Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber IV
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum nonumsecundi tractatusDe aureo ramo, quem apud MaronemEneas ad inferos detulit
(1) Aureo ramo vult Virgilius suum Eneam, quo transeat ad inferos, indigere. Unde Sibillam introducit in hec verba loquentem:
Accipe, que peragenda prius. Latet arbore opacaaureus et foliis et lento vimine ramus,Iunoni inferne dictus sacer; hunc tegit omnislucus et obscuris claudunt convallibus umbre.Sed non ante detur telluris operta subire,auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.Hoc sibi pulcra suum ferri Proserpina munusinstituit. Primo avulso non deficit alteraureus, et simili frondescit virga metallo.Ergo alte vestigia oculis et rite repertumcarpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,si te fata vocant; aliter non viribus ullisvincere nec duro poteris convellere ferro.
(2) Ad cuius rei intelligentiam ponam, quid super hoc Servius scribit. Dicit ergo:
– dicit –
(4) Hec equidem Servius. Ex quibus percipi potest hunc ramum vitam humanam esse. Qua quidem induta anima transit ad inferos iuxta Platonis sententiam, que prius sedem habebat in stellis. Sed hec Serviana quilibet recipiat et adaptet, ut placet; nos autem ad sensum, quem premisimus, redeamus. Allegorizator Virgilii per ramum hunc intelligit philosophiam. Ego vero superius antecedente capitulo dixi per hunc ramum aureum sapientiam designari, que quidem est divinarum humanarumque rerum scientia, sine qua non potest esse contemplatio, que fugiendarum eligendarumque rerum iudex est. (5) Hec quidem sapientia scientia est scientiaque perficitur. De qua dixit sapiens:
Quod exponens venerabilis Beda dixit:
Ecce labia scientie aurum sunt, et ipsa sapientia scientia est, sed universalis, divinarum scilicet et humanarum rerum, ut proxime et ab omnibus diffinitum est. (6) Et – ut aurum pro sapientia sumi nemo dubitet – audiamus divum Gregorium Moralium quarto super illis verbis
qui possident aurum
Iob tertio capitulo. Scribit enim:
Quid vero aurum nisi sapientiam appellat?
Et subdit:
Hec pater ille Gregorius, ut nullus in dubium revocet aurum aptissime pro sapientia designari. (7) Ponit ergo Virgilius arborem hanc aureis fecundam ramis pro sapientia et veritate, que fons est sapientie. Ramus autem partem vel actum aliquem veritatis et sapientie notat.
Latet autem opaca arboreaureus et foliis et lento vimine ramus,Iunoni inferne dictus sacer; hunc tegit omnislucus et obscuris claudunt convallibus umbre.
Quid est hec arbor opaca, qua latet ramus aureus foliis et lento vimine, nisi veritas, quam,
– teste Cicerone –
Hec enim opaca et obscura est et, quam nemo totam unquam potuerit agnoscere. Quo sensu C. Sollius Apollinaris, qui et Sidonius dictus est, vere et scite scripsit:
Tantanullus scit, michi crede, quanta nescit.
(8) Habet tamen hec arbor opaca, quam
tegit omnislucus et obscuris claudunt convallibus umbre,
latentem ramum aureum
foliis et lento vimine,
sicut optimus vatum ait. In quibus verbis admirari licet Maronis ingenium et scientie profunditatem. Opaca quidem arbor, hoc est: obscura profundoque penitus abstrusa veritas, latet. Tegit enim ipsam omnis lucus, hoc est: rudis et indigesta materies, rerum videlicet principia, que nondum ad ultimum etiam in corporalibus rebus ac visibilibus scita sunt. Claudunt etiam umbre convallibus obscuris propter ignotas veritates, quibus hinc inde quelibet veritas circumclusa est. Nam – ut cetera transeam – quelibet conclusio duabus propositionibus, quarum utraque suo concluditur syllogismo, diducitur et probatur. Cuius quecunque pars ignoretur, negetur vel revocetur in dubium, quo clara fiat, suum exigit argumentum; ut, quo – non dicam certa, sed probabilis – veritas una fiat, infinitis probationibus egeamus. (9) Bene igitur absoluta, principalis et germana veritas, que scilicet germen est, fons et principium omnium veritatum, omni luco tegitur et obscuram convallium umbris clauditur et occultatur, principio videlicet rerum, quod ignotum est, et tenebris syllogismorum, quas exigit probatio veritatum. Hac autem
opaca arbore latetaureus et foliis et lento vimine ramus:
in hac enim veritate obscura latet ramus aureus foliis et lento vimine. Quid est ramus aureus nisi splendens aliqua veritas et apparens, que per sapientiam ab opaca illa arbore, qua (id est: in qua) latebat, velut evellitur, quo
avulso non deficit alteraureus, et simili splendescit virga metallo?
