BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum septimum

secundi tractatus

De Charone, navita fluminis Acherontii,

et de pugna, quam habuit cum Hercule nostro,

quam pro labore ultimo referemus

 

(1) Ultra descensum ad inferos, qui labor Herculis nostri fuit, singularia tamen exegit certamina, sicut docebimus in processu. Quorum unum est pugna, quam habuit cum Charone. De qua quidem scribit tragicus in Furente:

 

Ferale tardis imminet saxum vadis,

stupente ubi unda segne torpescit fretum.

Hunc servat amnem cultu et aspectu horridus

pavidosque Manes squalidus gestat senex.

Impexa pendet barba, deformem sinum

nodus coercet, concave lucent gene.

Regit ipse longo portitor conto ratem.

Hic onere vacuam litori puppem applicans

repetebat umbras. Poscit Alcydes viam

cedente turba; dirus exclamat Charon:

‹Quo pergis, audax? Siste properantem gradum.›

Non passus ullas natus Alchmena moras

ipso coactum navitam conto domat

scanditque puppim. Cymba populorum capax

succubuit uni: sedit et gravior ratis

utrinque Lethen latere titubante bibit.

 

(2) Videndum ergo, quid in hoc inferno designet Charon. Nec omittendum, quod nunquam sine venerationis honorificentia nominandus Boccatius refert Charonem Noctis Herebique filium autore Chrisippo. De Charone vero Servius inquit:

Lectum est <...>, quod, quando Hercules ad inferos descendit, Charon territus eum statim suscepit. Ob quam rem anno integro in compedibus fuit.

(3) Hec legimus de Charone. Videamus igitur, quid per Charonem possit intelligi. Et si navis voluntatis typum habet – sicut superius dictum est – quid significare potest Charon, remex navis, nisi libertatem arbitrii, sicut in tertio superius, ubi de occeano et navibus egimus, declaravi? Est itaque Charon libertas arbitrii, qui

 

ratem conto subigit velisque ministrat,

 

ut inquit optimus poetarum. (4) Et contus quidem hasta sine ferro est, quod trudes habent, cuius acuta cuspis fecit sibi nomen: quod enim acutum ex hasta terete fit, in conum exurgit. Unde per sincopem ‘u’ contum dicimus quasi ‘conutum’, quod est teli genus, quo utuntur agrestes, sive pertica piscatorum, qua piscium latibula perscrutantur. Et contus quidem nichil aliud est quam electio, qua liberum arbitrium se determinat et ad id, quod elegit, impellit et dirigit voluntatem vel quasi scrutatorium quoddam examinato, quod agendum sit, eligit et voluntatem in sua libertate determinat. (5) Hoc igitur Charon navim subigit, hoc est: subtus agit, id est: movet et ducit. Quod si ad voluntatem referas, que semper libertatis arbitrio moveatur, adeo congruit, quod vix possit intellectus aliud cogitare. Nam quod Maro subdit:

 

velisque ministrat,

 

ad celi respicit influentiam, quam per vela diximus importari, si tractatum allegatum de navibus percurremus. Liberum quidem arbitrium navim, hoc est: voluntatem, ministrat velis, id est: dispositioni celestium preparat, quoniam, quod illa vult, libens eligit, nisi ratio se opponat. Cuius est celi sideribus dominari. (6) Senex autem fingitur, ut

 

pavidosque Manes squalidas gestat senex,

 

vel – ut alter inquit –

 

cui plurima mento

canicies inculta iacet,

 

et illud:

 

iam senior, sed cruda deo viridisque senectus,

 

senex, inquam – fingitur, quoniam – ut vult Plato, quem maxime secuti sunt optimi poetarum, qui Latine scripserunt, credo Grecos etiam, qui post illum claruerunt, idem fecisse (super omnes quidem philosophos – ut volunt – eminet, quoniam divina nimis et singulari cum sapientia tum eloquentia floruit) – anime non solum eterne, sed ab eterno sunt. Quid autem antiquius eternitate? Nec aliquid enim nec etiam nichil precedere potest eternitatem. Cum liberum igitur arbitrium, actus scilicet rationis et voluntatis, in anima sit, que quidem ab eterno iuxta Platonem est, non incongrue senem volunt,

 

sed cruda deo viridisque senectus,

 

quoniam anima eterna est. Et licet multa temporum aut infinita spacia transigat, nunquam tamen ab indeficientie sue viriditate discedit.

