hec omnia per inferni vocabulum rationabiliter designari. (3) Avernus autem lacus fuerit Campanie inter Puteolos et Cumas montibus circumdatus, legitur apud priscos fuisse nemore densissimo cinctus et sulfureas scatebras habuisse tam horrendi fetoris, quod aves supervolantes exhalatione terribili inter volandum necaret. Quod divinissimus poetarum Maro testatur. Inquit enim:

 

Spelunca alta fuit vastoque immanis hyatu,

scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,

quam super haud ulle poterant impune volantes

tendere iter pennis: talis sese halitus atris

faucibus effundens supera ad convexa ferebat;

unde locum Graii dixerunt nomine Avornum.

 

(4) Nomen istud igitur Grecum est autore Virgilio. Quo vehementer admiror nonnullos, qui velint Avernum quasi ‘sine delectatione’ vel ‘gaudio’ dictum, compositione Latina scilicet, ab ‘a’, quod est ‘sine’, et ‘vernus, verna, vernum’, quasi ‘gaudium’ vel ‘delectatio’. Quod si verum esset, non posset habere sillabam primam brevem, sed longa foret, ut ‘amens’ Virgilius:

 

Arma amens capio; nec sat rationis in armis.

 

Nam et quod vernus gaudium vel delectationem significet, non puto de proprietate vocabuli, licet improprietate methaphorica, quam translationem dicimus, oblique forsan ad id significandum traduci valeat, posse probari. (5) Est ergo Avernus sine dubitatione Grecum et non Latinum, dictum – ut vult Servius – ab ‘a’, ‘sine’, et ‘ornos’, ‘avis’, quasi locus sine avibus, quoniam in illum locum supervolando perirent volucres vel appulse fugerent aut manentes extinguerentur, ut dicatur Avernus quasi ‘aornos’. Grecus autem dicere videtur non ‘Avernus’, sed ‘avenos’ aut ‘avenulithos’, ab ‘aveno’, hoc est: sicco, et ‘lithos’, ‘lapis’. Unde et mortuos epithetice, id est: adiective, ‘avenos’ dicunt, id est: siccos; dicunt et ‘avenulithos’, quod et a lapide, quem sepulcris imponunt, et a mortuis quasi siccis sumptum videtur. (6) Verum Greci ‘veno’ dicunt, id est: vado vel transeo, a quo non incongrue dici potest ‘avenum’ quasi ‘sine transitu’. Attamen hac ratione cessaret ‘r’, nec in hoc nomine reperiretur nisi Stoycorum consuetudine, quibus satis erat ad ethimologie rationem unica littera, diceremus ‘Avernos’ quasi ‘avernornos’, hoc est: sine transitu avium vel siccans et occidens aves, ab ‘aveno’ et ‘ornos’. Quod quidem tot videmus in compositionibus ethimologiarumque rationibus litterarum et sillabarum attritiones, non crediderim inconveniens affirmare, postquam testimonio tanti vatis et hoc nomen ‘Avernus’ Grecum est et ex eo dictum, quod per illum aves siccentur, id est: moriantur, vel quod avibus non sit iter. (7) Verum huius nominis proprietate solum infernalis introitus designatur, quamvis usurpatione consuetudinis sumatur aliquotiens pro inferno per figuram sinedochem, hoc est: intellectionem, ut de partis expressione totum intelligere debeamus. Unde Virgilius Eneidos quinto:

 

Ditis tamen ante

infernas accede domos et Averna per alta

complexus pete, nate, meos.

 

Post omnes enim inferni sinus querendus erat Anchises, ut ‹Averna per alta›, hoc est: per infernum, necesse sit intelligere. ‘Averna’ vero pluraliter dixit: est enim etheroclitum genere, in singulari masculini, plurali vero generis neutri, sicut ‘Tartarus’, ‘Tartara’. Nam ‹Averna per alta› dixit, id est: profunda. (8) Et – ut nondum ab introitu discedamus –, dicitur et Tenarus, qui quidem mons est in Laconia vel – ut potius reor – promuntorium in Malee montis radicibus positum profunde concavitatis in Laconum finibus, ubi creditur aditus inferorum. Unde Statius:

 

Est locus, Inachie dixerunt Tenara gentes,

qua formidatum Malee spumantis in auras

it caput et nullos admittit culmine visus.

