Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber III
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XIIIIDe Arpyis, quas aliqui volunt ab Hercule fugatas et a Phyneimensis prohibitas, ut sic sit octavus Herculis labor
(1) Arpyas describit Maro – ut sua verba referam – inquiens:
Virginei volucrum vultus, fedissima ventrisproluvies unceque manus et pallida semperora fame.
Et hec quidem corporis forma est. Naturam autem paulo ante designat dicens:
Tristius haud illis monstrum nec sevior ullapestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.
Effectum vero tripliciter exprimit; active quidem:
At subite horrifico lapsu de montibus adsuntArpye et magnis quatiunt clangoribus alas,diripiuntque dapes contactuque omnia fedantimmundo; tum vox tetrum dira inter odorem,
scilicet ‘erat’, ut vult Servius. Deinde passive, cum dicit:
Sed neue vim plumis ullam nec vulnera tergoaccipiunt.
Et quia fuga quodam modo patientis est, subdit:
Celerique fuga sub sidera lapsesemesam predam et vestigia feda relinquunt.
Demum autem describit eas ab habitu mentis et locutione, cum subdit:
Una in precelsa consedit rupe Celeno,infelix vates, rupitque hanc pectore vocem:«Bellum etiam pro cede boum», et cetera.
In quibus et obiurgatio sequitur et vaticinium. (2) Has autem dicunt aliqui Neptumni et Terre filias, aliqui Thaumantis et Electre, alii Maris et Terre. Alexander enim Neptumni filias dicit,
– ut inquit Servius –
Qui Maris seu Ponti filias dicunt (quod aliqui non maris simpliciter seu ponti volunt, sed ad Ionium restrinxerunt), hi omnes niti videntur autoritate Virgilii, qui inquit de Arpyis:
Pelagique volucres,
et alibi:
Et patrio Arpyas insontes pelIere regno.
Nec id sine ratione dictum, si Taleti Milesio credamus, qui rerum omnium materiale principium voluit esse humorem. Unde est illud
Occeanumque patrem rerum.
(3) Thaumantis autem filie dicuntur et Electre, quoniam monstra sunt. Nam ‘thaumata’ Grece ‘miracula’. Electra autem dicitur quasi diversorum compositio metallorum. Nam electrum vel naturale est succinum, scilicet quod sic ab ‘elios’, quod est sol, dicitur, ex eo, quod eius perfectio in solis radio ex dyaphanitate, id est: transparentia, iudicetur. Unde Arpye, quia miraculorum coniunctio sunt sive mire solis attractiones, si pro nubibus assumantur – ut precedente capitulo dictum est – non inconvenienter Thaumantis et Electre dicte sunt filie. (4) Servius autem has asserit Iovis canes et – ut eius verba referam et altius ordiar – inquit ille commentator egregius:
Hec Servius uno contextu. (5) Nam quod duodecimo inquit, dicit ibidem Maro:
Dicuntur gemine pestes cognomine Dire,quas et Tartaream Nox intempesta Megeramuno eodemque tulit partu paribusque revinxitserpentum spiris ventosasque addidit alas.Hec Iovis ad solium sevique in limine regisapparent, et cetera.
Ubi Servius
– inquit –,
et addit:
(6) Et quod poeta finxerit pestes illas Furiarum similes et uno partu cum Megera genitas, dicit idem Servius factum,
His divine prorsus addit egregius Boccatius, quod canes apud inferos dicte sint eo, quod minorum, quos vires deficiunt, sit latrare et in clamores erumpere sicut canes; apud medios Furie vel Eumenides dicte, quoniam, cum mediocres in maiores sevire potentia prohibeantur et in alios legibus, semet furentes rodunt atque consumunt. Unde tragicus in Furente:
Et in se semper armatus furor.
