BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XV

De Zeto at Kalay ab Hercule superatis labore nono

 

(1) Verumtamen quia Hercules Zetum et Kalaym stravisse legitur, quantum de his comperi, referamus. Principio quidem Eusebius in libro Temporum adnotavit:

Ericthei filiam Oritiam (sive – ut aliqui textus habent – Opithiam) Boreas, Astrei (sive Astreli) filius, Trax rapuit, quem fabula ventum fuisse confingit.

(2) Traditur autem hic Atheniensium rex sextus, qui Pandoni immediate successit. Hinc Naso noster inquit in sexto Methamorphoseos iuxta finem descriptis mutationibus Prognes et Phylomene:

 

Hic dolor et luctus longeque extrema senecte

tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.

 

Et sequitur:

 

Sceptra loci rerumque capit moderamen Erictheus;

iusticia dubium est validisne potentior armis.

Quatuor ille quidem iuvenes totidemque crearat

feminee sortis. Sed erat par forma duarum.

E quibus Eolides Cephalus te coniuge felix,

Procri, fuit. Boree Tereus Tracesque nocebant.

Dilectaque diu caruit deus Orithia.

 

(3) Deinde pluribus enarratis de puelle raptu subintulit:

 

Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam

verrit humum pavidamque metu caligine tectus

Orithiam rapiens fulvis amplectitur alis.

<...>

suppressit habenas,

quam Ciconum tenuit populos et menia raptor.

 

Deinde subicit filiorum nativitatem:

 

Et genetrix facta est partus enixa gemellos,

cetera qui matris, pennas genitoris haberent.

Non tamen has una memorant cum corpore natas,

barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,

implumes Calaisque puer Zetusque fuerunt.

Mox autem penne ritu cepere volucrum

cingere utrunque latus, pariter flavescere come.

 

(4) Ergo fuit Orithia, quam tamen – quo errore nescio – Ericthiam Papias vocat, Ericthei – ut dictum est – filia rapta per Boream, Tracum – ut arbitror – regem. De qua nati sunt Kalays atque Zetus, qui cum Argonautis pro aureo vellere perrexerunt. Unde ibidem Ovidius:

 

Ergo ubi concessit tempus puerile iuvente,

vellera cum Miniis nitido radiantia villo

per mare non notum prima petiere carina,

<...>

perpetuamque trahens inopem sub nocte senectam

Fineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati

virgineas volucres miseri senis ore fugarant.

 

Demum autem – ut Seneca retulit in Medea –

 

stravit Alcydes Aquilone natos.

 

Horum autem meminit Statius in quinto, ubi de Argonautis agit:

 

Et Hismarios, Aquilonia pignora, fratres,

utraque quis rutila stridebant pectora penna,

cernimus, et cetera.

 

(5) Miror autem, cum tam aperte patrem Orithie fuisse Erictheum Eusebius testatur et Naso, unde Papias, quem secutus est Boccatius, voluerint Ericthonium, non Erictheum, Orithiam genuisse. Hoc autem in medio relinquentes allegoriam – ut cepimus – prosequamur. Stravit igitur Alcydes Aquilone natos, quos constat fuisse Zetum et Kalaim. Et quoniam ‘sternere’ polixenum est (significat enim ‘deicere’, ut

 

Atque arma cruenta cerebro

sternit humi moriens,

 

et in primo:

 

Sternit agros, sternit sata leta boumque labores),

 

significat et ‘interficit’, ut

 

Sternitur infelix Acron.

 

‘Sterno’ etiam idem est, quod ‘disiungo’, ut in eodem:

 

Stravitque Latinos

occiso Therone.

 

«Stravit» enim dixit, id est: divisit propter fugam et dissipavit. Quicquid ergo fuerit (vel occiderit vel deiecerit vel vicerit vel fugaverit), manifeste videmus hos Aquilonis filios ab Hercule stratos fuisse. Quo autem genere strationis nusquam memini me legisse. (6) Continuantes igitur, que tradita proximo capitulo fuerunt, quoniam et superius dictum est et aliquotiens repetendum, est in hac nostra vita mortali speculatio, que quidem est inquisitio veritatis. Est enim ‘speculari’ idem, quod ‘explorare’, a speculo, in quo cernentes imagines intuemur, non a specula. De quo quidem inquit apostolus:

 

Gloriam domini speculantes,

 

id est: per speculum rationis videntes. In eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, id est: a cognitione in cognitionem. Quando autem per dilectionem inheremus, contemplari dicimur. Unde ibidem quarto capitulo scriptum est:

Non contemplantibus nobis, que videntur, sed, que non videntur.

«Contemplantibus» dixit, id est: appetentibus. (7) His ita prelibatis patere potest finem speculationis esse veritatem. Que cum reperta fuerit, cessat speculatio. Succedit autem huic alter mentis nostre status, qui est delectatio super veritatem repertam cum appetitu comprehensionis, que qualitas mentis contemplatio dicitur. Nec me latet, quod, si speculatio non a speculo, in quo rerum imagines, non res ipsas cernimus, deducatur, sed a specula, que est locus arduus, unde aliquid intuemur (unde Maro noster:

 

