BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum undecim

De Chyrone, quem interfecit Hercules

sagitta veneno Ydre circumlita

 

(1) Et – ut huius Herculee Ydre materiam prosequamur – Chyron Herculis sagitta Lernei veneni tabe circumlita dicitur interisse. De quo quidem tradit Iginius, quod fuerit Saturni ac Phylares vel – ut potius debere dici reor – Phylires, filius, qui non modo reliquos Centauros, sed homines quoque iusticia vicerit. Qui cum Esculapium et Achillem nutrisse existimetur, pietate et diligentia fecit, ut inter astra numeraretur. Apud quem cum Hercules divertisset et simul cum Chyrone sedens sagittas consideraret, fertur una sagittarum super eius pedem decidisse et ita rebus humanis exemptus. (2) Nec putet aliquis Lucanum ab aliis dissentire, qui velle videatur Chyronem ex nube genitum. Dixit enim in sexto:

 

Illic semiferos Ysionidas Centauros

feta Peletroniis nubes effudit in antris.

 

Et post plura nominatis Monico, Reto, Pholo et Nexo subdit:

 

Teque, senex Chyron.

 

Etenim si quis bene respiciat, non omnes una nativitate coniunxit, sed in eadem regione genitos diversa locorum assignatione divisit. (3) Alii volunt, quod, cum Chyron Herculem interfecisse tam brevibus telis maxima Centaurorum corpora miraretur, conatus sit Herculis arcum intendere et sic sagittam suis manibus excidisse delapsamque super pedem intulisse mortiferum veneno vulnus, quo extinctus est, Iovemque misertum eius illum inter sidera collocasse. (4) Addit autem Germanicus in Arato, quod,

cum Saturnus Iovem filium quereret, in Tracia cum Phylara, Occeani filia, versus in equum

cubuerit,

 

et ex ea Chyronem, medicine artis inventorem,

 

genitum,

 

habitasseque Pelium montem

 

maxima inter homines equitate, et quod ipse docuerit Esculapium in medicina, cithara et Herculem in astrologie litteris et doctrina. Demumque autoritate Antisteni eum, cum Herculem hospitio suscepisset, lapsu sagitte decidentis e pharetra vulnere pedis accepto

 

animam exhalasse

 

ab Ioveque astris illatum. Tradit etiam matrem in arborem tyliam esse conversam. Adicit insuper Servius, dum Saturnus cum amata Phylara coiret, uxorem eius Opim advenisse, cuius presentiam veritus se convertit in equum, et exinde Chyronem natum, dimidia parte hominem, altera vero equum. (5) Et Boccatius quidem, omnium, quos legerimus, rerum istarum curiosissimus, octavo Genealogiarum libro retulit eum a parentibus immortalem genitum et iuxta filie vaticinium gravissimo vexatum morbo orasse superos, ut mori liceret. Quo impetrato ab ipsis in celum translatus locatusque in zodiaco Sagittarius appellatus est. Alii dixerunt ipsum a Saturno inter sidera collocatum. Quod quidem si rationem temporum attendamus, inconveniens est attributum esse Saturno, quem longe prius fingant omne regnum pulsum celique dominio spoliatum. Verum quia ista deorum multitudo – prout in superioribus probatum est – ad unum Iovem reducitur (qui quidem – ut Soranus inquit – est deus omnis et unus), nulla est in huiusmodi variatione differentia, que solum est nominis et non rei. (6) Quod autem Boccatius inquit Chyronem Sagittarium esse, communis videtur opinio. Unde et in versiculis, quibus planetarum domicilia designantur, scribitur:

 

Inde Iovi dona Pisces simul atque Chyrona.

 

Et Ovidius, licet minus clare, dixit:

 

Per tamen adversi gradieris cornua Tauri

Hemoniosque arcus violentique ora Leonis,

 

Hemonios arcus pro Sagittario ponens. Et Lucanus:

 

Par Geminis Chyron,

 

et in sexto:

 

Tuque, senex Chyron, gelido qui sidere fulgens

impetis Hemonio maiorem Scorpion arcu.

