Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber I
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum decimumExcusatio diversitatis allegoriarum et, quodintelligi possit per Apollinem et Camenas
(1) Nonnullos futuros arbitror, qui me per novarum allegoriarum copiam gradientem et, que iam posui queque posthac traditurus sum, non mediocriter mirabuntur, quosdamque mordaciter reprehensuros. Quibus ante omnia simul respondendum iudico. Nam cum omnino tales cogitationes indigne sint in eo, quod non videantur debere minores sine manifestissima causa a vestigiis recedere maiorum, qui tot et tanta nobis nobis laudabiliter tradiderunt, evacuanda prius est ista calumnia et demum ad id, quod precedenti promisi capitulo, veniendum. (2) Dicent igitur maiorum non esse relinquenda vestigia, nisi forsitan evidens persuaserit causa, que, cur id facias, probabiliter tueatur. Male igitur fecit Fulgentius, qui – ut cetera dimittam –, sicut supra retuli, post tot et tantos autores – Anaximandrum videlicet, Zenophanem et Pysandrum – de Musis novum aliquid cogitavit et edidit. Male et plurimi sacrarum litterarum doctores, qui alia post alios in allegorico sensu de divinis illis oraculis tradiderunt. (3) Sed per immortalis numinis maiestatem respondeant, obsecro, cum poetarum figmenta posita sint in medio nec uni homini, licet doctissimo, sed toti posteritati relicta sint: quis audeat affirmare, quod, quisquis ille fuerit, qui semel aliquid ipsorum exponens attigerit, reliquos, quibus illud idem relictum sit, a iure atque facultate expositionis excludat? An ea, quia, sicut principum decreta sanxerunt et Quiritum legibus insertum est, in bonis nullius sunt, occupantium fiunt? In bonis nullius sunt, fateor, sed ita, quod in privatum ius cuiuspiam transferri non possint. (4) Non igitur moleste ferant, si publico iure cunctorum utimur, si nemini facimus traditione nostre expositionis iniuriam, si conamur et nos prodesse posteris et, que sub fictionum integumentis abdita sunt, in splendorem alicuius veritatis studemus eruere. Nec michi maiorum expositiones obiciant, quos quidem veneror atque colo, quod nobis penetrandi in illa secreta viam et aditum prebuerunt. (5) Sed fas est – ut autoritate Fulgentii patet –, cum Erato, hoc est ‘similia inveniens’, una Musarum sit, fas est, inquam, et licitum nobis, qui iam diu studiis huiuscemodi delectati non nichil et percepimus et tenemus, imitatione maiorum aut omnino novum aut aliter ab eis aliquid invenire, in hoc – ni fallor – omnibus profuturi, quod, si aliquid intactum ab aliis exponemus, facilius poterunt studiosi in melioris explanationis claritudinem pertransire; sin autem tractata per alios aliter forsan exposuero, iudicent inter nos et illos priores atque meliores liberrime, sicut volunt. Nam tametsi pudor sit declarata per alios imperfectius, quam illi fecerint, explanare, michi tamen forte gratias agent, quos ita nostra legere continget, quod illa non videant. (6) Erunt et fortasse nonnulli, qui ad aliorum altitudinem ascendere non valentes humilitate mei ingenii delectentur et horum fient dociles, qui illius non potuerunt esse capaces. Et illi ipsi, quorum ingenium cum aliena tum nostra supervolitare continget, si nos omnino nichili facient, nobis totaliter non irascentur. Habebunt nostra cum melioribus comparantes materiam altioris indaginis et doctrine; et licet illa potius eligant, nostra tamen penitus non contemnent. (7) Hec hactenus! Nunc autem ad illam, quam premisi, sententiam accedamus. Et quod Muse novem sint et quibus