BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVI

De Laomedonte, Troianorum rege, occiso

et Troia capta atque destructa, que pro labore

decimo Herculis ponuntur. In quo de Hyla

puero et Hexiona, Laomedontis filia

 

(1) Habet hystoria, quod, cum Hercules Iasonem et celestem illam Argonautarum militiam pro aureo vellere navigantem sociaret et casu forent ad Troianum delati portum in terramque recreandi causa – sicut mos est navigantium – descendissent, Laomedon vim metuens denuntiari fecit, quod, nisi discederent, ad ipsos expellendos suis et suorum viribus uteretur. Qua iniuria – si iniuria tamen est alienigenam exercitum in finibus pacificis nolle recipere – commotus Hercules Tindaridas geminos, Nestorem, Thelamonem et Peleum congregatos quindecim navibus accipiens transfretavit in Troiam et occupato monte, qui a taciturnitate Sigeus dictus est eo, quod taciti montem ceperint et in ipso latuerint, positis iuxta civitatem insidiis Laomedontem procedentem ad pugnam excepit captoque per illos, qui latebant in insidiis, oppido victum occidit diremptaque civitate Hexionam, Laomedontis filiam, Thelamoni, qui primus Troie murum ascenderat, bello captam, quasi militie premium, dedit. Hec habet hystoria, quam veriorem arbitror. Nam Ilium ab Hercule captum legitur tempore Abimelech, quinti iudicis Israel. (2) Alii vero, de quibus Flaccus ait:

 

Sic veris falsa remiscent,

 

hystoriam fictionibus adumbrantes altius ordiuntur. Dicunt igitur Herculem cum Argonautis pro aureo vellere proficiscentem secum duxisse Hylam,

Thyodamantis filium, admirande pulcritudinis iuvenem, qui remum fregit in mari, dum pro suis viribus remigat, cuius reparandi gratia Mysiam petens silvam fertur ingressus. Hylas vero cum aquatum perrexisset, conspectus a Nymphis raptus est. Quem dum Hercules querit, relictus ab Argonautis in Mysia est.

Hec Lactantius, qui super Statium. (3) Servius autem in Buccolicis Hylam dicit fuisse

puerum, comitem Herculis, quem perdidit in finibus Ioniis iuxta Mysiam nec usquam potuit reperire. Postea vero, cum esset cognitum, quod perisset in fonte, ei statuta sunt sacra, in quibus mos fuerat, ut eius nomen clamaretur.

Unde Maro:

 

His adiungit Hylam naute quo fonte relictum

clamassent, ut litus ‹Hyla, Hyla› omne sonaret.

 

(4) Addit etiam Servius Eneidos primo

Herculem, cum Cholcos iret, perdito Hyla post peragratam Mysiam Troiam venisse. A cuius portu cum Laomedon eum arceret, occisus est, et eius filia Hexiona belli iure sublata comiti Thelamoni tradita, qui primus ascenderat murum. De qua natus est Teucer. Nam Aiacem ex alia constat procreatum. Tum Hercules Priamum redemptum a vicinis in paterno regno locavit. Unde et Priamus dictus est a ‘priaste’ Grece, Latine ‘emi’.

(5) Et quamvis eodem in loco dicat idem autor fabulosa esse,

 

que de liberata dicuntur Hexiona

 

nichilominus tamen prius dixerat, quod,

cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptumno et Apollini denegasset, Neptumnus iratus Troie immisit cetos, ut eam vastarent. Ob quod Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, magis adversa respondit, obiciendas scilicet nobiles puellas ceto.

Quod cum sorte fieret et orta seditione propter Hexionem Hypotes metuens filie Egeste vel – ut alibi legitur – Ecestie, impositam navi misit, quo sors tulisset. Que cum in Siciliam delata foret, a Criniso fluvio in canem verso compressa est. De qua natus fertur Acestes. Et in octavo adiungit, quod

Hercules Troiam everterit propter negatos sibi a Laomedonte equos divino semine procreatos et Hexione nuptiis, quam a ceto liberaverat.

