BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIII

Que rationes musicales poeticis pedibus inserte sint

 

(1) Habent etiam poetici pedes, ex quibus carmina componuntur, affinitatem maximam, si speculere, cum musica. Sunt enim bissillabi quatuor, octo trisillabi, sedecim vero, quos tetrasillabos tradiderunt, ut minorum numerus dyatesseron, mediorum vero dyapason vocibus adequetur, ultimi autem inferiorem tonice proportionis numerum attingere suo sedecenario videantur. (2) Et ut parumper in sillabarum numeris immoremur: bisillabi duplam, trisillabi sesquialteram atque triplam, quadrisillabi vero tum quadruplam, tum sesquitertiam proportiones redolent musicales. Binarius etenim ad unitatem est duplus, ad quam ternarius est triplaris, quaternarius autem quadruplus. Rursus ternarius ad binarium sesquialter, quaternarius autem ad ternarium sesquitertius est. Nam si comparetur ad binarium, proportionem duplam efficiet. Que quoniam prius in binario collato monadi reperitur, sibi non debet, sed preoccupanti numero potius assignari. (3) Et de sillabis equidem hactenus. Nunc aliqualiter tempora contemplemur. Et habent bissillabi pedes aut duo tempora, sicut pyrrhichius (quem, si fas est credere, in patris honorem Pyrrhus invenit, ex quo taliter appellari meruit, aut ab acumine pyrrhichius a ‘pyr’, quod est ‘ignis’, dictus est; continet enim duas sillabas breves, ut ‘deus’), aut tria continet, ut chorius (sive trocheus) et iambus, quorum ille subicit longe brevem, hic vero correptam longe per contrarium anteponit. Qui propter insitam velocitatem sua vocamina receperunt. Nam ‘trochos’ Grece, Latine ‘volubile’ sive ‘rota’ dicitur. Ille quidem pes de acuta procedit in gravem, et rota similiter, cum posterior pars, dum volvitur, elevetur, altiori recedente in depressiorem vergit. (4) E contra vero iambus dictus est, quia de brevi conscendat in longam. Quod quidem naturaliter cito fit pronuntiatione correpte nos modicum detinente. Unde et ‘iambos’ Grece, Latine ‘ascensus’ dictus est. Vel – ut potius reor utque plurium et meliorum habet autoritas – a ‘iambozim’, quod est ‘detrahere’, eo, quod ab initio reprehensioni fuerit hic pes et carmen, quod ex ipso conficitur deputatum, ut noster testatur Flaccus:

 

Archilocum proprio rabies armavit iambo,

 

quanquam – ut subdit – tam tragici quam comici huius pedis aptitudinem usurparint. Hunc enim inquit

 

socci cepere pedem grandesque coturni,

alternis aptum sermonibus et populares

vincentem strepitus et natum rebus agendis.

 