Apud superos autem Diras vocari dicit propter maiorum crudelitatem in minores. Et alia multa tradit scitu dignissima, que in tertio Genealogiarum, ubi de Furiis agit, potest, qui desiderat, invenire. (7) Nunc redeamus ad Arpyas. Clarissimus ergo Boccatius in quarto, ubi de Zeto et Calay tractat, autoritate Theodontii
Hec Boccatius. (8) Ego autem antequam hodie penes optimum Iohannem ista legissem, cogitabam mecum aliter hoc hystorice posse constare, ut videlicet diceremus Phyneum, Archadie regem avarissimum, infestum latronibus habuisse regnum; sed cum Argonautas hospitaliter accepisset, avaricie consuetudine commutata et pulsis illa celesti militia latronibus, qui quasi de mensa dapes rapinis auferre dicebantur, non amplius illos terram, sed occupatis insulis Plotis inquietum pelagus tenuisse. Que quidem licet satis convenire fabule viderentur, postquam autorem alium alterius habemus hystorie, nolim asserere, sed ea solum, que tradit Leontius, imo Boccatius, affirmare. (9) Nunc autem ad sensum misticum veniamus. Principio quidem Fulgentius libro Mythologiarum tres Arpyas asserit, videlicet Aello, Occipito atque Celeno, quas ad avariciam pertinere constat. Aello namque idem est, quod ‘aliena tollere’, Occipto vero ‘citius rapere’, Celeno, quia ‘celon’ Grece – ut ait – ‘nigrum est, ‘occultare’ significat. Nam et ‘arpe’ idem est, quod ‘rapere’. Ut primum sit alienum concupiscere, secundum concupita invadere, tertium celare, quod invaseris. Addit Alexander, quod per Arpyas designantur avari, qui omnia rapiunt, nil fere expendunt. (10) Virgineos autem habent Arpye vultus, quia blanditiis et suavibus verbis omnes avari decipiunt, uncas manus, quia omnia ad se trahunt, invulnerabiles, quia nulla compassione et misericordia moventur, insatiabiles, quoniam
crescit amor nummi, quantum pecunia crescit,
ut satyricus ait. Partim insulis et partim aquis habitant, quoniam
impiger extremos currit mercator ad Indos,per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes,
ut Flaccus inquit. (11) Phyneus autem – ut ad ipsum veniamus – a fenerando dictus pro avaricia ponitur; nati divitie, que, si in usus effundantur bonos, clare sunt et claros efficiunt possessores; si autem prava tenacitate quasi inducta noverca recondantur, nec splendent nec dominos gloria sui fulgoris exornant. Hinc ex delatione noverce tam patri quam filiis cecitas immissa est. Hactenus Alexander. (12) Fulgentius autem libro Mitologiarum ultimo
– inquit –,
Hec Fulgentius. Hec eadem poetice lumen Boccatius, ubi de Arpyis libro decimo disserit, refert. Libro vero quarto, ubi de Zeto et Kalay altius et divinius locutus est, que, qui videre desiderat lumen illud maximum, intueatur. (13) Nos autem cogitationes nostras diu conceptas, quas illa legentes, licet eminus parumper, tamen ad ea videmus accedere, referamus. Ante omnia igitur – ut synomista Papias refert – Fineus rex Tracie fuit; qui cum primum inter homines fuisset divinitate donatus, post vero secreta eorum proderet, adhibite sunt ei Arpye, que cibos de manibus eius raperent. Has ab eo expulerunt Zetus et Kalays, Aquilonis filii. ‘Arpyas’ autem dicit genus avium insatiabile manducandi Grece, ‘raptrices’ Latine. Nam ‘arpe’ Grece ‘rapere’. Et ipsarum nomina ponens Aello scribit, Celeno et Stelleno propria nomina Arpyrarum. Et alibi dixit:
Celeno una Arpyarum Iupitris Furia.
