BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIIII

Conclusio principalis poeticam celum esse, et cur sibi

cum Apolline fuerint Muse specialiter deputate

 

(1) Quid autem de versibus dicam, quos sine quadam dulcedine non possis efferre? Nec mirum: nam qui fieri potest, quod aliquid inter tales ligatum numeros in pronuntiationem erumpat sine singulari modulatione vocis et soni? Ut iam – sicut dudum exposui – fatendum sit artem poeticam inter sermocinales scientias sine dubitatione sublimem quasi celum quoddam cunctas musici concentus armonias, quas celo sive celi speris assignaverunt Platonici, comprehendisse, cuius instrumentum, quoquo verteris et in quascunque minutias dividatur, ratione musica carere non potest et omnes – ut probatum est – etiam quadriplicatas illas continet armonias. Nam putare, quod tam ardentis ingenii tanteque divinitatis philosophi, quantus Plato fuit quique se Platonicos excellentie et glorie studio nominabant, realiter in celis esse, ubi nullus est aer et per consequens nullus effici sonus potest, putaverint simphonias, quis non videat esse ridiculum? (2) Quin etiam cum omnes spere rotunde sint, si sonum efficiant – ut illi velle videntur – a totius mundi circumferentia excitabitur sonus et supra totam machinam universi per inane quoddam, ubi nichil prorsus esse creditur, expandetur; imo potius expandi non poterit, cum nichil sit ultra celum, quod ad sonus impulsum moveri queat et giros, qui sonum deferunt, explicare. Quod si sonum illum versus centrum fingamus descendere, cum ex omnium orbium concavitate ferri oporteat per circuitum et impulsus sonum efficiens quasi a centro quodam in circumferentiam extendatur, quis non videt sonum omnino per hunc motum fieri non posse, qui directe contrarius est, et e contra fluentibus circulationibus in semet ipsum frangeretur? Etenim de lato progrederetur in arctius, contrario prorsus impulsus sonori motus, qui de centro procedit ad circulum. (3) Nam licet tonitrua percipiamus, oppositum non concluditur, cum illa non secundum omnem in ambitum circulationem fiant, sed in aliqua regione et de puncto quodam prodeuntia, unde prima nubium fit scissura, suis ampliatis orbium voluminibus pervenire valeant ad auditum. Non est igitur hec armonia – sicut diximus – in celo, sed perpenderunt isti perspicacis intellectus viri poeticam vocales super scientias eminentem quasi celum omnium scientiarum plenitudinem tum exigere, tum etiam continere. Nam cum eius sit rerum divinarum ac supernaturalium disputationibus adhiberi hocque humanitati patet solum ratiocinationibus de divinitate commertium, quis non videt, nisi desipiat, sicut sibi proprium est ad supernaturalia sua dignitate conscendere, sic super humana longissimis spaciis evolare? (4) Unde non immerito fuerunt ipsi poetice novem Muse cum Apolline consecrati. Nam ut licet ex Fulgentii et Alexandri libellis aspicere, Apollo vocis humane typum habet. Unde et lyra canere dictus est. Quam ob rem Martianus inquit:

 

Habes, quid instet, si potestas celitum faveantque Muse et chelis

Latoia.

 

Et cum – ut dictum est – pro voce humana sumatur Apollo, convenienter assertum est ipsum inter Musas canere. Nam et ipsas voluerunt Anaximander Lapsacenus et Zenophanes Eracleopolites et post ipsos Pysander novem esse numero, sicut et novem sunt illa, inter que conficitur vox humana. Inquiunt etenim teste Fulgentio vocem fieri inter quatuor dentes anteriores oppositis se sitibus attingentes; quorum si vel unum adimas, adeo vox nostra leditur, quod iam non vox, sed potius sibilus emittatur. (5) Sunt etiam duo labia, quorum repercussio voces nostras mirabili discriminatione distinguit. Plectrum autem lingue septimum est, octavum palati concavitas, quod etiam Greci ‘uranon’, quo nomine celum apud ipsos dicitur, vocaverunt. Unde et unam ex Musis Uraniam dictam esse crediderunt. Nonum vero gutturis profunditatem, per quam spiritus vocis emittitur, tradiderunt. Inter que Apollo, hoc est: humana vox, mira nature operatione perficitur atque sonat. (6) Possumus et ista novem, si placuerit, aliter assignare. Requiritur enim ad vocem pulmo, deinde spiritus, qui pulmonis relaxatione dimittitur, posthec cannula gutturis, que spiritum spargi non sinit, sed colligit, ut fortius aerem trudat et in articulate vocis sonoritatem effundatur. Necessarius est et quarto palatus, in cuius concavitate spiritus revolutus lingue, que quinta est, sepis dentium, que sexta, ac labiorum, que septima, repercussionibus regulatus aerem, qui octavo requiritur, demum percutiat, quod est nonum. (7) Ex quibus omnibus constat Apollo, hoc est: humane vocis completa perfectio et articulate locutionis intelligibilis armonia. Que cum ita tradita sint a maioribus vel non incongrue possint – ut proxime disserui – adaptari et tam Apollo quam Muse sint omnium consensu non ipsi solum musice, sed poetice, sicut cernitur, attribute, nonne clarum est ipsos totum id, quod armonici cantus cogitari queat, sive mundanum sive celeste sit, iuxta traditiones ipsorum excellentie perfectionique poetice deputavisse *) ? (8) Quid plura? Nonne novem Muse sperarum omnium et qualitatem et numerum representant? Legite Martianum! Nonne cum Musas esse velit Apollinis famulatum, ipsas per celestas speras sua quidem et non incongrua designatione distribuit? Ut ex hoc etiam esse debeat omnibus, licet id inviti recipiant, manifestum celum distributum Musis non nisi pro poetica, cuius Muse sunt, viros illos doctissimos accepisse. Nam et ad ipsas et per consequens ad poeticam celestis armonie spectare concentum idem poeta Martianus expresse, non dissimulanter, ostendit, quod quidem iam tam longa disputatione sum conatus asserere. Inquit etenim:

