Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber IV
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum octavumsecundi tractatusDe Charone, prout ad speculativumet alios descensus pertinet
(1) Charonem significare libertatis arbitrium, cum Hercules descendit ad inferos, hoc est: heroica virtus pugnans cum vitiis et de ipsis victoriose triumphans, satis convenienter antecedente capitulo dictum est. Hoc idem etiam clara ratione significat, cum infelix anima descendit in baratrum vitiorum per sensualitatis inobedientiam sive, quod pernitiosius est, cum extincto rationis lumine carnalis appetitus per omnia dominatur. Totum enim est per arbitrium libertatis. (2) Hac etiam arbitrii libertate, que quidem est actus voluntatis et rationis, transeuntur inferi contemplando, quali descensu vult Virgilius Eneam inferos percurrisse. Unde nulla pugna scribitur Charonis et Enee. Verba tamen insimul contulerunt. Est enim liberum arbitrium – ut sepius et proxime dictum est – actus voluntatis et rationis. Inquit enim, quod est proprium rationis:
Quisque es armatus, qui nostra ad flumina tendis,fare, age, quid venias iam istinc, et comprime gressum.Umbrarum hic locus est, somni noctisque sopore.Corpora viva nefas Stygia vectare carina.
(3) Vide, quid dicat Charon, cuius formalis pars est ratio. Primo quidem, quia voluntas libera semper est, armatum recusat et horret, ne vis, que per arma convenientissime figuratur, possit inferri. Quod clare purgat immediate Sibilla:
Nec vim tela ferunt.
Et quia, licet vis non esset in armis, non excluditur tamen, quin insidie subesse possint, ideo premiserat sacra vates:
Nulle hic insidie tales (absiste moveri),nec vim tela ferunt,
ut vis et insidie, que per arma possunt non solum intelligi, sed inferri, quo verus voluntatis actus remaneat, excludantur. (4) Deinde, quod rationis est, subdit:
Umbrarum hic locus est,
ut contra rationem sit vivos homines illuc pergere vel manere. Verum quia descendebat Eneas nullam illaturus iniuriam nec apud inferos remansurus, sed volens infera per sapientiam speculari,
ramum aperit, qui veste latebat.
Quid sit iste ramus et quam divine tradatur columbis ducibus inveniri, mox separato capitulo referemus: multa quidem de eo dicenda sunt. (5) Sed ad alia veniamus, si prius tamen dixerimus per hunc ramum aureum sapientiam designari. Que quidem est divinarum humanarumque rerum scientia, sine qua non potest esse contemplatio, que sola fugiendarum eligendarumque rerum iudex est.
Stant autem lumina flame
non alia ratione, quam precedente capitulo dictum fuit. Nam et ‘canicies’ ‘viridisque senectus’ eundem sensum habent, quem pro descensu virtutis heroice ibidem assignavi. Terribilis autem squalor et eternitatem respicit et contemplantium raritatem. Nam et longitudo temporis et insolentia operationis situs squalorem efficiunt, nutriunt, augent. Et
sordidus ex humeris dependet amictus
propter sarcinam nostri corporis. (6) Et – ut ad verborum seriem autore Virgilo redeamus – inquit Charon:
Nec vero Alcyden me sum letatus euntemaccepisse lacu nec Thesea Perithoumque,diis quanquam geniti et invicti viribus essent.
Charon ergo, liberum scilicet arbitrium, molestum habet eum *), virtutem scilicet heroicam, que cogit ipsum in actum solummodo virtuosum nec permittit, quod in aliam partem vergat, nec non cupiditate cecos accipere, quos vix in aliud, quam cupiant, unquam flectit. Ex quo graviter hoc fert velut contra suam naturam in partem alteram impeditum. (7) Nec quem moveat, quod in virtutem dirigi summa libertas sit, ut non videatur esse conveniens ipsum gravari virtutem heroicam accepisse? Iuvat enim, cum naturale sit eidem in utranque partem duci, non trahi, licet hinc in libertatem, inde vero trudatur in servitutem. In alterum siquidem duci cuperet, non urgeri. Instat enim hinc altissima vis virtutis, inde violens impetus cupiditatis, ut rapiatur potius, quam ducatur. Quod quidem contra vim ipsam libertatis arbitrii, quis esse non videt? Est enim eius ratione duci, non trahi.
(8) Ille
vero
fatalis virge,
de qua post dicetur:
admirans venerabile donum <...>ceruleam advertit puppem ripeque propinquat.Inde alias animas, que per iuga longa sedebant,deturbat laxatque foros; simul accipit alveoingentem Eneam.Gemuit sub pondere cymbasutilis et multam accepit rimosa paludem.Tandem trans fluvium incolumes vatemque virumqueinformi limo glaucaque exponit in ulva.
