BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIII

Quod Hercules Stimphalidas occidit, qui

quidem est Herculis septimus labor

 

(1) Traditur etiam Hercules sagittis Stimphalidas, aves magnas alarum amplitudine celeste lumen obscurantes, ab ipsis nubibus deiecisse. Unde Cordubensis in Hercule Furente sic inquit:

 

Solitasque pennis condere obductis diem

petiit ab ipsis nubibus Stimphalidas,

 

et in Oetheo:

 

Hinc feris clangoribus

etherea me Stimphalis, hinc taurus minax

cervice tota pulset.

 

Hic tamen potius describitur hoc monstrum, quam affirmetur labor. Sed alibi in eodem conqueritur et interrogat idem Hercules:

 

Hisne ego lacertis spolia Nemei mali

elisa pressi? Tensus hac arcus manu

astris ab ipsis detulit Stimphalidas?

 

Ausonius autem has pro quinto labore numerans ait:

 

Stimphalidas pepulit volucres discrimine quinto.

 

(2) Noster autem vates (sic etenim fama est, sic nostrum lumen, Franciscus Petrarcha, testatus est, nec ego velim ipsum nobis auferre, quamvis semet teste possit eum Alexandria Egipti pro suo etiam cive vendicare; quod et Sydonius affirmat), noster, inquam, vates excultissimus Claudianus, mirabiliter et singulari quadam descriptione de his avibus mentionem facit. Inquit enim, ubi de hystrice divino carmine locutus est:

 

Audieram, memorande, tuas, Stimphale, volucres

spicula vulnifico quondam sparsisse volatu.

Nec michi credibilis ferrate fabula penne

visa diu. Datur ecce fides et cognitus Hystrix

Herculeas affirmat aves.

 

Et idem secundo librorum De Raptu Proserpine dixit:

 

Stimphalidas arcu

appetis.

 

(3) In quo quidem cum omnes conveniant, mirum est, quod Papias et Ysidorus has aves non Stimphalidas, sed Stromphalidas appellant. Inquiunt enim:

Strophalides vel – ut aliqui codices habent – Stromphalides aves a Strophadibus insulis, ubi plurime sunt, dicte; adversus quas Hercules est usus sagittis.

Et addit Ysidorus:

 

Sunt enim pelagi volucres in insulis habitantes.

 

Ex quo non miror, si pater ille meus optimus, Iohannes Boccatius, tertio decimo Genealogiarum libro, ubi treginta et unum labores Herculis colligit, voluit Stimphalidas esse Arpyas. Constat enim teste Marone has aves insulas habitasse, que Strophades dicte sunt. Olim autem – ut refert Servius – Plote dicebantur. (4) Verum quia tragicus noster in Thebaide manifeste vult aliud esse Stimphalidas ab Arpyis, de his interim – sicut cepimus – de Arpyis autem sequenti capitulo disseremus. Et ut hanc istarum avium differentiam videat, si quis ignorat, audi tragedum. Inquit enim:

 

Que Spinx vel atra nube subtegens diem

Stimphalis avidis perpetem pennis feret?

Aut que per altas aeris rapiet vias

Arpya sevi regis observans famem

et inter acies proiciet raptam duas?

 

Videsne, quam aperte demonstrat tantus autor illa, que dixi? (5) Nunc igitur ad sensum misticum accedamus. Et de Arpyis etenim cuncti locuti sunt, que proximo capitulo referemus, de Stimphalidibus autem nullus, quoniam – ut arbitror – non aliud de Stimphalide quam de Arpya forsitan sentiebant. Ego autem aliam longe iudico rationem. Dicta est igitur Stimphalis quasi Strophalis. Imo – sicut dixi – Strophalis sive – ut aliqui textus habent – Stromphalis, vocatur tam ab Ysidoro quam a Papia. ‘Strophos’ autem Grece, Latine ‘conversio’ dicta est. Possunt igitur Strophalides pro nubibus poni. De quibus quarumque natura cum plurimi non homines solum, sed etiam philosophi dubitarent et tum contraria, tum diversa sentirent, noster Hercules, verus philosophus, lite et disputationibus gloriosus, hanc dubitationem absolvit exprimens et declarans ipsarum originem et naturam. (6) Alis autem sive pennis obductis condere dicuntur diem, quoniam se per aerem extendentes lumen solis et celi pulcritudinem obtutibus humanis ipsas auferre videamus. Ferratis autem pennis etiam sparsisse vulnifico volatu spicula Claudianus refert propter fulminum impulsionem, que constat ex nubibus creari sicut pennas ex avibus, et ipso volatu, id est: commotione scissuraque nubium, in terras mitti, quod etiam non per fulmina solum, sed per grandinem et infecti aeris influentiam designatur. (7) Has autem Hercules vicit, id est: declaravit et aperuit sagittis, id est: subtilibus rationibus, tradens de ipsis solidam veritatem. Unde et tendens arcum, id est: ingenium, manu, hoc est: fixa meditatione, astris ab ipsis, id est: ab altitudine speculationis, detulit Stimphalidas, id est: eas noticie quasi sensibus intelligendas exposuit. Nec inconvenienter nubes Stimphalides seu Strophalides dicte sunt. Sunt enim nubes vapores humidi de terris et aquis calore solis attracti et in aerem elevati, ubi cum fuerint, vel se resolvunt in rorem vel densantur in pluviam et ad terram atque aquam motu refluo convertuntur. Unde etiam postea reascendunt, ut merito ab hac conversione Strophalides dicte sint. (8) Altius autem et moraliter sentientes dicamus Stimphalidas sumi pro carnalibus affectibus, quos sensualitas excitat omnibus se in virtutis arcem reducere conantibus. Hi quidem si supra nos volaverint, solent obductis, id est: in contrarium ductis, pennis condere, id est: abscondere et obtenebrare, diem, hoc est: lumen rationis et intellectus. (9) Aves autem finguntur esse propter horum motuum velocitatem pennis indute, quoniam leviter ad delectabilium fantasmata sublevantur. He autem postquam quasi victrices supra rationem evolaverint, ab Hercule, viro siquidem virtuoso, sagittis, hoc est: rationis acumine, pelluntur – ut inquit Ausonius – vel petuntur ab ipsis nubibus, ut removeantur, pulsantes