 

Superi autem globi orbesque septemplices suavis cuiusdam

melodie armonicis tinnitibus concinebant ac sono ultra solitum

dulciore, quippe Musas adventare presenserant. Que quidem

singulatim circulis quibusque metatis, ubi sue pulsum modulationis

cognoverant, constiterunt.

 

(9) Unde non inconvenienter dixit Ovidius de poetis loquens:

 

Est deus in nobis, sunt et commertia celi:

sedibus ethereis spiritus ille venit.

 

Deinde – sicut dixi – singulas Camenas singulis orbibus assignavit. (10) Fulgentius autem aptissima meo iudicio ratione Musas ad doctrine perfectionem adhibitis etiam ipsarum Musarum nominibus et eorum interpretatione reduxit. Inquit enim:

 

Nos vero novem Musas totidem doctrine atque scientie modos

dicimus.

 

Prima quidem Musarum est Clyo. Prima namque cogitationi discere cupientium primum occurrit fame celebritas, que gloria est. Unde Clyo a ‘cleos’, quod est ‘gloria’, dicta est. Sicut enim gloria finis est, quem studiosi assequuntur in ultimis post laborem, ita primum est in intentione studentis, propter quam subicit se labori. Nam ut dixit Cicero:

 

Honos alit artes, et incenduntur omnes ad studia gloria.

 

(11) Alteram vero ponit Euterpen, quod Latine dicit nichil aliud esse quam ‘bene delectans’. Ut primum sit scientiam querere, secundum in illo delectari, quod queras. Quis enim non novit, quam difficile sit addiscere, nisi in eo, quod expetis, delecteris? Non sufficit, quod legas, ut discas, nisi et delectabililiter legas, ut proficias. Ille demum labor studii fructum parit, qui non urget, non onerat, non affligit, sed relaxat, blanditur, iuvat. (12) Tertiam autem Melpomenem statuit, hoc est: inquit,

 

Meditationem faciens permanere.

 

Nam enim velle atque delectari sufficit, nisi cum instantia perseveres. Sequentem autem Taliam locavit in ordine, quam ‘capacitatem’ vult sive ‘germina ponentem’. Tria quidem illa, que dicta sunt, non sufficiunt, nisi tradita vel lecta capias et quasi plantes, ut germinent. Et quia parum est didicisse, nisi commemores iam percepta, quintam Polimiam enumerat quasi ‘multa memorantem’. ‘Polis’ enim ‘pluralitas’, ‘meomem’ **) ‘memoria’ est. Verum adhuc doctus non est, qui ex his, que perceperit, nescit in similium inventionem erumpere. Quid enim esset solum incumbere partis et nichil dignum tanto studio vel saltem perceptorum imitatione componere et de similibus in similia se transferre? (13) Sextam igitur sedem apud ipsum Erato possidet, quod ex Greco confirmat Latine dici quasi ‘similia inveniens’. Sed quia super omnia discretionis oportet habere iudicium, septimam Tersicorem, que quidem ex nomine suo – sicut dicit – ‘discernens’ seu ‘iudicans’ significat, collocavit. Et octavam appellavit Uraniam, id est ‘celestem’. Nam – ut dictum est – Greci celum ‘uranon’ vocant. Ipsum siquidem iudicium, quod Tersicore notat, sequitur electio bonorum et aliorum recusatio, quod quidem ***) et celeste et divinum est. (14) Ultinam voluit esse Caliopen, hoc est ‘optime vocis melos’. Oportet enim, ut doctrina perfecta sit, primum velle, secundum delectabiliter velle, quod discas, tertio perseverare, quartum percipere, quintum percepta tenere, sextum ex his omnibus aliquid invenire, septimum iudicare super inventis, octavum eligere, nonum et ultimum optime pronuntiare. (15) Et hec quidem de traditione Fulgentii de Musus dicta sint. Ego vero cum alias ex occasione, que tunc aderat in huius rei considerationem, cum epythaphyum gloriosissimi viri Francisci Petrarce componerem, devenissem, pro captu parvitatis ingenii mei Musas alio tamen quam Martialis ordine locans in celo nec omnia vetera secutus nec in novitatem per omnia declinans, sed inter utrunque vadens Camenas inter scientias liberales et celi speras non incongrua – sicut arbitror – dispensatione distribui et quamlibet ipsarum cum artium una distinctis celi voluminibus assignavi. Quam cogitationem meam duxi presentibus inserendam, quod quidem sequentis capituli series explicabit.

 

___________

 

*) deputatum UR: deputavisse Ullman 

**) meomem Ullman in apparatu critico pro mnemem suspicatur 

***) quidem ex quidam utpote errore typographico correxi