(14) Incipiamus igitur a Fineo. Fineus quasi ‘fileus’ dictus est. Nam littera ‘n’ facile mutatur apud Latinos sumentes a ‘n’ ‘l’, ut ‘nympha’ et ‘lympha’ probant. Quin etiam ‘ni’ apud Grecos quinquaginta significat, qui numerus per ‘l’ apud Latinos notatur. Est ergo Fineus quasi ‘filos eu’, id est: amor boni. Hic igitur amor boni uxorem ducit et ad aliquid producendum coniungitur. Unde generantur boni affectus, qui humanos actus in verum finem summi boni dirigunt. Si autem ratio moriatur, aliam superinducit uxorem, videlicet sensualitatem, que et ipsa fertur in bonum, sed delectabile. Ex quo nove uxoris persuasionibus affectus, qui in verum bonum duce ratione et intellectus lumine ferebantur quasi ceci effecti in fallacium bonorum gradiuntur obiectum. Ex quo dii, hoc est: superna ratio, etiam ipsum Fineum, amorem – ut diximus – boni scilicet, dicitur excecare. Nam duce sensualitate rationeque sepulta verum bonum, quod diligere debet, ignorat. (15) Mittuntur insuper ad eum – ut prefati sumus – Arpye, hoc est: habitus pravi, qui dicti sunt Arpye a rapacitate, quod mentem rapiant ad terrena. Auferre vero dicuntur epulas comedenti, hoc est: bonas et virtuosas operationes, quibus amor boni nobis insitus nutritur et coalescit. Etenim mali habitus privant debitis circumstantiis humanos actus et suis perfectionibus spoliatos ad nichil redigunt. Nullum enim ens est illa deformitas, quoniam malum est, licet actus, in quo fuerit, sit aliquid, quoniam aliquod ens est. (16) Et ipsa ventris proluvie, hoc est: vitiorum turpitudine, mensas fedant. Nam cum quilibet actus in eo, quod ens habeat rationem boni, quo pasci potest, ipse Fineus in eo, quod deficit, habet deformitatem et turpitudinem et rationem mali; quod non est nisi privatio boni. He aves facies humanas habent. Nam tam actus boni quam mali per electionem, que est nostrorum operum principium, fiunt. Quod proprium est hominis inter corporeas creaturas et actus ipsius rationis. (17) Virgines autem non a mundicia, sed a sterilitate dicte sunt, quia, sicut virgines nichil pariunt, ita malus habitus nichil efficit positive. Uncas autem manus propter rapacitatem habere dicuntur. Alas vero sonoras et clangentes habent, hoc est: motus velocissimos, quoniam, licet diu peccatorum deformitas maneat, in ipso tamen solius electionis instanti contrahitur. Sonore autem atque clangentes dicuntur, quoniam in illo motus afflatu obstrepunt mentibus hominum et quadam veluti ratione persuadent, ut id, quod ingerunt, eligatur. (18) Est autem Fineus dives, est et avarus. Per divitias autem intelligo divitiarum effectum, id est: superbiam (inquit enim ad Gallionem Seneca:
Accepit ille grandem pecuniam, ergo et superbiam),
per avariciam vero concupiscentiam. Nam si dominatur rationi sensualitas, militat in taliter affectis concupiscentia carnis et oculorum et superbia vite. Habent siquidem peccata suum caput, quod est insolentia. Scriptum est enim:
Quoniam initium omnis peccati superbia.
(19) Habent etiam sine dubitatione radicem, que est cupiditas, de qua doctor gentium:
Radix omnium malorum est cupiditas.