Sors autem exponendarum virginum teste Boccatio fiebat quotannis. (6) Nunc occultum sub his fabulis intellectum, quantum deus concesserit, aperiamus. Scio multa ex his, que dicta sunt, puram fuisse hystoriam. Eam tamen rem, licet veraciter gesta fuerit, aliud significare posse non est inconveniens. Nam – ut alia omittam – Hylam, formosissimum puerum, putatur ad libidinem secum Hercules adduxisse. Unde et eloquentissimus Firmianus hystoricam veritatem respiciens et ipsam gentilium superstitionem impugnans, qua Herculem et dei filium et deum communem arbitrabantur, de illo dixit, quod

suis vitiis mancipatus et mares et feminas contra omnes leges infamia, flagitio dedecore affecerit.

(7) Sed de hystorie veritate cunctis pro intelligentie captu iudicium relinquentes horum integumentorum misteria revelemus. Principio quidem Troianam urbem civitatem intelligimus vitiorum. Huic autem sub Laomedonte rege peculiariter ascribitur avaricia, que non figuraliter, sed expresse notatur in negata mercede muralis opificii tam Apollini quam Neptumno ac in equis divini seminis, quos pro liberanda Hexiona promiserat Herculi, simili perfidia denegatis. Et quoniam hoc vitium radix est ac fomes omnium vitiorum, non inconvenienter sumimus ipsam pro domicitio atque civitate cunctis vitiis exundante. (8) Hec autem bis capitur et diruitur, sub Laomedonte quidem sicut avara, sub Priamo vero sicuti luxuriosa. Semper enim oportet luxurie deditos avariciam, prout est parcere partis, voluptatibus indulgendo diruere, destruendo divitias, quas impendunt, ut possint desideria, quibus insaniunt, adimplere. Et quod secunda Troia luxurie typum habeat, docet Helene raptus et publica pro iam abducta defensio. Docet et Maro noster:

 

Invadunt urbem somno vinoque sepultam.

 

Et quoniam principalis error et vitium actuum humanorum contigit penes finem (finis autem est bonum) et quia aliud desiderare non possumus nisi bonum existens vel apparens, quicquid agamus, semper bonum intendere, etiam si erremus, oportet. (9) Est autem boni triplex ratio, delectatio scilicet, utilitas et honestas. Ad honestatem ordinatur virtus, ad delectationem luxuria, ad utilitatem avaricia. Laomedontis ergo civitas solum utile bonum sibi proponens honestate calcata sine dubio vitiosa est. (10) Vitiosoum erat et Oete regnum Frixei velleris, hoc est: thesauri, congegratione atque custodia. Ad quod eripiendum Iason, hoc est: ut anteprecedente capitulo dictum fuit –: morum sanator, cum Argonautis accedit. Navis autem illa Argos ab ‘erge’ Grece, Latine ‘operari’ sive ‘opus’ dicta est. Dicta est et prima. Habet enim hec navis ingenii nostri figuram, quod, cum naturaliter nobis insit, primum est, quo incipimus operari. (11) Unde et in Pegasei oppidi Thessalie silvis monteque Pelio – ut vult Lactantius – fabricata traditur hec navis. ‘Pege’ quidem Grece, Latine ‘fons’ dicitur, qui non incongrue pro initio ponitur. Ingenium etenim, quod est vis anime, qua inveniuntur, que nunquam doctrina percepta sunt, in ipso fonte quasi fomite naturalis principii fabricari dicitur, quoniam, quod et sonat vocabulum, ingenitum nobis est. (12) Hanc navem cum speculatoribus Argonautis ascendit Hercules, vir quidem contemplativus, qui, licet et speculativus sit, ad altitudinem tamen contemplationis ascendit. Cum quo armiger comes atque dilectus Thiodamantis filius vadit, Hylas nomine. Et ‘hyle’ quidem Grece, Latine ‘silva’ seu ‘prima materia’ dicta est. Que typice sub illius pueri nomine naturalis dici potest philosophia eo, quod de rerum principiis, hoc est: materia prima, et eius privatione, carentia scilicet forme cum aptitudine recipiendi nec non et de forma, que in materiam introducitur dans esse perficiensque ipsam materiam ita, quod de potentia reducatur in actum, et aliis huiuscemodi, ut de loco, tempore, vacuo, infinito, causis et motu, quo<d>usque *) in noticiam prime cause deducatur, inquirit et tractat. (13) His navigans cum Hercule ad sanandum mores post Iasonem dum pro viribus remigat – ut inquit Lactantius –, remum frangit. Altior enim et fortior est naturalis speculatio, que necessariis demonstrationibus utitur, quam moralis, in qua non ex necessariis concluditur, sed ex contingentibus, ut in pluribus non demonstratur, sed potius probabiliter persuadetur. (14) Thyodamantis autem filius Hylas dictus est eo, quod ex amore divinitatis nascatur physica speculatio, cuius finis est causa prima, sicut patet per philosophum in libris De Physico Auditu. Thiodamas etenim a ‘theos’ dictus est, ‘deum amans’, sicut Polidamas ‘plures amans’. Hercules autem cum Hyla vadit in Mysiam, quasi Moysiam. ‘Moys’ enim ‘aqua’ est. Hanc Thales Milesius, philosophorum – ut aiunt – primus ex Ionica regione, in qua et Moysia est, dixit omnium

