Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber III
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum duodecimDe Centauris ab Hercule domitis, qui laborerit sextus Tirintii nostri
(1) Centauros etiam – ut proximo capitulo dictum fuit – sagittis confecit Alcydes. Miratus etenim est Chyron, quod maxima Centaurorum corpora tam parvis telis occiderit. Et primo de nativitate Centaurorum poetica referam huius rei integumentum aperiens, deinde, qualiter fuerint domiti, disseremus. Inquit autem Servius, cum
cum qua concumbens Ixion Centauros genuit. Unde Ovidius:
Nec nos matre dea nec nos Ixione natosesse reor. Qui tantus erat Iunonis ut altespem caperet.
(2) Nam et formam Centaurorum paulo ante descripserat. Inquit enim unus ex illis:
Quid membra immania prosunt?Quid gemine vires et quid fortissima rerumin nobis duplex natura animalia iunxit?
Addit etiam Servius in eodem sexto super illis verbis:
Quid memorem Laphitas, Ixiona Perithoumque
quod
Ixion fuerit amicissimus Iovi, Flegie filius
et quod
(3) In tertio vero Georgicorum, ubi dicitur
Frena Peletronii Laphite girosque dedere,
longe aliter scribit Servius de Centauris hoc totum in hystoriam referendo. Dicit enim:
Et subdit:
Hec Servius. (4) Tertio vero Georgicorum, ubi Virgilius ait:
Tortosque Ixionis angues,
scribit angues,
Quod ego fictum puto propter dominantium sollicitudinem atque metum, quibus carere non possunt, qui iuxta serpentes morantur. Addit autem venerabilis Boccatius, quod et aliqui affirmant, quod fuerit Iovis secretarius et Iunonis. (5) Quod autem apud inferos rote voluminibus agitetur, satis Maro designat:
Atque Ixionei vento rota constitit orbis.
Et Naso:
Stupuitque Ixionis orbis.
Et prius dixerat:
Volvitur Ixion et se sequiturque fugitque.
Et Statius quarto Thebaidos:
Et caligantem longis Ixiona giris,
ubi de Ixione sic refert Lactantius:
Hec iste. Que non ob aliud posui nisi, quia – quod reliqui tacent – fecit de fulmine mentionem. (6) De hac autem fabula libro Mitologiarum Fulgentius refert, quod
Ixionem dici voluerunt quasi Axionem,
id est: dignitatem, que
regnum affectans nubem mereatur, id est: similitudinem regni,
suscipere, non regnum. Illud equidem perpetuum, hoc vero temporale ac fugax. Ceterum etiam inquit testem adducens Dromocridem in Theogonia, quod Ixion primum regni gloriam in Grecia affectaverit centum paratis equitibus. Unde ‘Centauri’ dicti sunt quasi centum armati, quamvis a permixtione equine forme convenientius dici debuisse velit ‘Centyppos’. Demum dicit Ixionem parvo tempore celere regnum adeptum, deinde regno expulsum, unde etiam ad rotam dicitur esse damnatus, concludens, quod ostendere voluerunt omnes, qui armis atque violentia regnum petunt, subito erectiones atque elisiones subito sustinere. Hoc idem refert Alexander et alii plures. (7) Et poetice lumen, Boccatius noster, suavi et copiosa oratione vult Ixionem regni cupidum tirannidem invasisse eisdem ferme fundamentis innixus. Hinc Iovis secretarium, cum alta cogitat, hinc Iunonis optat concubitum, cum regnum desiderat, hinc nubem recipit tirannidem, scilicet pro Iunone, hoc est: regno, consecutus. Ex hac coniunctione nascuntur Centauri, id est: parantur equitum copie, quibus invadat et tueatur invasa. A Iove in terras pellitur, quoniam ab experientia sollicitudinum non amplius alta cogitans ad laborum contemplationem trudatur. Cumque se iactat habuisse cum Iunone concubitum, id est: se regem dicit, fulminatur a Iove propter ignem cogitationum atque formidinum, quibus quasi ad rotam ligatus volvitur. Unde tragicus inquit:
Rapitur volucri tortus Ixion rota.