 

Ut hoc clarius non potuerit astruxisse. Et tragicus:

 

Et qui nervo tenet Hemonio

pinnata senex spicula Chyron

rupto perdet spicula nervo.

 

(7) Verumtamen Iginius atque Cesar in Arato volunt hunc esse non Sagittarium, sed celestem illam figuram, que extra zodiacum est inter Argon et Aram, cuius caput ferme caudam Ydre attingit tenens leporem manu dextra novem sideribus deformatum, queve pedibus nixa antarcthico circulo humeris hyemalem sustinere videatur, cruribus lacteum attingens circulum, quamque omnes Centaurum vocant. Nam quod Sagittarius Chyron esse non possit, plurimi – sicut inquit Iginius – affirmant eo, quod nullus Centaurorum arcu sit usus. Volunt autem Sagittarium esse Euphemes, que Musarum nutrix fuit, filium, qui montem Helicona inhabitavert, intentum Musis et venationi. Unde celerrimus in silvis et in Musis acutissimus factus est. Ex quo Musis orantibus a Iove fuit inter sidera deformatus. Cuius rei Sotheum, tragediarum scriptorem, Iginius adducit in testem. (8) Dicit etiam idem autor signum, quod Centaurum vocant, a quibusdam putari peritissimum illius gentis augurem, qui, si scriptura codicis, qui venit in manus meas, non erraverit, Phonon appellatur. Nam secundum Papiam – quod verius puto – Pholon dictus est. Und et veniens ad aram cum hostia figuratur. (9) De hoc autem Centauro inquit Germanicus in Arato sive Arati Phenomenia:

 

Inde per ingentes costas, per crura, per armos

nascitur intacta sonipes sub virgine dexter.

Seu predam ex silvis portat seu dona propinque

placatura deos, cultor Iovis Ammon et are,

hic erit ille pius Chyron, iustissimus omnes

inter nubigenas et magni doctor Achillis, et cetera.

 

Nam ubi de Sagittario cecinit, nullam prorsus fecit de Chyrone mentionem. Hanc autem difficultatem in medio relinquamus. Nam cum omnino sint he imaginum figurationes varie et ad beneplacitum adinvente, satis est recitasse diversitatem opinionum, que citra voluntatem instituentis inconvincibilem habere nequeant rationem. Iamque ad alia, que de Chyrone legimus, accedamus. (10) Et ad conceptum quidem respiciens Maro nichil aliud tradidit a Germanico. Dixit enim:

 

Talis et ipse iubam cervice fudit equina

coniugis adventu pernix Saturnus et altum

Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

 

Sed Naso vaticinium Ochyroe, filie Chyronis, ponens sic inquit:

 

Tu quoque, care pater, nunc immortalis et evis

omnibus ut maneas nascendi lege creatus

posse mori cupies tum, cum cruciabere dire

sanguine serpentis per saucia membra recepto;

teque ex eterno patientem numina mortis

efficient, triplicesque dee tua fila resolvent.

 

Et idem autor latius Fastorum quinto quadraginta ferme versibus (quos requirat in illo volumine studiosus) Chyronis mortem prosequitur copiose; quos brevitatis causa non scribo. Sufficit enim locum nescientibus designasse. Hanc fabulam pater meus Boccatius in octavo Genealogiarum libro mirabilis allegorie sensu detegit et declarat. Ad quam, si veneno serpentis Ydre sique nostro Herculi conveniret, lectorem sufficeret remisisse. (11) Videamus igitur, quorsum evadit Lerneum virus, quo traditur etiam immortalis Chyron extinctus atque confectus. Unum tamen circa Chyronis materiam non omittam, quod, quicquid poete fabulati sint, hystorice tamen veritatis est – sicut testatur Plinius libro vicesimo quinto –, quod

centauria curatus sit Chyron, cum Herculis exceptus hospitio pertractanti arma sagitta excidisset in pedem.