Possunt hec omnia servire littere, sed cuncta Maronis peritissimi **) sunt plena misteriis. Nec est ferme aliquid apud eum, quod admirando careat sacramenta. Quid est ergo
ceruleam advertit puppem
nisi vertere rationem, qua videnda discutiat et contempletur? (9) Dixi libro tertio, cum de navibus agerem, navim habere proram, sicut voluntas impetum, ut in obiectum pergat; habere etiam puppim, ubi clavus manet et nauta, qui navim dirigat et gubernet, postremam scilicet navis partem. Voluntas autem habet pedissequam rationem, qua et ipsa se dirigit et gubernat. Nunquam enim, etiam si malum eligat ipsa voluntas, assistentem et obviam non adhibet rationem, licet multotiens contra veram et absolutam veniat rationem, semper enim utitur ratione. Speculantes autem sive contemplativi puppi, hoc est: ratione, navem, id est: voluntatem, scandunt, quam Charon advertit, hoc est: ad ipsos vertit, post visam sapientiam per aureum ramum. Etenim cum anima videt sapientiam, libertas arbitrii mox ad ipsam leta se convertit libenterque parere cogit ipsam voluntatem. (10) Verum cerulea navis est, hoc est: voluntas, id est: anima volens. Color quidem ceruleus mixtus est ex albo et nigro. Disposita namque mens nostra speculando percurrere Ditis Chaos et omnes hominum actus, vitiosos et virtuosos, inter scientiam et ignorantiam sine dubitatione versatur. Si prorsus enim nullam haberet speculandarum rerum cognitionem, nunquam ad speculationis indaginem se pararet, sicut nec a nativitate cecus de coloribus se intromittit. Precedat oportet enim aliqualis noticia rei, quo de sua natura, essentia, potentiis et passionibus inquiramus. (11) Et si totum de quacunque re cognosceremus, cessaret omnis inquisitio curiositasque speculationis, sed vel in ipsa per contemplationem quiescentes delectabiliter maneremus vel per speculationem ad alterius rei indaginem verteremur. Volens igitur anima rerum essentiam, proprietates, passiones, potentias vel accidentia speculari inter earum rerum scientiam, id est: noticiam ignorantiamque, versatur. Unde tali voluntati color ceruleus, albo nigroque permixtus – sicut rationabiliter convenit – assignatur. Niger quidem color propter obscuritatem ignorantiam notat, albus vero noticiam. Candori quippe lucis albedo, tenebris autem ignorantie atri coloris obscuritas convenientissime correspondet. (12) Est autem cymba sutilis et rimosa. Voluntas enim intenta speculationi se nunc huic, nunc illi rei rerumque passionibus applicat cogitque vim intellectivam per singula discurrere et de perceptis perceptibilibus inherere, continuatioque voluntatis scita sciendis annectens veluti sutilis est. Est et rimosa propter in eadem re vel etiam in diversis scibilium scitorumque distantiam, differentiam et contrarietatem. Gemit autem
sub pondere cymba
propter vestigationis huiuscemodi laborem et difficultatem. (13) Accipit etiam illa
multam rimosa paludem.
Sive enim eligat voluntas, sive fixum teneat intellectum, ut hec temporalia speculetur, inter actum et actum fluxibilium noticia voluptuosarumque rerum illecebre veluti per rimas intrant. Quod per Stygie paludis aquas, quas ‘odiorum gurgitem’ interpretari diximus, significatur. Considerantibus enim per speculationem inferna quid magis occurrit quam rerum odium fugiendarum? Ceterum – ut dicendum est – intellectus noster est in potentia, quicquid sciri potest, actu vero cum re, quam intelligit, modo quodam idem est. (14) Et quoniam omnes naturaliter scire desiderant, dixit vates egregius:
Stabant orantes primi transmittere cursum,tendebantque manus ripe ulterioris amore.
Cum enim in ripa sit voluntas, permanens scilicet in re scita, in ripam ulteriorem, hoc est: alterius rei noticiam, desiderat penetrare.
(15) Navita sed tristis nunc hos, nunc accipit illos,ast alios longe summotos arcet arena.