(8) Dicit etiam prorsus divine atque veraciter se mirari dictum esse, quod primus Ixion apud Grecos regnum optaverit, cum multi ante ipsum Argivorum Sicioniorumque, quos Grecos esse constat, reperiantur fuisse reges, tamen – ut subdit –
sponte populorum
electos. Sed forte Ixion primus per vim et tirannidem regnum occupare ausus est, ut inter tales non incongrue primus dictus sit. Et alia multa cum elegantia subnectit, aliorum etiam expositiones adiciens, ut in nono Genealogiarum potest legere studiosus, quas tamen ponere non gravarer, si nostre materie convenirent. (9) Hos autem Centauros, qui ex nube et Ixione nati sunt, cuius Flegias, Martis filius, teste Lactantio pater fuit – sicut inquit mirabilis Boccatius – volentes Hyppodamiam, uxorem Perithoi, die nuptiarum rapere Hercules acri bello superavit, quamvis ipse Perithous eiusdem Ixionis filius fuerit non nube genitus, sed uxore. Unde non legitime natorum declaratur impietas, qui fratrum thalamos non horreant incestare. (10) Quod autem Hercules pugnam habuerit cum Centauris, testatur Maro inquiens:
Tu nubigenas, invicte, bimembres,Hyleumque Pholumque manu, tu Cresia mactasprodigia, et cetera.
Et in Oetheo asperitatem belli designans ait tragedus:
Utinam fuissem preda Centauris datus!
Et Boetius:
Ille Centauros domuit superbos.
(11) Quod autem hec pugna fuerit die nuptiarum Hyppodamie aut ob hanc causam, nusquam legi nisi tertio decimo Genealogiarum libro. Nam Ovidius illius diei bellum attribuit manifeste non Herculi, sed Theseo. Servius autem refert, quod, [cum] *)
(12) Causam autem furoris Ovidius expressit:
Nam tibi, sevorum sevissime Centaurorum,Eurite, quam vino pectus tam virgine visaardet, et ebrietas geminata libidine regnat.Protinus everse turbant convivia mense,raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.Euritus Hyppodamen, alii, quam quisque probabataut poterat, rapiunt, et cetera.
Virgilius autem non Centauros deletos – ut Naso –, sed Laphitas dixit:
Mars perdere gentemimmanem Laphitum valuit.
Verum Centauri ex Laphitarum genere sumpti sunt. Unde scitissime dixit non ‘gentem Laphitarum’, sed ‘immanem gentem’ tangens ipsorum originem appellando Laphitas et morum proprietatem, cum adiecit ‘immanem’, ut nulla penitus sit inter illos poetas varietas vel contradictio. (13) Ceterum – ut altius ordiamur – quod Flegias Martis filius fuerit et genuerit Ixionem atque Coronim quodque Ixion ex uxore Perithoum filium habuerit et Coronis cum Phebo concumbens Esculapium conceperit et pater iratus destruxerit Apollinis templum et quod rege Perithoo bellum excanduerit inter Centauros et Laphitas et quod tam Hercules quam Theseus ipsos, diversis tamen – ut puto – temporibus, deleverint, hystoricum fuisse reor. Non enim est vero simile, quod equitum ille fortis exercitus potuerit una pugna deleri. (14) Diversis ergo congressibus nunc Theseus, nunc Hercules cum Centauris bellaverunt. Nam et idem Ovidianus Nestor, qui ducatum prebuit conficiendis Centauris non Herculi, sed Theseo, tamen non negat Herculem militasse contra Centauros, sed offensiones, quas ab eo receperat, memorans, pretendens inimicicias, quod Hercules laudes occulat, se excusat:
Nec videor debere tui preconia rebusHerculis, o Rhodie ductor pulcerrime classis.Nec tamen ulterius quam fortia facta silendoulciscor fratres, et cetera.
(15) Et hec quidem etiam arbitror posse convenienter intrinseco sensu clara fieri, ut intelligamus per Flegiam, Martis filium, qui a ‘flegi’ Grece, Latine ‘flama’ dicitur, stelle Martialis influentiam designari. Hic enim planeta formam ignee complexionis corporibus humanis prebet et fervidos belli mentibus nostris affectus infundit. Quibus cum sparsum atque divisum – sicuti multi volunt – genus mortalium nimium indulgeret,
– ut inquit Cicero –
(16) Ex quo de Flegia natus est Ixion nataque Coronis. Et dicitur Ixion – ut supra teste Fulgentio retuli – quasi Axion, id est: dignitas. Compulsi quidem sunt propter homines violentos ceteri, qui innocue vivere cupiebant, se congregare, civitates et oppida struere et magistratuum inducere dignitatem, qui cunctis iusticiam ministrarent. (17) Habet igitur Ixion figuram dignitatis, qua quis populis preficiebatur et priorem locum inter alios obtinebat. Ex hoc autem gignitur Perithous, qui Grece a ‘peri’, quod Latine ‘circum’ sonat, dictus est. Nam cum dignitates populorum traderentur suffragiis, peperit illarum cupiditas consuetudinem circumeundi populos seque in electionibus