Quibus Plinii verbis innuitur Chyronem ab Hercule receptum hospitio, quod omnes astruunt e converso. (12) Sed hystoriam dimittamus et, cum non sit nostri propositi, redeamus ad fabulam. Et primo quidem – quod et Boccatius noster tangit – Chyron dictus est a ‘chyros’ Grece, Latine ‘manus’, hicque, quoniam manibus operamur, figuram teneat active vite, Hercules autem typum habeat contemplative, que est suprema gloria atque beatitudo vite mortalis, que semper in lite et contentione versatur. (13) Oritur autem Chyron ex Saturno et Phylire, hoc est: ex tempore et ratione. Saturnus enim apud Grecos Cronon dicitur, quod est tempus. Unde Latine Saturnus, quasi satur et plenus annis, dictus est. Phylire autem a ‘phylos’, ‘custos’ vel ‘amor’, et ‘liros’, ‘varium’, vel ‘iros’, ‘contrarium’ (unde et ironia dicta est), vel ab ‘eris’, ‘lis’, dicitur. Nam vera ratio agibilium ex variarum rerum experientia, ex rerum contrariarum perceptione vel contentionum exercitio nascitur. (14) Requiritur autem ad active vite perfectionem tempus, hoc est: etas hominis conveniens. Unde et Saturnus in equum, id est: hominis vitam, ut Chyronem generet, immutatur. Equus enim primo penes matrem nutritur, deinde domatur et instruitur demumque sub hominis obedientia servit et exercetur. Idem est progressus in vita hominis. Primo quidem pueri lactantur et nutriuntur, secundo instruuntur et passionibus pravis domantur, tertio instructi et domiti mittuntur in exercitium. Oportet igitur tempus figuram equi, hoc est: humane vite, sumere coniungique cum Phylire, id est: ratione, ut nascatur Chyron, hoc est: negociosa vita. (15) Qui quidem pro tanto immortalis dicitur vel, quia genus hominum nunquam sine vite huius exercitio reperitur vel, quia huius vite meritis ad statum immortalitatis transferamur. Nam quod magister fuerit Herculis, Achillis et Esculapii, ad hoc spectat, quod, quanto magis in vita hac, quam activam dicimus, exercemur, tanto magis addiscimus, ut ipsum exercitium, hoc est: operativa vita, nobis quodam modo sit magister. (16) Convertitur autem Phylire, hoc est: ratio, in arborem tyliam, que quidem arbor levis est et aptissimum lignum, de quo iuga boum fiant. Unde Virgilius:

 

Ceditur et tylia ante iugo levis.

 

Ut lignum hoc leve, tenax et enode facillimumque politu pro iugo ponatur eo, quod ex ipso iuga soleant fabricari. Iugum igitur rationis, sub quo vita operativa versatur, in transformata Phylire denotatur. (17) Nec sine misterio est, quod Chyron Achillem et Esculapium docendos acceperit, quoniam, qui intendit, ut uni prosit homini, sicut Esculapius, quique (quod divinius est) non uni, sed multis publice vult prodesse, sicut Achilles, vite negociose tradatur necesse est. Nam qui de se felicitando cogitat et ob hoc agit, ut gloriosus evadat, qualem videmus Herculem extitisse, venit hospes, non discipulus ad Chyronem. Unde Naso noster:

 

Venerat Alcydes exhausta parte laborum,

iussaque restabant ultima pene viro.

Excipit hospitio iuvenem Phylireius heros,

et causam adventus hic rogat, ille docet.

 

Astrologiam autem docuisse Chyron Achillem dicitur, quoniam hec ars practicis arithmetrice geometrieque regulis et instrumentis indigeat, ut discatur. (18) Et ut ad Chyronis interitum veniamus,

 

Dumque senex tractat,

 

– ut Ovidius ait –

 

squalentia tela venenis,

excidit et levo fixa sagitta pede est.

Ingemuit Chyron traxitque e corpore ferrum,

et gemit Alcydes Hemoniusque puer.

 

Prius autem considerandum occurrit, quod ibidem Ovidius dixerat de Chyrone et Achille:

 

Respicit interea clavam spoliumque leonis,

«Vir»que ait «hic armis, armaque digna viro!»

Nec se, quin horrens auderet tangere setis

vellus, Achillee continuere manus.