 

Post que idem autor per topothesiam, hoc est: per ficti poetica licentia loci descriptionem, antrum Tenari designans inquit:

 

Hoc, ut fama, loco pallentes devius umbras

trames agit nigrique Iovis vacua atria ditat

mortibus,

 

et alia, que vates elegantissimus more suo speciose subnectit. De quo quidem etiam Virgilius meminit in postremo Georgicorum inquiens de Orpheo:

 

Tenerias etiam fauces, alta hostia Ditis,

et caligantem nigra formidine lucum

ingressus Manesque adiit.

 

(9) Nec me fugit – sicut maxime reperitur in modernis codicibus – quosdam – sed corrupte – scribere ‘Trenarus’, quem errorem a ‘trenus’ arbitrar irrepsisse, quoniam treni secundum Grecorum interpretationes lamentationes sonent, iudicantibus illis hoc lamentationis nomine convenienter inferos designari. Quem errorem satis declarat, quod Greci non ‘trenos’, sed ‘thrinos’ dicunt scribentes primam sillabam non per ‘ta’, sed per ‘thita’, hoc est: th, et per ‘ita’, quam ipsi pro longa ‘i’, nos pro ‘e’ sumimus. ‘Tenarum’ autem, non ‘Trenarum’ dici debere clarissimum est apud Grecos et antiquos scriptores nostros, apud quos ‘Tenarus’ omnino sine littera ‘r’ in prima sillaba reperitur et etiam sine ‘h’, quod non fieret, si Grece ‘Thrinaros’ et non ‘Tenaros’ diceretur, cum constet Tenarum esse locum, non tristiciam vel lamentum. (10) Et de Tenaro quidem et Averno, que sunt inferni ianue, satis dictum sit, si tamen adiunxero, quod – sicut autoritate Statii dictum est – in plurali ‘Tenara’ dicimus, quod contingit etiam in ‘Tartaro’, cuius plurale ‘Tartara’ pronuntiamus, ut sint singulares nominativi ‘Tenarus’, ‘Tartarus’ et ‘Avernus’, plurales autem ‘Tenara’, ‘Tartara’ et ‘Averna’. (11) Ceterum cum constet Avernum hodie lacum esse, cuius pisces et pauci sunt et tam aspectu fedi, calore tetri, odore graves et sapore horribiles, quod in hominum usum non cadant, illa tamen silvarum densitas omnino deleta est et ab hominibus, non feris – ut olim – frequentatur. Legimus enim Octavianum Augustum locum illum cesis nemoribus de pestilente salubrem, habitabilem ex inhospito nec non et amenum ex aspero reddidisse. Quid autem de Tenaro sit, hoc nostro tempore compertum habeo. Facile tamen crediderim ipsum et Malee montem in sua Laconia etiam ab indigenis ignorari, tum inscitia rerum, tum mutatione nominum, tum barbarie cohabitantium populorum. (12) Est et alter infernorum introitus nomine Acherusia *), qui scribitur in Euxino Pontina regione prope civitatem, quam ab Hercule Argivo dictam putant ‘Heracleam’. Unde Pomponius Mela describens orbem inquit, cum de Euxino facit mentionem:

In eo primum Mariandyni urbem habitant, ab Argivo, ut ferunt, Hercule dictam (aliter datam); Heraclea vocitatur; id fame fidem adicit. Iuxta specus est Acherusia ad Manes, ut aiunt, pervius atque inde, unde extractum Cerberum existimant.

Plinius autem Veronensis eandem scribens regionem post multa legendum tradit:

Inde Sagiarius a plerisque dictus Coraulius, a quo incipiunt Mariandrini sinus oppidumque Heraclea Lyco flumini appositum; abest a Ponti ore miliariis ducentis Portus Acone, veneno aconitu dirus, specus Acherusia.