nominibus appellentur, ex autoritate Fulgentii precedenti fuit capitulo declaratum. Verum quia – sicut ex Platonis et Platonicorum traditionibus patet, quos maxime poete secuti sunt – ultra speram octavam, quam aplanem vocaverunt, nichil aliud posuerunt antiqui, nisi forsan Aristotiles hoc cogitavit inquiens ultra celum sidereum locum esse spirituum atque dei (si tamen fas est credere philosophum illum rebus incorporeis celum aliquod corporeum assignasse pro loco), si none, quam moderni conantur asserere, peryferie nullam ascribamus omnino Musarum, neminem volumus admirari. (8) Namlicet mathematici nonam speram astruant propter motus contrarios, quos in astrifero celo sibi deprehendere visi sunt, cum contrarii motus in eodem naturaliter et de per se reperiri non possint, et ideo nonum certissima ratione teneant celum esse, quod secum de oriente in occidentem octavum et alios inferiores rapiat, cum ille proprio motu uno gradu singulis versus orientem seculis moveatur, tamen aliquid supra stelligeram speram esse nec visu percipitur nec alicuius sensus ministerio declaratur. (9) Sit igitur – ut a sublimioribus inchoemus – primum celum, quod stelliferum diximus, in quo, cum omnium motuum multiplicatio terminetur et per consequens armonia illa celestis, quam Pythagorei atque Platonici posuerunt, assignemus eidem, si placet, Musarum maximam, quam Caliopen vocaverunt. Dicitur enim Caliope a ‘calos’, ‘bonum’ vel ‘pulcrum’, et ‘phonos’, ‘sonus’, quasi ‘bona’ vel ‘pulcra sonoritas’. Que quidem effectus est musici concentus et omnium regularum, quas regendis modulationibus utiles aut necessarias invenerunt. Unde et istam Camenam videmus ipsi musice proculdubio convenire. (10) Secunda vero spera traditur esse Saturni, cui Polimiam et ipsam arithmeticam deputamus. Nam cum Saturnus in figura temporis capiatur, unde Grece ‘Cronon’, hoc est: tempus, vocetur, bene sibi convenit numerus, quoniam tempus suarum numeratione partium mensuratur motumque illum indeficientem primi mobilis indeficienti successione metitur distributis ad hec partibus, quas signamus, horis scilicet, diebus, ebdomadibus, mensibus, annis, Olympiadibus, lustris, seculis et aliis quibuscunque particulis, que vel recepte sunt vel possunt humanis mentibus cogitari. (11) Nam licet tempus continuum sit, taliter tamen, quod nullas actu dare partes eius sit possibile, intelligimus autem preteritum et futurum, spacium quidem durationis et motus, quod alicui rei fluxerit aut fluxurum sit, quantumcunque ponamus. Presens vero sic tenemus, ut omnino fateri nos oporteat vel illud presens nichil esse temporis vel, si forsitan aliquid sit, infinita possit sectione comminui, quantenus autem in intellectum cadit humanum definitis particulis in infinitum multiplicabilibus, sicut et quecunque continua alicuius quietis aut motus respectibus mensurantur. Unde et huic spere quantiatis discrete speculationem, que quidem est arithmetices, et Musam Polimiam a ‘polis’, quod est ‘multitudo’, dictam recte possumus deputare. (12) Iovialis autem circulus, qui tertius est, Euterpen et ipsam astrologiam possidet. Dicta quidem est Euterpe a ‘tropos’, ‘conversio’, et ‘eus’, ‘bonum’, quasi Euterpe, hoc est: ‘bona’ vel ‘ad bonum conversio’. Et quia inter liberales artes astrologia de corruptibilibus ad incorruptibilia speculanda nos convertit, merito sibi prefate Muse nomen adaptatur. Et quoniam maximus atque primus planetarum, qui benigni sunt, Iupiter est, salutaris atque propitius humano generi, reliquis etiam potentia ac dignitate percellens, unde cum sceptro atque corona figurari solet et a poetis non immerito traditur ceteris dominari, sicut Mantuanus noster inquit:
O, qui res hominumque deumqueeternis regis imperiis et fulmine terres,
non incongrue astrologiam in huius planete circulo collocamus. (13) Erato vero ordinatione nostra Martis orbem obtinuit et pro ipsa sumitur geometria. Erato quidem ab ‘eris’, quod est ‘lis’; ‘cton’ vero ‘terra’ est. Pro dirimendis enim litibus, que ex agrorum divisione consurgunt apud Egiptios, ubi quotannis Nilus inundans agrorum discrimina vel limo tegit vel impetu sui cursus evellit et rapit, ars geometrie traditur incepisse, ut cuilibet suis lineis et mensuris ager finibus etiam omnino deletis quodam modo perditus extincta controversia redderetur, licet quandoque situ diversus, mensure tamen ratione prorsus equalis. Et quia etiam propter terre fines tuendos aut ampliandos bella moventur et tam castra militaria quam acies pugnature et omnia instrumenta bellica ratione geometrica construuntur, ordinantur et fiunt, non immerito geometriam in hac peryferia collocavi. (14) Et summus vates Maro noster tractatum bellicum exorsurus hanc Martiam Musam poetice invocavit:
Nunc age qui reges, Erato, que tempora rerum ... et cetera,
et subdit:
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,dicam acies actosque animis in funera reges,
notanter prelia dicturus hanc Musam, quam ad Martem pertinere diximus, accersendo, quamvis – quod michi prorsus videtur indignum – aliqui velint eum hanc Musam pro Caliope nominasse. Sed divinus iste poeta Camenam ad materiam pertinentem aptissime veritatis et huius secreti conscius introduxit. Quin et vocabulorum expositores hanc Musam inquiunt esse Martem. Etenim invenire simile Martis est, quia inter similes, non inter dispares prelia committi solent. Unde et preliantes hostes ab ‘hostio’, hoc est: adequo, dicti. ‘Hostire’ enim ‘equare’ est. Et sicut a Fulgentio dictum est, Erato ‘simile inveniens’ dicitur. (15) Nunc sequitur solis spera, quem illi tum Phoebum, tum Apollinem vocant. Hunc et sapientie deum esse voluerunt. Cui quidem Musam Tersicorem sociavi. Et aptissime – ni fallor – in hac spera non aliquam septem liberalium artium, sed ipsam artium artem, philosophiam, hoc est: sapientiam, collocamus. Nam sicut sol – ut inquit Cicero – inter planetas in celo
sic est inter omnes artes et scientias philosophia. Hec enim divina, naturalia et humana rimatur. (16) Hec est fons sive principium, methodus, id est: via limitatrix atque distinctrix, intentio et quasi conspersio quedam omnium scientiarum et artium. Ad hanc quidem velut ad initium atque caput omnes reducuntur, hinc derivant, in hac distinguuntur, hinc capiunt, quid intendant; in hac singule cunctis et cuncte singulis comiscentur; ab hac lumen veritatis et perfectionis suscipiunt complementum. Unde non immerito sibi Tersicorem tradimus. Ad quam vult Fulgentius discretionem et iudicium pertinere, quod quidem esse solius sapientie nemo negaverit. (17) Uraniam autem cum Venere collocamus. Nam Grece ‘uros’, Latine ‘ignis’ est; ‘neos’, ‘novum’, et ipsa Venus, amorum – ut inquiunt – dea, novos ignes admovet. Ex quo fingitur armigerum, armatum facibus, habere. Huic non incongruenter rhetoricam deputamus, cuius est proprium animos accendere et novos estus in auditorium mentibus generare. Nec inepte rhetorica Veneri data est. Nam – ut inquit Naso –
Primus amans carmen vigilatum nocte negatadicitur ad clausas concinuisse fores.Eloquiumque fuit durum exorare puellam,proque sua causa quisque disertus erat.