Hunc autem hospitantes adeunt Argonaute, id est: viri virtuosi. Nauta enim ductor est navis; ‘erge’ autem idem est, quod ‘operatio’. Ductores itaque operum virtuosi sunt habitus, qui dicuntur cum Fineo, id est: amore boni – sicut fabula docuit – hospitari ex eo, quod in hoc amore incipiant et in simplici boni desiderio non manentes tendant in opus. Unde et dicuntur ab ipso recipere ducem, quoniam indeterminatus amor boni dirigit in summum bonum, quod est verus finis omnium actuum hominum. (20) Dicunt autem aliqui ducem hanc fuisse columbam, quoniam hoc animal fecundissimum est, non sterile sicut Arpye, quas virginea facie descripserunt. Est et hoc animal innocuum et – ut inquiunt – sine felle, quoniam cuiuslibet boni operis inseparabilis circumstantia est innocentia, quam plene designat tum natura, tum afellitas columbarum, quibus nichil amaritudinis est insitum vel permixtum. Unde et Maro noster divinitate solita tradidit columbas quasi duces Enee per contemplationem apud inferos descensuro, que sibi ramum aureum demonstrant. De quo superius aliqualiter tactum est, sine quo non patet speculationis aditus ad inferna. (21) Hospites igitur Finei per Zetum et Kalaym, alatos iuvenes, Aquilonis, qui et Boreas dicitur, filios, fugant Arpyas, id est: habitus malos, a regia mensisque Finei. Nam – ut inquit Severinus noster –
Tu quoque si vis<...>tramite rectocarpere callem,gaudia pelle,pelle timorem,spem fugato,nec dolor adsit.
Et subdit causam:
Nubila mens estvinctaque frenis,hec ubi regnant.
Nec inconvenienter dicuntur Zetus et Kalays has fugare. ‘Zetos’ enim – ut supra retuli – teste Fulgentio Grece, Latine ‘inquisitio’ dicitur, ‘kalos’ ‘bonum’. Nam veri boni inquisitio causa est, quod mali pellantur habitus. (22) Hi finguntur alati, volatiles atque leves propter altitudinem speculationis et contemplationis et expeditam a terrenis rebus anime levitatem. Aquilonis autem filii, qui ventus ab axis arcthoi cardine spirat, pellit nubila et serenitatem inducit. Nam boni inquisitio gratia est, que non nisi de superne maiestatis throno spirituque descendit et ab illo summo bono mentes hominum serenante. (23) Hi autem usque ad insulas Strophadas pergunt, quoniam, donec homo vere conversus sit a via prava et mundanis affectibus per operationes laudabiles et virtuosas, cessare non debet inquisitio boni. Non enim – sicut inquit philosophus – ut sciamus, sed ut boni fieri possimus, quod quidem operationis est, de virtutibus speculamur. (24) Et – ut ad nostrum Herculem veniamus – volunt aliqui fugatas ab Alcyde Arpyas, quod Servius, ubi dixerat Maro:
Invadunt socii et nova prelia tentant,
clarissime testatus est. Inquit enim:
Hercules in monte Archadie Stymphalo vicit Stymphalidas,
ob id exponens ‘nova prelia’, id est: mira, cum ‘novum bellum’ dici non possit, cuius – ut ait – extat exemplum. Ubi commentator egregius innuit nichil aliud esse Stymphalidas quam Arpyas. Quod et pater meus Boccatius etiam sensit et scripsit, ut vocis videatur et verborum hec differentia esse, non rerum. (25) Sed Stymphalides – ut precedente dixi capitulo – sensualitatis typus sunt. Arpye vero significant habitus pravos; unde legitur Stymphalidas solitas celum condere vel – ut Claudianus noster inquit –
Spicula vulnifico quondam sparsisse volatu.
Etenim sensualitatis motus aut intellectum obnubilant aut actus nostros feriunt alicuius vitii deformitate, habitus vero nobis inherent nobisque rapiunt actus rectos, quibus amor boni corrumpitur et cecatur. Utrasque igitur perfectione sua noster Hercules vincit, illas scilicet subtilitate rationis, has per Zetum et Kalaym, id est: speculationem, que est inquisitio boni, sicut superius dictum est. Denique Argonautarum princeps dicitur fuisse Iason. ‘Iasse’ vel ‘iase’ quidem Grece, Latine ‘sanare’ dicitur. Quod ad Finei curationem non incongrue pertinet et refertur. |