commendandi, quod per Perithoum denotatur. (18) Huius uxor est Hyppodamia, que ab ‘ypo’, quod est ‘sub’, dicta est et ‘dymos’ Grece, id est: populus vel populi dominatio, sicut habet interpretationum doctrina, ut interposita euphonie causa videlicet p **), sicut solet in multis, dicatur Yppodame, id est: subiectio respectu populi dominantis seu popularis dominii (nam ‘dymon’ ‘populum’ esse constat Odissiados libro quarto); vel a ‘damer’ Grece, id est: bona civitas, ut habent Grecorum interpretationes. Quam pro tanto finxerunt eius coniugem, quia ab illo circuitu et humili subiectione, que fiat populo principanti, dignitas consentiente precibus populo nasceretur. Unde et apud Romanos candidatorum inolevit usque in Cesares consuetudo, qui populi comitiis se de tribu in tribum electoribus commendabant. (19) Invitantur ad nuptias populi – sicut Servius dicit – ad fruendum scilicet submissione et ambitu candidatorum et ad danda suffragia. Centauri autem, quos Ixion, hoc est: homo in dignitate positus, Iunonis concubitum, id est: regnum, petens et cum umbra in Iunonis effigiem deformata, hoc est: cum tirannica dominatione, concumbens generat, deponentes suffragia populi et omnia in tirannidem transferentes dicuntur non inconvenienter Yppodamiam, id est: consuetam submissionem, qua candidati populis blandiebantur, rapere et mensas atque convivium perturbare. (20) Hos Hercules noster, vir scilicet virtuosus, subtilibus sagittis conficit, hoc est: subtilibus et acutis rationibus, vel ipsos a tali proposito compescendo vel inducens alios, ne talia patiantur. Vel Centauri sunt homines violentie, que instar est tirannidis, nimium dimittentes frena, qui, cum faciem habeant hominis, bestialiter tamen incedunt et has libertatis solennitates propter superbiam non impendunt. Vel per Centauros ordo designatur equestris, qui ad optimates pertinet, et per superbiam, quam equorum denotat altitudo, plebi rapiunt ius eligendorum magistratuum et alias populi dignitates. (21) Sed Herculis, hoc est: hominis sapientis, admonitu ad formam sanioris consilii revocantur. Unde et ipsos sagittis interfecisse dicitur, hoc est: potentia rationum, vel multitudini persuadendo, quod depulsa sue libertatis iniuria in statum iuris pristini revertatur. Que cuncta cum ubique soleant et maxime in Grecia peculiariter consueverint – sicut ex ipsorum constat hystoriis provenire – non mirum, si hec apud Grecos, fingendarum rerum artifices, reperta sunt et huius obumbratione velaminis exornata. (22) Nec quem moveat, quod Virgilius – ut supra retuli – Hylei mortem Alcyde tribuat:
Tu nubigenas, invicte, bimembres,Hyleumque Pholumque, manu, tu Cresia mactasprodigia,
cum Servius scribat, quod Theseus, non Hercules occiderit Hyleum. Sed cum Theseus ob fortitudinem etiam Hercules dici potuerit, non est in hoc aliqua contradictio. (23) Potuerunt et plures Hylei esse Pholique, ut ex illis unum Theseus, alterum interfecerit Hercules et ex istis unum habuerit Hercules hospitem, dum – ut intelligit Servius – pugnaturus cum Centauris pergeret, alterum eiusdem nominis obvium, cum pugnaret. (24) Et de hospite quidem Herculis Lucanus in sexto
Hospes et Alcyde magni, Phole.
Mistico tamen intellectu cum omnis scientia sit aut rerum corporearum aut spiritualium, volens Virgilius ostendere Centauricam pugnam non fuisse consertam manibus finxit Centaurorum victoriam Herculi contigisse per Hyleum et Pholum – ut cecinit – interfectos. Hyleus enim dicitur ab ‘hyle’, quod est apud Grecos idem, quod ‘silva’ Latine. Quod quidem pro corporalium materia intelligendum est. Nam, quecunque corporea sunt, per intellectum possunt cunctis denudata formis ad materiam usque resolvi, per quam sumi potest scientia naturalis. Pholus autem a ‘phos’, quod est ‘lux’, et ‘olon’, quod est ‘totum’, si Grecum consideretur, Latine dici potest. Quibus spiritualium status, que quidem intelligentie sunt et per consequens totaliter, si ipsorum naturam consideres, lumina seu luminosa, congruentissime designatur. Habet enim lux similitudinem cum spirituali creatura. (25) Unde cum
dixit deus, «Fiat lux!», et facta est lux,
non solum intelligitur de corporali luce, sicut littera sonat, sed etiam de spirituali luce, hoc est: angelis, qui, cum creati fuissent informes, cum fecit deus celum, hoc est: spiritualem creaturam, demum, quando facta est lux, formati sunt in amore, scilicet conditoris, ad quem boni per dilectionem conversi sunt. Nam etiam ipse deus lucis nomine designatur.