Dat signum specula Misenus ab alta.),

 

inclinare velimus, hoc nomen ‘speculatio’ nichil ferme differret a contemplatione. (8) Sed primum retinentes sensum oportet sine dubitatione fateri Zetum et Kalaim, hoc est: inquisitionem boni, speculationis imaginem retinere. Hos stravisse narratur Hercules, qui est – ut sepissime dictum fuit – gloria litis, que quidem est contemplationis status, lumen scilicet explorate veritatis, quod per disputative contentionis litem fit. Contemplatio quidem sternit speculationem, quoniam facit totum illum inquisitionis discursum conquiescere ipsum de mentis arce non solum deiciens, sed extinguens. Nam si vixerit illa mentis agitatio, qua veritas queritur, nunquam subire poterit contemplatio, que est condelectari reperte veritati cum desiderio comprehendendi. (9) Nec inconvenienter filii sunt Boree, qui ventus sublimis est et spiritus quidam nubes discutiens et clausum – ut inquit Boetius – reserans diem. Nam ab altitudine divini spiritus nobis boni inquirendi ratio inditur et spiratur. Verum quia alias hec meditanti non incongruus, alter licet, sensus occurrit, et hunc volo pro uberiori doctrina legentibus exhibere, quoniam habet aliquid naturale cum moribus involutum. (10) Erictheus igitur, Athenarum rex, corpus nostrum significat, quod caro est. ‘Athene’ autem Grece, ‘immortale’ Latine dicitur. Que tene[n]t *) anime figuram, que, cum sit immortalis, corpus tamen per vim complexionis regit, quoniam, nisi dissolvatur corporis armonia, non potest anima, licet velit, ab antro corporei carceris evolare. Quin etiam corpus ipsum animam, etiam si restiterit, iuxta naturalem passionem habitum inclinat et flectit. De quo dicebat vas electionis ad gentem orbis principem :

Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee.

Nam paulo ante dixerat:

Non enim, quod volo bonum, hoc ago, sed, quod nolo malum, hoc facio.

(11) Rex est igitur Athenarum Erictheus, qui ab ‘eris’, ‘lis’, et ‘cthon’, id est: terra, dicitur. Terrestre quidem corpus nostrum ex quatuor permixtum elementis primas illas continet qualitates, que controversiam agentes corpus deterunt. Vel si sine ‘c’ dixerimus, Erictheus dicetur ab ‘eris’, ‘lis’, et ‘theos’, ‘videre’, quoniam semper videamus corpus humanum in lite manere et illarum qualitatum contrarietate, quibus, quod dei est, idem corpus gubernatur et regitur. (12) Hic gignit filiam Orithiam quasi Erithiam vel – ut aliqui volunt et supra retulimus – Ericthiam, hoc est: litem, id est: carnem. Nam – ut precedenti libro dictum est – sperma, quod est: futuri carnei corporis initium, de lacte in sanguinem, de sanguine in carnem et demum in articulata membra progreditur. Hanc amat ventus Boreas, quoniam ex tunc incipit per quandam spirationem motus. Nec desinit augeri spirativi motus operatio, donec omnia fuerint organa corporis expedita. (13) Pater autem, hoc est: ipsum semen a patre decisum, quia non immediate recipit hunc moventem spiritum, dicitur Orithiam, id est: carnem, Boree denegare. Ille autem vi sua rapit ipsam in illam se violentius infundendo. Unde caro iam animata, movente spiritu, ut eam ab anime rationalis forma per intellectum abstrahendo separemus, gignit Zetum et Kalaim, quoniam inter alia, que ex seminis et carnis iam animate materia prodeunt et apparent, est augmentatio et ex membrorum articulatione proveniens pulcritudo. Hec maxime vigent in pueris et usque in totam adolescentiam extenduntur, cum illa quidem augmentativa finitur in altum et hyspiditate pilorum cessat illa, quam videmus in pueris et adolescentibus, pulcritudo. (14) Nec inconvenienter hec duo per illa nomina denotantur. Ac ‘Zetos’ enim Grece, Latine ‘augmentum’ est. ‘Kalais’ autem cum plura significet, apud Grecos dicitur, quod Latini ‘pulcrum’ vocant. Unde et Fulgentius Caliopem ‘pulcram vocem’ interpretatus est, et ‘phylocaliam’ ‘pulcritudinis amorem’ dicit Aurelius. Que duo adolescentie figuram habent, que et pulcra sit et augeat etiam, quoad staturam. (15) Hec igitur etas fugasse dicitur a Phynei mensis Arpyas, hoc est: ab amore boni, prout superius expositum est, avariciam, quam representant Arpye. Nam illa etas quasi nihil habens pensi reddit imberbem iuvenem, ut merito Flaccus dixerit, quod sit

 

utilium tardus provisor, prodigus eris.

 

Hoc autem contingit usque ad sequentem etatem, ubi – quasi apud insulas, que Strophades a conversione dicte sunt –,

 

conversis studiis etas animusque virilis

querit opes et amicicias, inservit honori, et cetera.

 

(16) Denique cum Argonautis vadunt pro aureo vellere, quoniam constat totam illam militiam iuvenum extitisse.

 

Cetera vero matris, pennas genitoris

 

habere dixit Ovidius, quoniam adolescentie principium imberbe sit. De qua etate dixit Statius:

 

Necdum prima nova lanugine vertitur etas,

tranquilleque faces oculis et plurima vultu

mater inest.

 

Unde sequebatur Ovidius de pennis:

 

Non tamen has una memorant cum corpore natas,

barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,

implumes Calaisque puer Zetusque fuerunt.

Mox autem penne ritu cepere volucrum

cingere utrunque latus, et cetera.

 

Nam volantes figurati sunt propter adolescentie mutabilitatem, pennis autem tecti, quoniam occulta sit vis iuvenis in adolescentia sua. (17) Hos autem Aquilone natos sternit Alcydes. Nam – ut superius relatum est teste Xenophonte, imo Arpinate nostro – Hercules in solitudinem redactus secum diu meditans, quamnam viam ingressurus esset, virtutis scilicet an voluptatis, quod contra naturam illius etatis est, que maxime secundum passiones fertur, viam virtutis elegit, et sic merito dictus est Zetum et Calaim, crescentem scilicet et pulcritudine florentem adolescentiam, superasse.

 

___________

 

*) n seclusi