 

Que pro tanto dicta sunt, quia Chyron solum de active vite instrumentis iudicare potest et, qui vite active deditus est, sicut Achilles, illius vite instrumentorum contrectatione delectatur. (19) Chyron autem mox ut supra facultatem suam nititur et squalentia tela veneno tractat, cadit sagitta de manibus suis, quia activi non est speculabilia pertractare. Levus autem pes eius sagitta vulneratur, quoniam activus speculari incipiens sagittis, hoc est: subtilibus rationibus et acutis, percipit non levo, sed dextro itinere ambulandum esse. Ex quo super levum pedem, hoc est: vite sinistrum iter, sagitta veneno Ydre circumlita, id est: ratio inconvincibilis et formata, cadit inhibens illud iter et ostendens ipsum vitiosum, quod maxime perspicitur ratione. Est enim active vite duplex via, leva scilicet voluptatis et dextra virtutis. (20) Unde activus iam in speculationem ascendens viam sinistram aspicit voluptuosam, sed plenam vitiis et ideo declinandam, currendumque fore per dextram iudicat, que siquidem est virtutis. Unde Maro noster – divinissime sicut cuncta – dixit:

 

Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas:

dextera, que Ditis magni sub menia tendit,

hac iter Elisium nobis; at leva malorum

exercet penas et ad impia Tartara mittit.

 

(21) Quoniam igitur active vite sinistrum iter sagittis Herculis, hoc est: veris et inconvincibilibus rationibus, iniecto quasi vulnere prohibetur, ingemuit Chyron, gemit Alcydes et Achilles. Etenim ut delectabilia secundum carnem spernantur et dimittantur delectabiliter, nulla speculatio vel rationis vis, quecunque sit, potest efficere. Hic enim status est contemplationis. Unde et notanter autor Alcydem dixit, non Herculem. Plus enim perfectionis sonat Herculis nomen quam Alcyde. Hoc enim ab ‘alce’, quod est ‘virtus’, dictum est; illud ab ‘eris’, ‘cleos’, id est: litis gloria, detorquetur, que quidem est premium remuneratioque virtutum. (22) Flet igitur Chyron, id est: ipsa vita activa seu vir hanc vitam sequens, ut prosit cuipiam uni. Flet et Alcydes, hoc est: vir virtuosus et activus, qui in suam beatitudinem tendit. Nam et virtus in actione consistit. Flet et puer Hemonius, qui suspirabat desiderans ad perfectionem politicam, ut prodesset multis. Nam nullus talis status recusat nisi vitiosas et se ultra debitum efferentes voluptates. Solus etenim contemplativus, qualis erit noster Hercules in Oeta, voluptatibus est insensibilis et dolori. De quo in quarto deo duce latius disseremus. (23) Demum autem vulnerato et adhuc laborante Chyrone,

 

nona dies aderat, cum tu, iustissime Chyron,

bis septem stellis corpora cinctus eras.

 