 

feris clangoribus

 

ipsum intellectum. Etenim contra rationem semper obstrepunt delectabilium excitantes sine moderamine rationis affectum. (10) Deferuntur autem ab ipsis astris, quando ratione victrice subiciuntur atque frenantur. Spargunt autem vulnifico volatu spicula, vel quando rationem superant vel ipsum contra rationem commovent appetitum. Quo quidem congressu etiam si vincantur, feriunt, quoniam tali cum resistentia nunquam agitur ita libere atque perfecte, sicut cum appetitus obedire ceperit et demum assuerit rationi. Verum quia noster Anicius nulla facta mentione de istarum avium nominibus dixit:

 

Fixit et certis volucres sagittis,

 

videamus etiam de Arpyis, quas volunt aliqui fugatas ab Hercule per Calaym atque Zetum, si tamen aliquid de Stimphalidibus, antequam ad hoc veniam, adiciamus. (11) Et primo quidem cum omnes brevem ponant hanc sillabam ‘pha’ vel sic inserant versibus, quod utroque modo – tam brevis quam longa – stare possit, solus Claudianus eam producit. Preterea, cum ubique quarta huius dictionis littera sit ‘m’, apud Statium in montis nomine, a quo Stimphalides dicte sunt – sicut aliqui textus habent – ‘m’ omnino non scribitur. Habetur enim communiter:

 

Et Herculeo vulgatos robore montes

monstriferumque Erimanthon et erisonum Stimphalion.

 

(12) Quod quidem ignorantium errore, qui putantes se non pauca scire studio sive – ut verius loquar – presumptione corrigendi omnia contaminant, contigisse reor. Quorum forsan aures spondeus offendebat positus in quinto pede. Quos miror etiam non corrupisse Virgilium, Ovidium atque Lucanum, qui similia penitus non fugerunt. Debet enim ille versus scribi:

 

Monstriferumque Erimanthon et erisonum Stimphalon.

 

Ego autem in antiquissimis codicibus atque novis aliquotiens abrasum comperi, ut, ubi ‘Stimphalon’ erat, ‘Stimphalion’ scriberetur. Ut non sufficiant corruptiones, que inter scribendum repunt, nisi etiam audax ignorantia manus iniciat, ut corrumpat. Sicque patet optime nostrum Claudianum cum Statio convenire. Producunt enim ambo hanc sillabam ‘pha’. (13) Nam quod aliqui breviant, ut Ausonius, puto respectu Latine declinationis et necessitate metri potius quam rationabiliter usurpatum. Ovidius vero de hoc VIIII Methamorphoseos ait:

 

Vestrum Stimphalides unde,

 

ut et mons et fluvius hoc nomine sit vocatus, licet Boccatius de monte solum faciat mentionem. (14) Ceterum teste Servio atque Lactantio Hercules in Stimphalo, Archadie monte, superavit has aves eas occidendo – sicut vult Lactantius – vel vincendo – sicut innuit Servius. Verum quia idem Lactantius inquit ideo Stimphalon dictum esse ‘erisonum’, quia Hercules non sagittis, sed aeris sonitu Stimphalidas occiderit, michi magis placet victas fuisse quam mortuas. Nam et in insulas Plotas fugatas ex Archadia legimus, non occisas, ut, si aereo sonitu victe sunt – ut innuit Statius – opinione Lactantii disputationis et rationum fuerit illa certatio, non armorum, quod clarius sequenti capitulo demonstrandum est. Verius tamen credo erisonum dictum ab ere propter ferreas pennas, ut vult Claudianus, quam aerisonum ab aere – ut Lactantius intelligit –, quoniam metri ratio non patitur, quod ab aere aerisonum appelletur, nisi per sineresim fiat, quod rarissime reperitur.