 

(7) Deformem sinum

nodus coercet

 

vel – ut alter ait –

 

Sordidus ex humeris nodo dependet amictus,

 

propter corpus, cui colligatur anima, dictum arbitror. Sordidus quidem et deformis hic amictus est, qui semper in corruptionem pergat et deformitatem, nec in eodem statu permaneat, sed mutabilitatis et deficientie corruptione sordescat.

 

(8) Concave

 

– vero –

 

lucent gene,

 

– sicut ponit tragicus – vel – ut tragico divinior inquit Maro –

 

stant lumina flame,

 

hoc est: lumina, id est: oculi, qui flame sunt, ‘stant’, id est: horrent, sicut iam superius dictum est. Quod ex eo, quantum ad presentem intellectum pertinet, fingunt omnes, quoniam liberum istud arbitrium duos flameos oculos habeat, potentiam videlicet ad utranque partem contradictionis, in quarum aliquam non se determinat arbitrii libertas nisi vel lumine rationis vel ardore cupiditatis, quorum utrunque flamarum est et ignis, qui splendet et ardet. (9) Verum Alcydes noster

 

poscit viam cedente turba. Dirus exclamat Charon:

‹Quo pergis, audax?›,

 

et cetera. Ut infra iam dicetur, autore Plotino vult Macrobius in tertio statu virtutum, quas dicit

 

animi iam purgati,

 

officium esse

prudentie divina non quasi in electione preferre, sed sola nosse et ea, tanquam nichil sit aliud, intueri.

Hoc enim habitu consumate perfecto liberum arbitrium rectum est, et voluntas eligit libere partem illam contradictionis, quam ratio vera vult, imo non eligit, sed in ipsam fertur sine cunctatione deliberationis. Quod quidem ad virtutem heroicam pertinere certum est. Nullis enim passionibus distrahi condicionis et status est sine dubio plus quam humani, qualis est heroica virtus, que perfectissima tunc est, cum supra statum hominis fertur, sed infra divinitatis excellentiam spaciatur. (10) Hec igitur virtus, que figuratur in Alcyde, id est: Hercule, qui sic ab ‘alce’, quod est ‘virtus’, dici potest, ad voluntatem veniens

 

poscit viam

cedente turba,

 

scilicet passionum, vel – ut littere serviamus – cedente turba umbrarum, que plene passionibus vere turba sunt, a ‘turbando’ dicte. Cedit enim passionum turba virtuti, quam heroicam diximus, quoniam illas purgatis iam animis non sentimus. (11) Petit autem viam in naviculam ascensura. Nam quoniam voluntas, que navis est, Charonem habet, hoc est – ut diffinivimus –: arbitrii libertatem,

 

dirus exclamat Charon:

‹Quo pergis, audax? Siste properantem gradum!›

 

Vellet enim libertas arbitrii, que quidem actus est rationis et voluntatis, primo discutere deliberareque, quamnam contradictionis partem eligere deceat et in illam impellere voluntatem. (12) Verum heroica virtus, habitus scilicet dispositus, exploratissima ratione ad omnia, que virtutis actus sunt, nullas passus moras,

 

ipso coactum navitam conto domat

scanditque puppim.