(5) Spondeus autem, ut dictum est, cum duabus productis constet, quatuor temporum spaciis patet. Ut sive duo sive tria sive quatuor tempora hi pedes bissillabi complectantur, late possint hec ad principalium proportionum numeros adaptari. (6) Tempora vero trisillaborum nec senarium transeunt nec infra ternarium deprimuntur. Nam sive tribracus sit, qui constat ex tribus brevibus, sive molossus, qui totidem productis conficitur, sive medii, nec ultra maiorum temporum numerum exundant nec infra minimum contrahuntur. (7) Sunt itaque numeri temporum, que huiusmodi pedibus comprehensa sunt quaterna, videlicet tria, quatuor, quinque et sex. De quorum proprietatibus, quantum ad musicam attinet, sepius dictum est. Nam tribracus, qui a ‘tris’ et ‘bracos’, ‘breve’, dictus est, sicut habet tres breves, ita velocitate trium temporum pronuntiatur. Huic oppositus est molossus, sex tempora tresque complexus sillabas, dictus a tarda, fervida tamen, gentis Molosse saltatione, qua se – ut aiunt – exercebant armati, sive a Molosso, primo pedis huius modi repertore. (8) Medii vero sunt sex, quorum primus est dactilus, que vox, cum Graia sit, Latine ‘digitus’ sonat. Nam sicut hic pes tres habet sillabas, sic digitus tres iuncturas, et sicut a mensali manus (sic enim connodationem digitorum ad manum sive lineam, que ibidem in palma protenditur, cyromantici vocant) quilibet digitus maius internodium obtinet et in breviora descendit, sic pes iste ab acuta incipiens desinit in duas graves. (9) Huic vero contrarius est anapestus, qui a duabus incipiens brevibus terminatur in longam, sic dictus ab ‘ana’, quod est ‘sursum’, eo, quod a gravibus in acutam ascendat, vel ab ‘anapestum’, quod Argolica lingua, Latine dicitur ‘repercussio’, eo, quod quasi ex opposita regione repercutiatur a dactilo, vel – ut alii volunt – eo, quod remissioribus ludis sit solitus adhiberi, quasi anapestos non solum repercussionem notet, sed et remissionem signet. Amphybracus autem dictus ab ‘amphy’, ‘circum’, et ‘bracos’, ‘breve’, eo, quod mediam longam habeat inter breves. Qui quidem, sicut et quilibet precedentium, tempora quatuor adimplevit. (10) Restant autem ex trisillaborum ratione tres pedes, quorum quilibet duabus longis accumulat unam brevem. Et, qui per gravem incipit desinens in acutas, bachius dictus est a Libero patre, hoc est: Bacho, quoniam poete pedem istum Bacho singulariter dicaverunt, ut eius sacra, que Bachanalia dicta sunt, celebritate musica non carerent. Nec id incongrue, sed convenientissime factum est. Motus etenim ebrietatis sicut tepide incipiunt, ita inardescente furore rabida tumultuatione subcrescunt. (11) Antibachius autem e contra duabus longis unicam brevem subdit. Unde et quasi ‘contra bachium’ dictus est. Nam Amphymacrus a ‘macros’, ‘longum’, nominatus est, et ‘amphy’, quod est ‘circum’, quoniam unam brevem, que in medio sistitur, duabus acutis circumsepiat. Et hi quidem omnes quinque temporum sunt correspondentes armonie, que dictur ‘dyapente’. (12) Quid autem de quadrisillabis dicam, qui clarissima possunt ad bissillabos ratione reduci? Nam quid est proceleumaticus nisi pyrrhichius geminatus? Quid dispondeus nisi, sicut vocabulum sonat, duplicatio manifesta spondei, sicut et diiambus atque ditrocheus disillaborum illorum pedum combinatio est? (13) Eodem enim modo dicendum de reliquis. Antipastus siquidem iambus est et trocheus, coriiambus e contra trochei coniunctio atque iambi. Nam – ut dictum fuit – trocheus etiam chorius dictus est. Ionici vero ex pyrrhichio et spondeo compositi sunt. Habent enim duas breves et totidem longas, et, qui premittit breves, minor dicitur, qui vero longas, maior. Nam et peones, qui quatuor sunt, tres breves continent unamque productam, a qua secundum situm specialem differentiam et appellationis vocabulum acceperunt. Ille quidem, qui primam longam habet, dicitur primus, qui vero secundam secundus, et ita per reliquos sillabarum acceptus. Ut e contra variare convenit epytritos, qui tres longas unius brevis consortio iunctas accipientes, quotum locum brevis sortita sit, totum numerum pro nominationis discrimine cum epytriti vocabulo susceperunt. (14) In quibus omnibus singulari speculatione dignum est, quod, cum hi pedes a quatuor in octo tempora se protendant, qui quadrisillabi sunt, in sillabarum numero proportionum, que ad musicam armoniam spectant, perfectionem habent, in temporibus autem consonantium nec non dissonarum continent armonias. Totalis enim numerus est octonus, qui summe et optime simphonie convenit, que dicitur dyapason. Minor autem est quaternarius, quem dyatesseron videas, si tempus pro voce sumitur, adequari. Quinarius dyapentem habet, senarius autem dissonum illum concentum secunde vocis et septime, quarum secunda retrocedit in primam, septima vero progrediens desinit in octavam, qui sonus pertinet ad dyapason. (15) Ad quam quidem utpote perfectiorem rediguntur composite, et intra quam cetere simplices continentur. Nam si septenarium respicias, qui numerus quatuor convenit epytritis, non melodiam, que in discordi voce reperiri non potest, sed ipsa potes musicarum vocum discrimina reminisci. Ut nullus sit in tot pedum sillabis aut temporibus numerus, quo non valeas aliquid musicum admoneri.