sine dubio de deo dictum est. (26) Per cognitionem igitur et scientiam visibilium, que per Hyleum notantur, et invisiblium, que per Pholum, qui mactantur ab Hercule, dum investigatione et studio quasi superata et victa tam visibilia quam invisibilia comprehenduntur, vincuntur Centauri. Motus quidem aspectu superno rationales, bestialiter autem incedentes sapientia regulantur et victi atque domiti tum in nobis, tum in aliis occiduntur. Unde et alter poeta non mediocriter ista videns voluit Herculem hospitio receptum a Pholo, quoniam in sapientie lumine atque domicilio hec monstra et non alibi superentur. (27) Sed expectabit aliquis, quid intelligi debeat per Coronim, quam Flegias genuit. Hanc autem puto scientiam rei bellice intelligi quasi ‘cronis’ eo, quod ratio militaris scientie sumatur ex tempore et ex longi temporis experientia sit reperta. Hec autem Apollini coniungitur, hoc est: investigationi futurorum. Quod indignatur Flegias, id est: ardor impetusque pugnandi, sicut videmus in Thebano bello iuxta fictionem Statii contigisse. Preceps est enim Martis ardor quique non patiatur ex aliquo futurorum metu vel presentia non pugnare. Quod totum efficit influentia Martis, quam per Flegiam diximus designari. (28) Sciens autem – ut habet hystoria – Flegias Apollinem cum filia concubuisse, furore percitus Apollinis templum apud Delphos incendit. Quod quidem etsi res gesta fuerit, figuram tamen hominis Marte furentis habet, qui templum Apollinis incendit et destruit maledictis incessendo nullaque petendo responsa. Phebus autem comperto Coronim cum iuvene Hemonio concubuisse, id est: inexperto propter etatem et bellis minus idoneo propter studium cultus, unde et Hemonius dictus est ab ‘hemio’, quod est ‘orno’, ipsam sagitta ferit et occidit. Nam – ut inquit quidam –
Nil adiuvat armis nobilitas forme; duroMars milite gaudet.
Quin etiam futurorum extimatio et sapientia, id est: Apollo, bellum fugiens atque vetans perire facit quodam modo bellicam scientiam et doctrinam. Reservat tamen Esculapium, qui medicine fuit inventor, quoniam hec ars non solum bello propter vulnera, sed etiam pace propter infirmitates et ulcera utilis est. (29) Trudit etiam Phebus suis sagittis Flegiam in infernum, quoniam sapientia furorem vincat et ipse belli fervor sine sapientia et noticia futurorum imminentibus supra caput saxis, hoc est: infinitis periculis, supponatur. Unde Statius in Apollinari carmine:
Ultrix tibi torva Megeraieiunum Flegiam subter cava saxa iacentemeterno premit accubitu dapibusque profanisinstimulat, sed mixta famem fastidia vincunt.
(30) Punitur enim duplici pena Flegias, imminentia videlicet periculorum subter cava saxa iacendo et abstinentia mensarum, hoc est: avaricie stimulis, qua fervent, qui sine Apolline bella movent, hoc est: sine sapientia. Nunquam enim decerneret sapiens propter avariciam, hoc est: spe lucri, bella moveri. Hoc est enim furentium et inconsideratorum, a quibus ferme propter nichil aliud bella geruntur. <(31)> ***) Unde dixit Statius, quod torva Megera, id est: magna Furia (‘megos’ enim Grece ‘magnum’ seu ‘longum’ dicitur), premat eterno accubitu Flegiam ieiunum, quoniam avaricia vetat etiam necessaria sumere. Hoc verus vates et excellentissimus poetarum Virgilius planius et plenius dixit non exprimens Flegiam, sed
Laphitas, Ixiona, Perithoumque.Quos super atra silex iam iam lapsura cadentiimminet assimilis.
Et subdit post pauca:
Epuleque ante ora parateregifico luxu. Furiarum maxima iuxtaaccubat et manibus prohibet contingere mensas,
maximam Furiarum dicens, quam in tertio posuit esse Arpyiam:
Vobis Furiarum ego maxima pando.
(32) Statius autem Megeram posuit, que et Furiarum una est et magna interpretatur, ut nulla sit in rebus differentia, sed in verbis. Aut si volumus non avariciam, sed contentionis magnitudinem prohibere contingere manibus mensas, dicemus Virgilium pro maxima Furiarum intellexisse Megeram, que sic homines occupat, quod
mixta famem fastidia vincunt.
Et hec satis de tota ista materia dicta sint.___________
*) Ullman cum post quod delendum esse putat, sed uncos in textu non posuit **) d UR: p Ullman cum signo interrogationis ***) <(31)> supplevi |