 

Non enim deliberandi moratur examen, sed per electionem, quam habet habitu, que contus est, nautam, id est: liberum arbitrium, cogit et domat, hoc est: compellit et assuefacit, non permittens in aliam contradictionis partem labi, sed ad illam, que tandem eligenda est, ducens. Consumata quidem et assuetudine perfecta virtus non deliberat, sed recte fertur in actum, et arbitrii libertate consuetudine, frequentia scilicet actuum, domita et ad solam viam virtutis habitu iam firmato restricta. (13) Scandit puppim, hoc est: voluntatem; perfectus quidem habitus virtutis, quicquid multi dicant, non est in appetitu sensitivo, quando parere didicit rationi, sed potius in voluntate, que motus est rationis. Que cum recta fuerit, virtuoso scilicet habitu informata, vim illam appetibilem secum rapit. (14) Verum

 

cymba populorum capax

succubuit uni: sedit et gravior ratis

utrinque Lethen latere titubante bibit.

 

Totum hoc potest hystorica quasi fabula vel hystoria fabulosa servire littere. Sed videamus, an et hic lateat aliquod sacramentum. Cortice quidem hystorie poeticum est aliud, quam importet littera, denotare. Cymba populorum ergo capax nichil aliud est – ut iam multotiens dictum fuit – quam voluntas, in qua popularis multitudo versatur, nichil agens nisi prorsus ad voluntatem. Unde et a ‘volendo’ populus meruit appellari ‘vulgus’. (15) Hec autem navis succumbit

 

uni: sedit et gravior ratis

utrinque Lethen latere titubante bibit.

 

‘Volo’ quidem et ‘voluntas’ per respectum instabilitatis a ‘volando’ non inepte descendere dici possunt. Cum autem habitus heroicus eidem inheserit, sine dubio sedet; et iam amissa levitate facta gravior obliviscitur hinc vel inde moveri, quod incertitudinis et indeterminati consilii quidem est. Bibit vero Lethen latere titubante, non lateribus, quoniam voluntas informata virtute medium semper amplectitur, non in extrema vitiosa procedit vel, quoniam, sicut in unum latus flectitur, sic aliud vix refragante passione declinat. Sed ex ipsa tandem Lethe bibit et impellentem in unum latus et ab alio retrahentem obliviscitur passionem. (16) Damnatur autem Charon – ut refert Servius –, quod Herculem susceperit, et

 

anno integro fuit in compedibus,

 