Liberum enim arbitrium, quod – ut dictum est – per Charonem navitam figuratur, non omnes recipit in indaginem speculationis: alios etenim alio ducit et flectit. Et licet omnes sciendi cupiditate flagrent, pauci tamen hanc viam eligunt et sequuntur. «Tristis» autem «navita» dixit propter anxietatem et curam eligendi, quod est proprie libertatis arbitrii, ut sit hoc eius perpetuum epithetum, vel «tristis» inquit, id est: severus et prudens, quoniam severitatis et sapientie sit eligere dimissis voluptatum illecebris et aliis errantium mentium blandimentis hoc, quod dicimus speculari, ut ‘tristis’ sit hoc sensu non semper et in omnibus decens verbum, sed rei pro tempore conveniens adiectivum. (16) Ergo
alias animas, que per iuga longa sedebant,deturbat laxatque foros.
Iuga sunt colles et summitates montium, sunt et remigum sedilia, que transtra dicimus. Etenim teste Servio ‘Iyga’ Greci vocant, que ‘transtra’ Latine nos appellare solemus. Fori vero loca plana classium sunt. Nunc vero per animas longis insidentes iugis quid intelligere possumus nisi varios voluntatis impetus et affectus, quos solent per animum usitatius quam per animam significare? Ut Lucanus:
Fert animus causas tantarum dicere rerum,
et ante ipsum Naso:
In nova fert animus mutatas dicere formascorpora,
et Statius:
Tunc aperit, quis fulmen agat, quis sidera ducatspiritus, unde animi fluviis, que pabula ventis.
Ut hic possimus animas intelligere pro affectibus, quibus anima ducitur. (17) Verum liberum arbitrium, cuius est omnes anime volentis affectus ***) ad id ducere, quod decrevit, cum ipsum sit – ut quam pluries diximus – rationis et voluntatis actus videns sapientes affectus, unum eligit, reliquos vero – sive iugis, hoc est: remigaturi transtris, insideant sive foris, locis scilicet navis planis atque capacibus, obversentur – vacuare cogit foros et ab ipsis arcet sedilibus. (18) Unde dixit:
Laxatque foros.
‘Laxare’ quidem ‘ampliare’ dicimus. Turba quidem loca pulsa, que prius reddebat spacium arctum, absentia facit amplum. Nam quod prius dixerat:
Stabant orantes primi transmittere cursum,tendebantque manus ripe ulterioris amore.Navita sed tristis nunc hos, nunc accipit illos,ast alios longe summotos arcet arena,
et, que paulo post subicit:
Hec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est.Portitor ille Charon, hi, quos vehit unda, sepulti.Nec ripas datur horrendas et rauca fluentatransportare, priusquam sedibus ossa quierunt.Centum errant annos volitantque hec littora circum;tum demum admissi stagna exoptata revisunt,
hec – inquam – omnia ex vanis opinionum, quas gentiles habuerunt, erroribus et hystorie fide sumpta confictaque sunt. (19) Unde – ut aliquando de Charone concludam – scire oportet, quod – ut apud Diodorum Siculum, maxime autoritatis hystoricum, legitur – volunt Egipti, quicquid eruditissima Grecia precipuum habuit ab Egiptiis mutuatum,
(20) Et – ne cuncta Diodori prosequar, sed ad ea, que de inferno Charoneque refert, veniam – subdit, ut michi transtulit vir optimus Leonardus Aretinus, utriusque lingue peritus:
– inquit –
Hec omnia curiosissimus Diodorus. Et hoc est, quod apud Alexandrum legitur, Stygem esse paludem limosam in extrema Egipti parte papiris refertam transituque difficilem, iuxta quam membra Osiridis a fratre mortui tandem reperta tumulata sunt. (22) Sed ad Charonem revertamur. Si Diodorum Siculum sequi volumus, nomen hoc ab Egiptiis sumptum esse videtur, qui nautam vectorem funerum per Acherusiam paludem non proprio, sed communi appellativoque vocabulo Charonem dicunt. Sumpsit autem aspirationem post primam nominis litteram apud Grecos, ne forte barbarum videretur. Nam – ut proximo capitulo dictum fuit – et cognatio facilisque mutatio est ‘c’ simplicis in ‘ch’ sive cappa in chi; vel, quia Charon nauta est Stygie paludis, que tristicia interpretatur – ut multotiens dictum est – ‘achea’ autem ‘dolor’ vel ‘tristicia’ dicitur, unde, ut proximum sit naute nomen nomini fluvii, sumpsit aspirationem. Ex quo Virgilius dixit:
Navita sed tristis nunc hos, nunc accipit illos.
Et hec de Charone dicta sufficiant.___________
*) et UR: eum posui; Ullman in apparatu critico proposuit ad Herculem referendo **) peritissimi R ex penitissimis, ut videtur, statim correctum Ullmanio in apparatu critico adnotante; sed Ullman penitissimis in textu praefert ***) affectus: effectus R |