Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber I
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum VIIQualiter armonia celestis possit in versibus reperiri, et mirandumaut reprehensibile non fore tot circa materiam carminis speculari
(1) Restat autem ostendere, postquam mundane sive sensibilis musice principia demonstratum est intra versus heroici ambitum lata plenitudine contineri, aliquid de celestis armonie principiis et adequatione cum poetica sive instrumento poetico pertractare. Et quoniam – sicut circa finem alterius a precedenti capitulo dictum fuit – multiplicatio simphoniarum atque compositio de proportionibus nichil mutat, clarum est omnia, que proximo capitulo dicta sunt, etiam celestis armonie speculationibus convenire. Illa quidem – ut supra patuit – non est simplex, sed taliter composita, quod usque ad quater dyapason et dyapentem multiplicatis numeris et vocibus sit protensa. (2) Et quoniam sumpta semel hec consonantia – sicut superius dictum est – in duodecim vocibus reperitur, quia ultra dyapason vocum computatio in nona non incipit, sed ipsa octava pro prima repetitur, post primas octo voces oportet, sicut in ebdomadali supputatione dierum, pro qualibet dyapason post primam septem voces pro octo integris computare. Unde, cum in prefata simphonia, que celestis meli quasi principium assignatur, duodecim computentur voces, si quater multiplicentur, complerent numerum quadraginta octo. Qui quidem numerus in duorum heroicorum versuum temporibus continetur. (3) Verum quia ratio iubet post primum octonarium semper octavam secundo sumendo pro duabus unam vocem excidere, de quolibet octonario ex dicta summa quinque detrahi sit necesse, ut sic tota celestis armonia quadraginta tribus vocum differentiis atque notulis explicetur, differentiis, inquam, non secundum species, cum ultra septenarium non procedant, sed secundum numerum, gravitate scilicet et acumine suis gradibus hanc individualem differentiam faciente. Si igitur hunc numerum quadraginta trium poetico instrumento poterimus assignare, iam videbimur – ni fallor – id, quod promisimus, implevisse. (4) Assumamus igitur aliquam compositionem poeticam, quam equare possimus huic celesti – sicut dictur – armonie. Et quia nulla nobilior occurrit et sono et dignitate coniunctio quam aggregatio pentametri cum heroico et quia illud quinque pedum equalium tempore et hoc sex mensuratur pedibus, ut simul compositi pedes undecim computentur, qui secundum rationem in precedentibus habitam quater undecies temporum summam conficiunt, et in exametro secundum veritatem, quicquid largitas poetarum admiserit, si trocheo terminetur, uno minus quam viginti quatuor tempora numerentur, satis aperte constat hunc temporum numerum summam vocum, quas hec exigit armonia sine defectu vel redundantia coequare. (5) Etenim, si diligenter adnumeres, utriusque carminis hec discreta quantitas, cum trocheo plus quam tria tempora non conveniant: quadraginta trium temporum summam efficiunt, non excedunt *). Intra quem numerum latitudo simphonie celestis, ut premittitur, continetur. (6) Adde, quod huiuscemodi armonia treginta tonos continet et duodecim semitonia. Que quidem in totum iuxta faciliorem Phylolai divisionem treginta quinque tonos implet ac semitonium minus et octo comata, que tregesimum sextum numerum, licet non perficiant, tamen attingunt. Nonne et horum summam, quantum fieri potest, ipso sillabarum numero duo heroici versus adequant, si quemlibet pedem pro trisillabo sumas, cum unus alterum in temporibus non excedat? (7) Sed iam video multos huic nostre speculationi non mediocriter insultaturos. Aliqui namque rerum obscuritate, quam insolentia doctrine magis quam difficultas efficit, commoti nos arguent ea tractavisse, que vix possint intelligi et que non est verosimile autores carminum cogitasse. (8) Et de obscuritate quidem ipsi viderint. Hoc autem persuasum velim me non potuisse cum claritate brevius aut cum brevitate clarius res adeo a communi doctrina remotas et quodam modo exoticas tractavisse. Quod autem inventores carminum hec respexerint, sicut non negaverim, ita non audeam affirmare. Nam tametsi potuerint consulto solum auditu fortuitas et occurrentes melodias atque consonantias sequi et, que auribus probavissent, recipere, nichilominus tamen mansurum aliquid exploratumque tradentes non est inconveniens extimare et, que per me dicta sunt, et longe plura sibi ante oculos, dum illa cuderent, proposuisse. (9) Nescio quidem de reliquis, sed ipse mecum experior, dum scribo, tot michi simul occurrere, que tum relinquo, tum etiam unius vocabuli compositione propono legentibus speculanda, quod memet ipsum post aliquod temporis relegens admirer et, nisi redeam in tunc conceptorum quasi reviviscentem memoriam, plene me nec intelligam nec recorder. Verum cum et carminum, que recepta sunt, et rerum poeticarum autores fuisse viros eruditissimos videamus, fateamur ingenue aures in inveniendis pedibus atque metris quasi iudices habuisse. Sed opinemur etiam ea potuisse, que per artem circa res inventas deprehendi valent animadvertere et gaudentes illa concurrere mansura posteris confidentius ac libentiore animo tradidisse. (10) Verumtamen, si taliter obloquentes reminisci voluerint verissime sententie conceptumque communi locutione proverbium secum meditari, quod experientia fecit artem, non mordebunt illos, qui circa repertos effectus latere plurimum artis aut dicendo deprehenderint aut deprehendo sategerint edocere. Nam cum, ut inquit philosophorum maximus Aristotiles, propter admirari tam novi quam veteres ceperint philosophari et videntes effectus rerum sciamus, quia sic est, et speculari inquirereque conemur, propter quid id sit, nemini debet inconveniens apparere, si super his, que tradita cernimus, quantum doctrina possit elicere, etiam si illa tradentes hec non senserint, conabimur demonstrare. (11) Nimis etenim arida foret cuiuslibet artis speculatio, si, que ex arte dicta sunt, adeo simpliciter posteritas recepisset, quod nichil in eis duceret speculandum, nisi quod inventores ipsi potuerint vel voluerint declarare. Adoleverunt equidem artes successivis et continuis incrementis, et novis in dies considerationibus multa sunt deprehensa, que priscos illos nedum latere potuerunt, sed sine dubio latuerunt. (12) Ut iam mirari desinant, si forsan aliquid inter hec nostra compererint, que aut nova sint aut inaudita, cum legerint, videantur, cessetque omnis hac de novitate calumnia, sed potius, que male posita sunt, adhibitis rationibus reprehendant. Erroribus enim meis, si veritatem illi docuerint, nullatenus delectabor, minimeque errori, licet meo, si rationem contrariam viderim, inherebo, nec verebor male dicta corrigere, sed cuilibet tali, qui me docuerit vel a quo didicerim, gratias agam, ipsumque tam michi quam meis, ut colantur ab aliis, anteponam. Sed iam paulisper ad propositum redeamus.___________
*) efficiunt, excedunt Ullman in apparatu critico pro efficit, excedit sumit, sed non recte. |