(18) Melpomenem vero (quasi ‘melos phonos mene’, id est: defectum sonori melos) una cum Cyllenio septimo descendentes situamus in cyclo. Scimus Mercurium eloquentie deum credi, se et deum furum atque mercatorum e fallaciis deceptionibusque gaudere. (19) Coniungamus ista, si placet. Nonne decipiens ac fallens eloquentia logica dici potest propter apparentiam maxime paralogisticam, quam nemo negat ad dialecticam pertinere? Capiunt mercatores in circuitu verborum emptorem. Capiunt et logici disputantes involucro rationum. Compilant fures latebrosi viros simplices et incautos et quasi ex ipsorum oculis abigunt, quod furantur. Pari vero sub obscuritate dialecticus ex adversarii manibus latenter eripit rationem. Quid plura? Mercurius interpres est tam hominum quam deorum, et ipsa logica omnium scientiarum tam divinarum quam humanarum interpres est. Et quia logicus sermonis dulcedinem et ornatum non curat, elegantissime sibi Melpomene, defectus scilicet melici soni – sicut premisimus – deputatur. (20) Penultima vero Musarum, que dicitur Clyo, a ‘cleos’, videlicet Grece, Latine ‘gloria’, non inapposite cum lunari circulo, qui quidem infimus est ipsi lune huius dispensationis ordine sociatur. Fama namque non famosi, sed famam exhibentium attestatione relucet; et ipsa luna non suo, sed alieno splendet a lumine. Nullus enim, quantacunque scientia eluceat, famosa est, nisi quatenus celebratur. Crescit etiam et decrescit lunare iubar, et ipsius fame igitur fulgor tractu temporis – ut in pluribus – sepelitur et pro celebrantium voluntate nunc diminutionem patitur, nunc recipit augmentum. (21) Transfert nos luna in celestium considerationem, et ipsa grammatica, quam possumus tam lune quam glorie comparare, quantum in se est, nichil habet luminis vel ornatus, nisi quatenus id de rerum, quas narrat, splendore mutuatur, nos in aliarum scientiarum noticiam ducit et mittit et de vulgaris ignorantie tenebris quasi de infimis elementis in sublime nos elevans altiora nos admonet intueri. (22) Restat autem de choro Pyeridum extrema Thalia, que quidem interpretatur ‘capacitas’, id: est terra, et ‘ponens germina’. Hanc siquidem Martianus, cum reliquas in celi speris – ut legitur – collocasset, solam dicit eo,
(23) Est igitur – sicut dixi – Thalia ‘capacitas’ et ‘germina ponens’, que ideo pro terra ponitur, quia cuncta corporalia, que nascuntur, terra recipit et in ipsa, quicquid germinat, radices agit. Nam tametsi multa videantur in aere vel in aqua produci, cuncta tamen in terra – sicut cernimus – requiescunt et non solum, que quotidie gignuntur, capiuntur a terra, sed etiam duo elementorum, aqua scilicet et aer, terrestrem sedem veluti propriam tenuerunt. Denique terre superficies et ultima spera, quicquid est medium, terminant sicut locus, ut nec ultra celi pandam circumductionem quicquam prorsus emineat nec intra vere simplicisque telluris ambitum aliquid possit aliud a terra nisi forte pro complemento vacui reperiri. (24) Hanc ergo pro ingenio et anima nostra sumo. In anima quidem nostra, quicquid addiscimus, quasi germinatura semina recipiuntur et fixis in ipsa radicibus in optime frugis segetem coalescunt, que tamen in tanto velociorem et maiorum fructum suscipi contingit, quanto vegetius ingenium atque vivacius anima sortita fuerit. Quod quidem quia ex qualitate complexionis corporis nostri contingit et instrumentorum congruentia, non immerito dicitur in ipso florentis campi ubere residere. (25) Hec de Musis a nobis reperta sunt. Que siquidem cogitatio nostra et reliqua, que iam a quinto capitulo hucusque dicta sunt, quod ipsa poesis ex omnibus composita sit scientiis et etiam ipsa scientiarum scientia, philosophia, et quod in eadem et celestis et mundane armonie ratio contineatur, intelligentibus – ut reor – demonstrat, persuadet incredulis et protervis atque renitentibus probat inconvincibili congruentie ratione. |