(13) Hec Plinius, ut in meo codice legi. Ut quonam vocentur nomine, qui Heracleam incolunt, nec ex Pomponii codicibus, quos vidi, quibus aliter, quam supra notaverim, repperi, nec ex Veronensis libro, qui venit in manus meas, correcte possit affirmari: tantam contraxerunt, que etiam per veteres scripta sunt, tum ex librariis, tum ex corrigere presumentibus, dum sue serviunt ignorantie, corruptionem. Et adeo hec et alia deperdita sunt, ut vix possit multorum collatione voluminum veritas reperiri. Sed Mariandynos – ut de Pomponio supra retuli –, non Mariandrinos – ut in Plinio legi – vel aliter (varie quidem in Pomponio legitur) debere dici, cum ex Gisgraphia Ptholomei tum Xenophontis testimonio michi constat. (14) Sed ad propositum redeamus. Hunc igitur introitum inferorum licet Pomponius tradat, licet tradant et Greci, inter quos precipuus est Xenophontes, qui, cum dux fuisset militum decem milium, quos refert in Persas expeditionem mirabilem habuisse, specum illam scribit asserens cum Pomponio nostrum Herculem exinde Cerberum extraxisse, nullum tamen Latinorum, qui versibus scripserit, legi specus Acherusie facere cum expressione nominis mentionem, quamvis cum illis, qui de Acherusia scribunt, Ovidius concordare videatur in septimo. (15) Scribit equidem de Medea:

 

Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,

qui virtute sua bimarem placaverat Isthmon.

Huius in exitium miscet Medea, quod olim

attulerat secum Scithicis aconiton ab oris.

Illud Echinee memorant e dentibus ortum

esse canis. Specus est tenebroso cecus hyatu,

est via declivis, per quam Thyrintius heros

restantem contraque diem radiosque micantes

obliquantem oculos nexis adamante cathenis

Cerberon abstraxit,

 

et cetera, que sequuntur, ubi sine dubitatione videtur Cithereius vates de Acherusia prefata sensisse. Tragicus autem noster clarissime vult Herculem Tenaro descendisse in infernum et eodem specu Cerberum extraxisse. Sed non curant poete cuncta confundere secundum litteram, dummodo subtecte serviant veritati. Imo forsan id de industria faciunt, ut evidentem sue fictionis rationem per **) se ferant. (16) Verum nomina sunt inferni Tartarus, Erebus, Horcus. Et – ut ab hoc ultimo incipiam – ‘Horcus’ ab ‘horcos’ Grece Latine ‘iuramentum’ dictus est. Deorum quidem iuramentum erat. Unde Virgilius:

 

Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem,

dii cuius iurare timent et fallere numen.

 

Ergo ‘Horcus’ dictus ab ‘horcos’ Grecum, quod Latine ‘iuratus’ sive ‘iuramentum’ est. Nam quod Horcus ab ‘horce, quod est recipere, dictus sit, licet nostri quidem vocabulorum interpretes hoc, a Greco descendere dicant, usquequaque non constat, cum tamen hoc significationi vocabuli videatur maxime convenire forteque Greco fonte cadat. Quod quidem, sicut nec repperisse me fateor, sic non audeam affirmare. ‘Herce’ vero penes Grecos ‘sepes’ dicitur Latine. Et quoniam intra sepem aliquid recipiatur, imo quasi receptaculum quoddam sit, non inapposite dici potest Horcus quasi ‘hercos’, ‘sepes’ vel ‘receptaculum’, ut hinc forte nostri diduxerint, ‘horce’ dici ‘recipere’, et hinc putent Horcum a sepiendo recipiendoque derivatum. (17) Verum licet ita sit de nominis ratione, certum tamen est Horcum hominem fuisse et pro inferni rege ipsoque deo, quem Ditem et Plutonem vocant, intelligi. Unde cum Cicero loqueretur in Verrem ea accusationis parte, qua de sacrilegiis eius agit et ubi singulariter Verrem criminatur de vexatione templi Ethnensis, quod erat Cereri consecratum, ex quo dicit Verrem simulacrum Victorie, quod effigies Cereris habebat in manibus, abstulisse, subiecit