Sumpta quidem veritas sequacem aperit veritatem, ut in infinitum pateat iste processus nec intellectus humani viribus possit, dum vivimus, expediri. (10) Ceterum aureus est iste ramus
foliis et lento vimine:
per vimen enim, quod est thyrsus, stirps et essentia rami, substantialia, per folia vero, que sunt ornatus arborum et ramorum, accidentalia designantur. Quibus quelibet veritas probatur, ostenditur, persuadetur.
– autem –
Quod ideo dictum est, quoniam Proserpina, que pro frugibus ponitur – ut superius libro tertio, ubi de progenie Saturni tractavimus, probatum est –, sive – velut ibidem clare diximus – rapiatur ad cibum, sive terre subseratur ad fructum vel etiam pro cibatione sumatur – sicut hoc libro, ubi de descensu Thesei atque Perithoi disputavimus, tactum est – sapientia in omnibus, maxime quidem, cum ad speculandum descendimus, egeamus. Nisi quidem nobis sapientia semper assit, cum cibamur ad victum, congregamus ad lucrum, vel generare credatur Hadonim, hoc est: voluptatem, ista Proserpina, vel nos nichil agere vel infeliciter agere necesse est. (11) Unde scitissime dixit Maro:
Hoc sibi pulcra suum ferri Proserpina munusinstituit.<...>Ergo alte vestigia oculis et rite repertumcarpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,si te fata vocant; aliter non viribus ullisvincere nec duro poteris convellere ferro.
(12) Cuncta hec naturam sapientie respiciunt. Alte quidem, id est: profunde vel ardue, sapientia vestiganda est, oculis scilicet intellectus, non corporis; invisibilis enim est. Et ramum
rite repertum carpe manu.
Scientia quidem nisi rite discatur, non perficeret sapientiam. Etenim – ut in Arithmetice principio scripsit Boetius, postquam subiecta quadruvii numeravit –
Et subdit:
Hec Boetius. (13) Est enim huius sapientie inveniende via trivium atque quadrivium; que qui neglexerit, in vanum pro ea consequenda laborabit. His igitur adhibitis annitendum est.
Namque ipse volens facilisque sequetur,si te fata vocant; aliter non viribus ullisvincere nec duro poteris convellere ferro.
Si te fata vocant, id est: dei dispositio; aliter non viribus ullis/vincere. Nam – ut idem vates ait –
Heu nichil invitis fas quemquam fidere divis!
(14) Optanti vero Enee ramum hunc offerri
gemine forte columbeipsa sub ora viri celo venere volanteset viridi sedere loco.
Columbe vero – sicut precedente libro diximus capitulo de Arpyis – speculationem significant propter volatus alititudinem, qua via sola pervenitur ad arborem auream, id est: sapientiam. Duas autem columbas ponit Virgilius, quoniam sapientia tam divina quam humana vestigat. Argonaute vero solum unam habuerunt, quia solum humana secuti sunt. (15) He autem columbe
inde, ubi venere ad fauces grave olentis Averni,tollunt se celeres liquidumque per aera lapsesedibus optatis gemina super arbore sidunt.
Speculantes enim mox, ut sentiunt gravem odorem Averni, hoc est: temporalium turpitudinem, exiliunt celeres, id est: elevantur, et lapse per aera liquidum, hoc est: clarum aerem, descendentes a sublimitate videlicet rerum divinarum ad temporalium infimam crassitudinem gemina super arbore, hoc est: sapientia, sidunt, gemina scilicet propter divinarum et humanarum rerum scientiam. (16) Et quoniam de hac arbore satis disputatum est et, si qua restant, facillimum est cuilibet adaptare, ad alia procedamus. Verum quia iam induximus aureo ramo divitem Eneam a Charone susceptum, ut terminum huic descensui, qui contemplationis est, prosequamur, videamus per ordinem, quid noster Mantuanus velit, ut his explicitis ad nostrum Herculem et heroice virtutis actus disputatione debita redeamus. |