rerum esse principium et hanc

– ut testatur Aurelius –

omnia elementa mundi ipsumque mundum et que in eo gignitur existere.

(15) Unde reparandi remi gratia vadunt in Mysiam, Ionice regionem. Nam et ‘yo’ ‘terra’ est. Videntur etenim hec duo, terra scilicet et aqua, rerum omnium esse principia. Unde est illud Maronis:

 

Terre omniparentis alumnum,

 

et illud:

 

Occeanumque, patrem rerum.

 

Dumque ille intrat in silvam sive – ut alii volunt – aquatum vadit, ad fontem desinit apparere. Quod fictum arbitror propter principiorum et rerum naturalium obscuritatem. Raptus tamen a Nymphis traditur, quoniam quelibet scientia sibi partem aliquam philosophie vendicat. (16) Quo comperto statuit Hercules sibi sacra, quibus mos erat nomen Hyle sonoris vocibus conclamare. Huius etenim templa scole sunt, sacerdotes vero magistri, sacra vero docentium et disputantium clamores et voces, quibus

 

litus ‹Hyla, Hyla› omne sonaret.

 

Ut, licet iugiter clametur, inveniri tamen non possit ex eo, quod tota philosophorum ista doctrina inanis quidam strepitus verborum est, nec unquam reperiunt, quod intendunt. (17) Qua desperatione motus – ut quidam volunt – Socrates, quo non habent philosophi gentium clariorem, ad moralia conversus naturalia dereliquit. Quorum investigatio ab illo primo Thalete, quem refert Plinius quarto anno Olympiadis quadragesime octave solis eclipsim ratione certissima non sine maxima suorum seculorum admiratione, utpote qui primus illam rationem invenerit, predixisse, multis annis viguerat. Etenim Socrates ab illo septimus successione scolastica numeratur. Auditor quidem Thaletis fuit Anaximander, huius Anaximenes, sub quo profecit Anaxagoras. Nam Anaxagoram audivit Dyogenes, cuius discipulus Archelaus Socratis doctor fuit. Hic igitur tedio rerum obscurarum motus vel, quod desperaret attingi posse physicam veritatem, vel, quia speraret purgatis animis non infectis colluvione vitiorum ad illam altitudinem et augustam mentis sedem posse conscendi, moralis philosophie scientiam primus omnium scribitur invenisse. (18) Unde et Argonaute, qui sanatorem morum Iasonem (nam ‘iase’ Grece, Latine ‘sanare’ dicitur) sequebantur, Herculem, hominem scilicet speculationi deditum, relinquunt in Mysia, hoc est: in naturalium principiorum vestigatione, quam per Mysiam, quasi Moysiam, id est: aquam, fabule voluerunt intelligi, postquam philosophorum primus Thaletes hanc docuit rerum omnium materiale principium extitisse. (19) Relinquit et idem Hercules Hylam et Mysiam et venit in Troiam, quam civitatem diximus vitiorum. ‘Oi’ quidem Greca diptongus pro ‘i’ ponitur. Unde Troia quasi ‘tria’ dicta est, imo tria vocatur a Grecis, quam nos ‘oi’ Grecam diptongum dividentes non Triam, ut Greci, sed Troiam appellamus. Omne quidem vitium aut concupisceniia oculorum est aut concupiscentia carnis aut superbia vite. Cogitamus etiam peccatum, committimus et perseveramus. Unde non inconventienter tum a materia, tum a forma, que triplices sunt, vitiorum civitas Troia, que a ‘tris’ dicitur, figuratur. (20) Huius rex Laomedon est. Nam ‘laos’ Grece, Latine ‘populus’ dicitur, ‘medon’ ‘princeps’. Quid autem populi dux et princeps est ni sensualitas? Hec enim securitatis et utilitatis gratia primo civitatem **) invenit, quam cinxerunt muris Apollo, id est: sapientia, et Neptumnus, id est: eloquentia. Nam cum nulla locutio sit absque humiditate et aere, qui fons humoris est, sicut ignis caloris, frigiditatis aqua et siccitatis terra, per Neptumnum eloquentia convenientissime figuratur. (21) Cuius regno non mare solum, sed aer attributus est. Unde et tridentem habet, id est: triplicem scientie sermocinalis et logistice potestatem, quibus mentes hominum quasi terram movet. Unde et ad ipsum spectare ventos et ipsum eis posse precipere Maro noster expressit, qui sunt motus aeris. Ex quo poetice descriptionis convenientia dixit:

 

Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

Iam celum terramque meo sine numine, venti,

miscere et tantas audetis tollere moles?

 

celum et terram pro aere et aqua ponens. Et illa Veneris accusatoria de Iunone conquestio cum de hoc eodem faceret mentionem, dixit:

 

In regnis hoc ausa tuis.

 

(22) Fraudantur autem mercedis promisse stipendio sapientia et eloquentia, quotiens omissis bonis studiis, que illa continet, ista docet, vitiis indulgetur. Unde Neptumnus iratus, sapientie videlicet explicatrix eloquentia, cuius officio etiam parantur divitie, cetos immittit in Troiam, hoc est: ex temporalium rerum exundantia surgentes affectus, quibus avaricie civitas destruatur. Nam quibus exhortationibus credendum est ultra debitam ultionem iniurie nostrum Alcydem ad hoc bellum socios pellexisse nisi spe prede, quam in urbe avarissima poterat amplissimam demonstrare? (23) Consultus autem Apollo non, quid faciendum esset, admonens, sed, quod futurum erat, precipiens iubet virgines exponi cetis, id est: canit cunctas virtutes divitiarum abundantia corrumpendas. Inter solius quidem sapientie precepta reperitur ob avaricie studium mundiciam puritatemque virtutum, que per virgines non ineleganter expressa est, corrumpendam. Et quia hoc quasi pena quedam sequitur, ad hoc vitium non immerito iubens Apollo traditur virgines exponi cetis, hoc est – ut supra dixi –: affectibus ex abundantia rerum temporalium consurgentibus; qui siquidem ceti vocantur. Etenim cete dicta sunt marine belue stupende magnitudinis, que – ut aiunt vocabulorum expositores –, cum e maris profunditate se attollentes emergunt, plurimam dorso portare dicuntur arenam et insularum aut montium speciem intuentibus exhibere. Nam divitiarum magnitudo, cum mansuras illas et stabiles videatur promittere, innata mobilitate decipit confidentes. (24) Fit autem expositio virginum sorte, quoniam in civitate vitiorum nullus ordo sit, sed omnia sorte quadam, hoc est: fortuitu et sine moderatione gerantur. Tandem vero cadit sors super Hexionam, quasi Hixionam, que typus est et figura intellectus humani. Nam si – ut superius dictum est – ‘axiona’ teste Fulgentio idem est, quod ‘dignitas’, que dignior potentia humane anime est quam intellectus, queve faciat hominem digniorem? Ceterum ‘noys’ ‘mens’ est, ‘ysis’ ‘proprium’. Hinc Hexiona quasi Isinoa, id est: propria mens, quod et in idem recidit, dicta est. In avaricie itaque regno et rerum temporalium abundantia ligatur ad scopulum intellectus, ut a cetis devoretur, quoniam affectus ex divitiis assurgentes lumen intelIectus extinguant. (25) Dicitur autem Hexiona, hoc est: mens et intellectus, filia Laomedontis, id est: sensualitatis, quoniam intelligere nostrum a sensibus incipiat. Unde illud est famosum inter philosophos dictum:

 

Nichil est in intellectu, quod prius non fuerit in sensu.