ut Verres, alter Horcus, venisse Ethnam et non Proserpinam asportasse, sed ipsam arripuisse Cererem videretur,

ut manifestum sit Horcum esse Plutonem, quem aiunt poete Cererem rapuisse. (18) Diligentissimus omnium tamen Boccatius circa finem quarti capituli libri octavi Genealagiarum autoritate Theodontii refert Horcum, Molossorum regem, Proserpinam, Cereris et Sicani regis Trinacrie filiam, fama pulcritudinis captum rapuisse raptamque ***) non pro captiva, sed uxore legitima tenuisse; infernorum vero regem Horcum creditum, qui et Pluto est, quia – sicut precedente capitulo dictum fuit – occidua regni pars circa mare inferum sibi sorte contigerit. (19) Nam et Servius, expositorum peritissimus, ubi Virgilius

 

primisque in faucibus Horci

 

scripsit, exponit

 

deum posuit pro loco,

 

subiungens:

 

Horcum autem Plutonem dixit,

 

tangens post aliqua verbum ex Verrinis, quod proxime retuli,

ut alter Horcus venisse et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse videretur,

Quin et noster Cicero librorum tertio, quos De Natura Deorum inscripsit, idem affirmat. Inquit enim:

Age porro, Iovem et Neptumnum deum numeras; ergo etiam Horcus, frater eorum, deus.

Hec Arpinas. (20) Demum Horcus aspirari debet in prima sillaba, quoniam apud Grecos illud ‘o’ scribitur cum dassia. In secunda vero sillaba, licet teste Servio vetustissimi per ‘ch’ scriberent, quia tamen hoc exoleverat tempore tanti autoris, scribendum censeo per ‘c’ purum; per cappa quidem, non per chi Greci scribunt huiuscemodi dictionem, hoc modo videlicet, ορκος. (21) Erebus autem nomen est, quo significatur infernus. Unde Virgilius:

 

Voce vocans Hecatem celoque Ereboque potentem.

 

Nec putet aliquis Erebum ab ‘hereo’ dici et aspirandum esse. Nam Erebus proprium nomen est et per ‘e’ puram scribi debere tum Grecorum usus probat, tum aliqui de nostris affirmant, licet nonnulli synonimiste referant hoc vocabulum tam in aspiratiorum serie quam in ordine scribendorum per ‘e’ puram. Forte tamen cum Erebus ab ‘era’, quod est ‘terra’, et ‘voco’ Grece, Latine ‘clamo’, quasi ‘terra clamans’, propter conquestus eiulatusque damnatorum dici possit, si ‘era’ reciperet apud Grecos super sillaba prima dassiam, Erebus posset non irrationabiliter aspirari. (22) Verum quia, licet ‘era’ reperiatur aliquando per dassiam scribi, et aliqui de nostris ‘heram’, sive – ut dicunt – ‘her’, hoc est: terra, per aspirationem etiam scribi velint, constans tamen Grecorum regula est ‘e’, cum incipit dictionem, si sequitur ‘r’ (quam litteram illi ‘ro’ vocant), dassiam non recipere, sed psiglin preterquam in ‘Hermes’, nomen proprium vel cum interpretem notat, aut hoc nomen ‘hercos’, quod est ‘sepes’, vel ‘hersi’, quod est Latine ‘ros’, vel ‘herdo’, quod est ‘facio’, sicut ad me scripsit multe venerationis eruditissimus lingue Grece Manuel Chrissolora, rectius puto, quod non debeat aspirari, et eo magis, quia nomen proprium sit inferorum aut hominis sive dei, qui infernis presit. (23) Quem quidem autoritate Ciceronis vult pater – imo magister meus – Boccatius Parcas Fatumque genuisse. Quem sensum ex meis codicibus De Natura Deorum, licet Erebi nomen videatur insertum, me fateor elicere nequivisse. Certum est autem Erebum pro inferni profunditate sumi, et Erebum a quibusdam dici Noctis maritum et ex ea Parcas genuisse. (24) Tartarus autem – ut vult divinus Boccatius – idem est cum Erebo, quem Theodontio teste tradit absque patre Terre filium extitisse vel autoritate Barlaam adhuc matris utero, quoniam Lucina parienti noluerit assistere, detineri. Cuius quidem figmenti naturalem reddit undecimo primi libri Genealogiarum capitulo rationem. Verum Servius ipse vult Tartarum secundum veriorem ethimologiam dici a ‘tortorixo’ Grece, quod est ‘frigore tremo’. Est enim locus – ut omnes volunt – apud inferos tenebris septus, ubi nocuorum anime puniuntur, adeo remotus a celo, quod ibi sint