Nona quidem dies quid aliud est quam legitimum vite nostre tempus, quod per novem annorum numerum in se multiplicatum designatur? Octoginta quidem annis humana vita etiam in potentatibus est, ultra autem labor et dolor – ut sanctissimus regum inquit –, post quam vitam celo reddimur et stellis, hoc est: eterne memorie luminibus, consecramur. (24) Nec aliquem astronomie peritum moveat, quod Naso videatur Chyroni bis septem stellas – ut supra retulimus – assignare. Scio quidem Iginium Sagittarium stellis quindecim figurasse. In quo non discrepat ab Arato sive Germanico; eodem namque modo supputant has stellas. Alii vero duas, que in arcu describi solent, auferentes tredecim tantummodo tradiderunt. Ptholomeus autem in Almagesti treginta et unam – nisi fallor – enumerat. Ut cum nullo videatur Ovidius suo bisseptenario concordare. Nam nec ad Centaurum potest hic numerus adaptari, quem Iginius absque lepore, quem tenet in manibus, stellis viginti quatuor adnotavit. Quo etiam numero deformatio Germanici et Arati descriptione simili terminatur. Ptholomeus vero treginta septem stellis hanc imaginem designavit. (25) Quid ergo? Relinquemusne Ovidium inter tante autoritatis viros taliter indefensum, quod nulli videatur penitus concordare? Non certe! Multa quidem sibi debeo, quem habui, cum primum hoc studio in fine mee adolescentie quasi divinitus excandui et accensus sum, veluti ianuam et doctorem. Etenim nullo monitore previo nullumque penitus audiens a memet ipso cunctos poetas legi et – sicut a deo datum – intellexi, postquam noster Sulmonensis michi venit in manus. (26) Credo igitur Ovidium sine dubio pro Chyrone Sagittarium intellexisse et, si Grecorum noticiam haberemus, autorem nullatenus defuturum, qui nostrum Ovidium tueretur. Ut dici non possit, quod in Maronem exclamat Euangelus, Nasonem, doctissimum poetarum, toto errasse celo. Satis enim foret poete philosophorum aliquem sue sententie suffragari. Nam quorum facultas super omnia scibilia fertur, licet quanto [cuncta] *) perfectius omnia sciverint, tanto perfectiores futuri sint, nichilominus tamen, quod impossibile est, non oportet exigere, videlicet quod omnino sic omnia teneant explorata, quod cum singulis singularum artium professoribus comparati in singulis omnibus antecellant. (27) Mira tamen subtilitate concordat Ovidius cum Ptholomeo et aliis, qui ante eum apud Indos et Egiptios illa, que de celi situ retulit Ptholomeus, tradiderunt. Siquidem Ptholomeus stellis, quas assignat, quatuordecim huius signi membra tangit sive loca membrorum, ut, licet aliqua ex eis pluribus illuminari tradantur stellis, unita tamen in unius contactum membri sidera pro unius stelle numero computentur et illa, que in arcu, vexillo seu sagitta notantur, sidera sive stelle cingere Chyronis corpora non dicantur. Non enim dixit Ovidius imaginem sive signum, sed

 

bis septem stellis corpora,

 

equum scilicet et hominem,

 

cinctus eras.

 

(28) Hec quidem loca sunt: caput, quod tribus nitet stellis, oculus, spatula sinistra, spatula dextra, medium inter ipsas, postremum brachii dexteri et eius cubitus et ascella dextera. Hec omnia stellificantur in homine; in equo vero **) posterior pes sinister, nodulus seu iunctura supra dictum pedem, suffrago sive nodulus alterius pedis anterioris et dexteri, dexterum crus posterius, femur levum et cauda, que non una, sed quatuor stellis nitet, ut sic Sagittarii corpus octo in homine, sex in equo partibus tum stellis, tum sideribus contingatur. Quarum partium respectu Ovidius inquit:

 

Bis septem stellis corpora cinctus eras,

 

ut sit sensus:

 

Eras – scilicet o Chyron –

stellis cinctus corpora. – hominem scilicet et equum –

bis septem – videlicet locis vel corporum membris.

 

(29) Nunc ad allegoriam revertamur. Chyron igitur habet superiorem partem in effigiem hominis, animalis videlicet rationalis, inferiorem autem in equi formam, in quo – sicut diximus – activa vita figuratur. Nam cum ratio, quam communem habemus cum angelis, imperat appetitui, quem communem habemus cum beluis, vita activa plenaque virtutis resultat in homine, que vere humana est. Nam si controversim appetitus subiuget rationem, vita non hominis erit, sed penitus bestialis. Si autem imperio rationis ocioso appetitus cooperetur sine resistentia rationi, supra statum hominis hec vita est et, que angelica dici debeat, non humana. (30) Nec in equo fuit incongrue appetitus sive sensualitas figurata. Nullum enim animal obedientius est homini quam equus, cuius est, si freno per hominem regitur, solide pergere, si autem sine freno vel absque homine suis motibus relinquatur, sepissime cadere vixque ad destinatum terminum pervenire. (31) Et hec de Chyrone sufficiant. Cetera secundum Iitteram sibi colligat et iuxta misticum intellectum exponat rerum huiusmodi studiosus. Erat animus de Phylothete subiungere, quem simili eventu decidens sagitta percussit. Sed quia hec post Herculem contigerunt, postremo volumini reservanda duxi.

 

___________

 

*) cuncta vel omnia tollendum Ullman putavit; fortasse in cuncti mutandum sit 

**) vero pro vere posui errorem typographicum suspicans