 

Post particulares enim sensus est illa vis, que intelligens nos sentire non solum, quid percipiatur, advertit, sed etiam, quo sensu quave qualitate sentiatur, agnoscit. Supra hanc est imaginatio, que rerum species a materia separans subiecta non exigit. Sed quod sensus omnino non facit, absque sensibilium presentia rerum imagines intellectui representat et ipsum de potentia reducit in actum. Que omnia – ut de lumine intellectus agentis omittam – procedere videmus a sensu. Ex quo non inconvenienter intellectus possibilis, qui per Hexionam figuratur, Laomedontis, hoc est: sensualitatis, proles dictus est, quia virtute sensus reducatur in actum. (26) Hanc Hercules, homo scilicet virtuosus, pactus equos ex divino semine, genitos Hexioneque coniugium liberat, quoniam sola virtus est, que mentem extinctis divitiarum affectibus in veram asserat libertatem. Stipulatur autem equos divino semine genitos, appetitum scilicet sensitivum et carnis concupiscientias, que per equos, animal brutum, idonee figurantur et celesti semine quia, licet de sui natura, si non domentur et subigantur, ut equi, rationi non pareant, nati tamen sunt accipere virtutis habitum et imperio rationis oboedientiam exhibere. (27) Laomedon vero, quem pro sensualitate sumpsimus, equos negat atque coniugium. Hercules autem, vir – ut diximus – virtuosus, Laomedontem, id est: sensualitatem, extinguit, capit Troiam et Hexionam in suam vindicat potestatem. Nam propter virtutes appetitus sensitivus ita redigitur sub oboedientiam rationis, quod mortificatus et assuefactus concurrit etiam complacenter, non contumaciter, ad actus virtutis sequens voluntatis imperium, que tunc vere voluntas est, cum rationabiliter agens a vero fine rerum omnium, qui deus est, nullo revocatur errore. (28) Tuncque capta est et dirupta Troia, cuius muros Thelamon ascenderat. Dictus enim est Thelamon quasi ‘Thelesmon’ Grece, Latine ‘perfectio’ vel ‘perfectus’. Nunquam enim capitur arx et civitas vitiorum nisi militante perfectione virtutum. Tuncque traditur Hexiona Thelamoni, hoc est: anima et intellectus perfectioni, quia superatis vitiis anima sine dubio perficitur dote confluentiaque virtutum. (29) Per silentium autem occupato monte Sigeo capitur Troia. Nam et philosophantium, qui ex Pythagore scola successioneque fuerunt, mos erat et inviolanda solennitas sui magistri sequendo vestigia cunctis – ut Agellius Noctium Athicarum primo vel – ut alicubi legitur – Aulus Gellius refert – pro physonomie habitu longius aut brevius silentium imperare, cum tamen nulli minus spacium biennio dicatur impositum, infra quod quisque

que dicebantur, audiebat, neque percunctari, si parum intellexerat, nec commentari, que audierat, fas erat.