 

tenebre exteriores, fletus et stridor dentium.

 

(25) Tartarum autem et Erebum idem esse et ex Nocte genuisse Furias innuere videtur Virgilius:

 

Dicuntur gemine pestes cognomine Dire,

quas et Tartareum nox intempesta Megeram

uno eodemque tulit partu.

 

Et equalitatem intendens inter Diras et Megaram non partu solum, sed habitu subdidit:

 

Paribusque revinxit

serpentum spiris ventosasque addidit alas,

 

ut Tartaream Megeram dicens et geminas illas Diras relinquat intelligi et ad Tartarum, quem Boccatius vult Erebum, pertinere generatione vel loco. Non enim est istud adeo clarum, quod valeat affirmari. (26) Quin etiam dicitur notaturque hoc nomine chaos hic, de quo nobis sermo est, infernus. Nam licet chaos nobis confuse deformisque materie principium, unde cuncta processerunt et in quod omnia resolvi posse saltem intellectu super omnia discurrente videmus; significat tamen et infernum. Unde Statius Manton introducit in illis infernis magicisque sacrificiis inter alia sic dicentem:

 

Audiris, genitor, vulgusque exangue propinquat.

Panditur Elisium chaos, et telluris operte

disilit umbra capax,

 

Et in Plutonis oratione, quam habuit, Amphyarao ****) ad inferos descendente dixit:

 

Anne prophanatum totiens chaos hospite vivo

perpetiar? Me Perithoi temerarius ardor

tentat et audaci Theseus iuratus amico.

 

Nam licet, quod Maro noster inquit:

 

Dii, quibus imperium est animarum umbreque silentes,

et Chaos et Flegeton, loca nocte silentia late,

sit michi fas audita loqui,

 

pro rerum principiis possit intelligi, clarissime tamen chaos etiam stat in significatione inferni. Dicit enim: ‹loca nocte silentia late›, ut locum proculdubio voluerit tantus vates per chaos, inferni loca scilicet, significare. (27) Habet etiam infernus apud poetas per periphrasim varias et multas denominationes, ut apud Statium:

 

Da, Tartarei regina baratri,

 

hoc est: inferni. Nam et baratrum, licet profunditatem, precipitium, altitudinem, voraginem, gurgitem, fossam, lacunam, inexplicabile, vel insatiabile significet, notat etiam infernum profundumque Gehenne nomen istud baratrum. Quod autem poetarum aliquis baratrum pro inferno ponat, possibile quidem est reperire possibileque etiam me legisse, verum id impresentiarum non occurrit, nec me memini comperisse. (28) Sunt et alie circumlocutiones inferni, ut apud Virgilium in Georgicis:

 

Alta hostia Ditis

et caligantem nigra formidine lucum,

 