quoniam arbitrii libertas accipiens Herculem, heroicam videlicet perfectissimamque virtutem, non amplius actu libera est, quoniam in unam contradictionis partem sic ducitur, ut nichil eligat sive faciat nisi secundum rectam rationem, et animam in partem contrariam nunquam trahat, licet de sui natura sit et habeat, ut id semper efficere possit. (17) Unde sicut homo positus in compedibus actu non ambulat, licet habitu seu potentia naturaliter possit ire, sic libertas arbitrii presupposita connexione virtutis nunquam in partem contrariam flecti potest. Que virtus si discesserit et disiuncta fuerit, sicut homo compedibus expeditus libere pergit, sic in, quam volet, partem, impellet, imo ducet iam non stantem et gravem, sed obedientem et mobilem voluntatem. (18) Fingitur autem anno – sicut premisimus – integro Charon in compedibus fuisse, quoniam vere virtutis habitus nunquam – ut volunt Stoyci – voluntatem et animam derelinquat. Integer autem annus revolutio quedam est, ut hoc anni spacium vel vite tempus dicat, in cuius periodo tam anima quam corpus in sua principia revertatur, vel Platonicam anime circulationem, de qua multotiens dictum est, donec in corpora revertatur. (19) Dicitur autem Charon autore Chrisippo Noctis et Herebi filius. Hec enim libera de voluntate facultas, que Charon est, Herebum habet patrem et Noctem matrem hac – ut arbitror – ratione, quoniam, nisi foret ignorantie cecitas, que nox est intellectus et mentis, anima nostra cognosceret verum bonum et voluntas in ipsum velut in obiectum proprium nullo prohibente ferretur. Sed corpus nostrum, quod Herebus, hoc est: terra, dici potest ab ‘er’ vel ‘era’, id est: terra, et ‘voo’, ‘clamo’ – sicut superius dictum est – ignorantie iunctum se taliter opponit rationi, quod discutiatur oportet, quidnam melius aut bonum, in quod voluntas pergat. Ingerit et carnales concupiscentias, que non solum rationem turbant, sed rapiunt, ut necesse fuerit in vita nostra consiliationi et deliberationi locum esse. Et quoniam de necessariis non est consilium, oportuit hanc vim et potentiam esse liberam non solum, ut eligat inter plura, que bona videantur, sed uno proposito, nunquid id ipsum fieri debeat vel non fieri. (20) Verum – ut hoc altius et clarius ostendamus – divina rerum omnium dispositio, quam per Iunonem intelligi libro primo determinavimus, ordinans hominem ad eternam beatitudinem, quam secundum philosophos acquiri posse vite meritis gentilitas adeo sibi persuasit, quod homines in deos esse conversos non solum crediderit, sed suis decretis putaverit deos fieri. Quoniam de his, que necessaria sunt, nullum provenit meritum, tradidit homini libertatem arbitrii. Ex quo divina dispositio, que nichil aliud est quam deus ipse disponens, huius habitus sive potentie pater est. Et quoniam – sicut proxime dictum est – si non ignoraretur verum bonum, voluntas in ipsum absque consultationis ferretur examine nec posset illud nolle, sed ad ipsum naturali quadam necessitate duceretur, ut vera libertas esset, oportuit ipsum in nocte concipi, hoc est: in ignorantie tenebris et obscuritate. Quam ob causam bene et eleganter fictum est teste Chrisippo Charonem, hoc est: liberum arbitrium, Herebo Nocteque creatum. (21) Etenim – ut ad rationem nominis veniamus – cum talis dispositio Iuno sit et apud Grecos Hira Iuno sit, cuius prima sillaba per ita scribitur, non per iota, et hanc litteram, quam Greci vocant ita, licet ‘i’ sonet apud eos, ubique ferme Latini transferant in ‘e’ (unde et Hyra Grece – sicut autore superius Ennio dictum fuit – Hera Latine dicatur), nonne convenienter ab Hera dici potest Herebum, ut secundum hanc significationem aspiretur, dictum esse? Nam et ‘voo’ Grece, quod Latine ‘boo’ dicitur, quod est ‘clamo’, non inepte fuit additum, cum deum nobis nichil aliud quam suum declaret opus suusque boet, id est: clamet, effectus, ut conventientissime deus cuiuscunque rei creator aut factor Herebus dici possit. (22) Sed forte queret aliquis, quare per hoc nomen ‘Charon’ intelligitur libertas arbitrii? Cui quidem interrogationi breviter satisfaciens presuppono, quod ‘karis’ Grece, Latine ‘gratia’ est. Nunc autem quid liberius est gratia? Si quid enim ob meritum fiat satisfaciens, iusticia sive gratitudo est, non libertas atque gratia. Quod vero libere conceditur, non ex meriti debito beneficium et gratia est. A ‘karis’ ergo, quod ‘liberalitas’ est, Charon, libertas videlicet arbitrii, dictus est. Adde, quod ‘kirios’ Grece, Latine ‘dominus’. Non autem sui dominus est, qui liber non est, ut etiam ab hoc, quod est ‘kirios’ Charon aptissime derivetur. (23) Nec requirat aliquis, si sic fuerit, unde venerit in hoc nomen ‘Charon’ aspiratio, que non sit in ‘kirios’ vel in ‘karis’, que per cappa scribi debeant, non per chi. Sunt enim he due littere convertibiles, ut una facillime transire possit in aliam apud Grecos. Nam et apud Latinos teste Prisciano cognatio quedam est rationis et vocis inter ‘c purum’ et cum aspiratione atque ‘g’. Nec mutationem etiam arguat litterarum in ‘kirios’, siquidem ‘i’ mutari in ‘t’, ut ‘generis’, ‘generatim’, autorem habemus Priscianum. (24) Et hec de Charone, prout ad Herculis descensum pertinet, dixisse sufficiat. Et quoniam satis excrevit capitulum, ut longitudini modus adhibendus sit, quid hic idem Charon alio descensu notet, quem speculativum volumus, in sequentibus disseramus.