(30) Nam tametsi ceteros philosophos hoc recepisse non legamus, constat tamen audire discentis officium esse nec ob aliud interrogare, si ratione dirigatur interrogans, nisi ut tacens audiat et instruatur. Ut prime partes philosophantium sint silere, ut audiant et addiscant, quod inferioris est, secunde per disputationem conferre cum paribus, tertie docendo minoribus imperare. Unde et doctores etiam preceptores dicti sunt. Ab hoc itaque doctrinationis ordine dictum est non sine precedente silentio subsequenteque congressu per pugnam, hoc est: disputationem, Herculem Troiam cepisse, quoniam hi sunt doctrine gradus, quibus anima perficitur acquisitis virtutibus, sensualitas vincitur et vitiosorum habituum quasi menia superantur. (31) Remanet tamen Priamus, Laomedontis filius, appetitus scilicet sensitivus. Nam omnino in hac carne non possumus his affectibus spoliari. Redimitur autem a vicinis. Nam actus vegetabilis proximi sunt sensitive. Qui quidem sunt receptio, retentio, digestio, expulsio, nutritio, augmentatio, generatio. Que omnia sine adminiculo sensitive fieri non possunt, et sine istorum ministerio stare non potest individuum aut species conservari. Harum igitur vicinarum rerum merito, quia hec faciunt adesse, reservatur Priamus, id est: appetitus sensitivus, redemptusque in suo regno dimittitur, sed puer, hoc est: purus et oboediens rationi. (32) Quod autem de Hypote saluti Egeste filie metuente scribit Servius, ad hystoriam referri debet. Vel, si voluerimus etiam allegoriam attingere, dici potest Hypotem, quasi Hypatem, pro excellentia poni. Nam – ut inquit Boetius in Musicis – hypate dicta est corda omnium gravissima

 

quasi maior et honorabilior, unde Iovem hypaton vocant.

 

Consulem quoque eodem nuncupant nomine propter excellentiam dignitatis. (33) Egesta autem eius est filia, ab ‘ege’, ‘claritudo’, que pro largitate sumi potest, quod excellentie filia sit et claros faciat. Nulla quidem virtus est, que celebriores efficiat quam beneficientia et largitas. Hanc igitur pater in avaricie regno positus ipsam navicule creditam mari tradit, quocunque sors tulerit, appellendam, quod hec virtus maxime suum opus in temporalium rerum abundantia, que per mare significatur, exerceat et ab ipsius nature principio, que per aquarum collectionem, quam mare dicant, notari potest, humanis mentibus inseratur. Nam cum relique virtutes actuum frequentia comparentur, sola munificentia nobis ita videtur innasci, quod vix queat largitionum consuetudine generari. (34) Nempe et, qui Ecestiam dicunt, unius mutatione littere in eiusdem nominis redeunt rationem. Dici quidem Ecestia potest quasi Egestia. Nam et Latine ‘egerere’ ‘extra gerere’, quod proprie ad largos pertinet, dictum est. Hec iungitur in Sicilia Criniso fluvio in canem verso. ‘Crinon’ enim ‘iudico’ Grece significat (peculiare quidem largitatis est iudicare). Nam quod facultatum suarum rationem habeat et meritorum et indigentiarum non unius tantum, sed omnium ad se pertinentium, ac etiam loci, temporis et modi, qui virtuose donare vult, necesse est. (35) In canem autem convertitur, dum concumbit, quod quidem animal latrabile contra omnes est et argutum. Nam qui largitati indulget contra non largientes, cum donet, et adversus illos, quibus non largitur, quasi suo iudicio reprobatos latrat et clamat. Sive, quia largitas fame connexa et coniuncta sit, ut esse non possit largitas sine fama, quam aptissime dicere possumus fuisse in cane, quod animal est latrabile, figuratam. (36) Ex hac autem coniunctione nascitur Acestes, vir scilicet munificus atque clarus, quem Maro specialiter beneficium declaravit:

 

Vina, bonus que deinde cadis onerarat Acestes

litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,

dividit.

 

Et alibi:

 

Bina boum Troia vobis generatus Acestes

dat numero capita in naves.

 

Et paulo prius:

 

Veterum non immemor ille parentum

gratatur reduces et gaza letus agresti

excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

 

Videsne, quam plene vates noster in Aceste virum largum et beneficium descripsit et pinxit? Ut de hac expositione, quam fecimus, nullus admirari debeat, cui videamus autoritatem tanti vatis accedere et adeo cuncta, que fabula retulit, consonare.

 

___________

 

*) quo<d>usque mutavi ex quosque editionis Ullmanianae; fortasse pondendum sit quoadusque 

**) civitatem mutavi ex civitates editionis Ullmanianae