et alie multe, quas non est cura referre. Quis enim nescit, ut apud Statium legitur, ‹letiferas domos orbisque arcana sepulti›, ‹Stygias oras›, ‹inferius baratrum›, ‹pigros lacus›, ‹vastas paludes›, ‹umbriferasque undas›, ‹infelix regnum›, ‹mundum nocentem›, ‹Stygium celum›, ‹Tartareas sedes›, ‹atra Tartara›, ‹tristem regiam›, ‹illicitum inane› vel ‹inane chaos› pro inferno sumi? (29) Et quis non legit apud Ovidium ‹infernas sedes›, ‹muta silentia›, ‹Stygiam urbem›, ‹feram regiam nigri Ditis›, ‹infernos lacus›, ‹sceleratam sedem›, ‹inamabile regnum› vel – ut ulteriore libro scribit – ‹tenebrosam sedem›, ‹opacum mundum› vel – ut alibi – ‹positum sub terra mundum›, ‹opaca Tartara›, ‹loca plena timoris›, ‹chaos ingens, vasti silentia regni›, ‹domum ultimam›, ‹humani generis longissima regna›, ‹Avernas valles›, ‹muta silentia› significare nobis infernum? (30) Longum nimis esset, si cuncta talia persequi vellem, si discurrens oratores atque poetas per omnia velim ire. Quam ob rem satis sit ex infinita multitudine, que supra notavimus, assumpsisse, quibus pateat non posse solum, sed fuisse, de quibus agimus, inferos infinitis circuitionibus designatos. Apud sacras autem litteras nomen unicum poetis incognitum reperitur: Gehennam quidem salvator noster inferum appellavit, nec id posuit solum, sed – ut quidam opinantur – invenit. Adeo quidem evangelicum verbum est, quod nusquam alibi per totius sacre scripture corpus quam inter verba domini valeat reperiri et adeo sit Hebreum, quod nec Grecum dici debeat nec Latinum. (31) Quo michi plurimum errare videntur, qui volunt hoc nomen componi a ‘ge’, quod est ‘terra’, et ‘hennos’, quod est ‘profundum’, quique quedam alia super ratione prefati nominis opinantur. Credo quidem, quod infallibiliter Hebreum sit, cuius est interpretatio secundum Ieronimum in libro De Interpretatione Locorum, quam additis nominibus Novi Testamenti ex Phylonis traditione et correctionibus Origenis de Greco transtulit in Latinum, ‘vallis gratuita’ vel ‘de valle sunt’. (32) Idem tamen autor Omelia septima et vigesima super Matheum ex proposito nomen istud et aperta ratione declarat, cuius verba non pigebit apponere, quo tanto teste nominis huius ratio legere nostra hec volentibus innotescat. Inquit ergo, postquam fecit de dicto nomine mentionem ponens Evangelii textum:

Eum timete, qui potest animam et corpus perdere in Gehennam,

in hec verba videlicet:

Nomen Gehenne in veteribus libris non invenitur. <...> Queramus ergo, que sermonis sit huius occasio. Idolum Baal fuisse iuxta Ierusalem ad radices montis Moria, in quibus Siloa fluit, non semel legimus. Hec vallis et parvi campi planicies irrigua erat et nemerosa plenaque deliciis, et lucus in ea idolis consecratus. (33) In tantam autem populus Israel dementiam venerat, ut deserta templi vicinia ibi hostias immolarent et rigorem religionis delicie vincerent filiosque suos incenderent demoni vel initiarent. Et appellabatur locus ipse Gehennon, id est: vallis filiorum Hennon. Hoc Regnum volumen et Paralypomenon et Hieremias scribunt plenissime. Et comminatur deus se locum ipsum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam vocetur Tofeth et Baal; sed vocetur Poliandrum, id est: tumulus mortuorum. Futura ergo supplicia et pene perpetue, quibus peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulo denotantur. Duplicem autem esse Gehennam, nimii ignis et frigoris, in Iob plenissime legimus.

(34) Hec sanctissimus iste doctor et trium idiomatum peritissimus, ut omnino credam, quod Gehenna sit Hebreum nec ullam habeat Greci vel Latini nominis rationem. Appellant etiam sacre littere circumlocutionibus quibusdam infernum, ut ‘profundum lacum’, ut ‘os leonis’ et aliis multis descriptionibus, quas omitto. Satis enim de nomine disputatum est, ut amodo tempus sit ad alia properare.

 

___________

 

*) Acherusa UR: Acherusia ex emendatione Ullmaniana 

**) pre UR: per Ullman 

***) captamque U raptaque R: raptamque Ullman 

****) Amphyrao UR: Amphyarao Ullman