Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber I
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XIQuare metrici sermonis oratio maiorem dulcedinemhabeat quam soluta et composita et super omnes versusheroicus plus habeat melodie
(1) Postquam omnem musicam armoniam, celestem atque mundanam, non inepta – sicut arbitror – disputatione ad poeticam, de qua nobis nunc speculatio est, docui pertinere, forte non inutile fuerit nec displicibile studiosis ostendere, unde proveniat tam soluti sermonis quam metrici cantus melos. Ignavum quidem est et segnis prorsus ingenii, cum quotidie versemur inter versus atque soluta, imo – ut rectius loquar – composita dictamina, et sentiamus tum maiorem, tum minorem ex hoc vel illo distillare dulcedinem ex his, que – sicut convenit – componuntur, hoc, quod auditu percipimus et non possumus non intelligere, cur et unde sit, penitus ignorare. (2) In quo si minus satisfecero legentibus, veniam postulo. Nusquam enim commemini me legisse quenquam attulisse ad hoc, quod querimus, aliquam rationem. Unde satis pene fuerit, cum dubitationem excitaverim, hoc perspicacioribus relinquere speculandum. Quibus ut ad hoc materiam prebeam, proferam in medium, quid nobis in hanc meditationem suspensis occurrit, ut vel ista probent atque recipiant vel meliora conentur altioris intellectus acumine reperire. (3) Et primo quidem habemus in rhetorum preceptis compositam et perpolitam orationem effici, si creber vocalium fugiatur hyatus, si eiusdem littere, dictionis aut terminationis frequens repetitio devitetur sique transiectionibus ineptis, quas ‘themeses’ dicimus, et nimis longis continuationibus, hoc est: clausulis, uno proferendis spiritu non utamur. Et optima sunt hec, fateor, et ad orationis concinnitatem accommodatissima. Bona est et elegentia, que verba usitatis e propriis et orationis congruitate et vitatione barbarismorum comparatur. Pulcerrima est dignitas, que diversorum celorum perficitur varietate. (4) Nec negare velim hec ad hanc, quam querimus, dulcedinem pertinere. Vitare siquidem, que offendant, et coloribus orationem depingere sine dubitatione venustant et sonoram reddunt ac plenam dulcedinis dictionem. Prodest et clausulas tum diversis distinguere numeris, tum equare, sed super omnia sonum mulcebrem reddit orationis contextum acutis et gravibus accentuum modulis variare. (5) Ex quibus quidem colligitur penes duo rationem huius dulcedinis reperiri, imo potius penes unum compositum ex duobus, uniformitatem scilicet et varietatem. Oportet enim esse orationem et unum quodque dictamen, ut resultet dulcis et delectabilis melodia, simul et uniformiter varium et variabiliter uniforme. Uniformitatem intelligo, que non solum in transcendentibus et generalissimis universabilibusque concurrat, sed in aliqua specie colligatur, et similiter varietatem, que tum formalibus differentiis, tum diversitate numeri facile valeat comprehendi. Est enim finitarum rerum identitas fastidii mater, variatio vero tedii sublevatrix. (6) Ex quo quidem contingit tam in metrica quam in prosaica dictione, quod, si continenter multe voces solum gravibus vel tantum acutis accentibus efferantur, percipientium offendatur auditus. Quas si debitis proportionibus et quasi numeris misceas, mira suavitate permulcent et dulcissimam efficiunt armoniam. (7) Unde sermo simpliciter elegans, compositione nudus et dignitate, quales videmus plurimos modernorum, licet magnarum et pulcerrimarum rerum tractatibus adhibitus sit, licet exoticis non obscuretur vocabulis, licet artis grammatice preceptis regulatus incongruitatem aliquam constructionis aut vocis non contraxerit, non potest, si solum aures consulas, diutius placuisse vel citra beneplacitum materie delectare. Nam si solis acutis accentibus plures dictiones insimul proferantur, tarditas, si vero gravibus, velocitas offendit auditum. Cuius rei exemplum sit, quantum attinet ad productas:
Virtutes exornant suos possessores, quos dignum est superomnes esse.
Videsne, quam inepte quamque incomposite atque lente sonent tot longorum accentuum dictiones? (8) Parumque minus versa vice continget, si omnes mutaveris in correptas. Stante quidem eadem sententia si dicamus:
Celebrant homines merita propria, quos decet omnibus imperioprefici,
non aliter quam aspere satis iocunda sententia proferetur. Quod si permixtis accentibus ordinentur, et elegantissimum sensum et dulcissimum reddent sonum, ut in eodem videre licet exemplo:
Exornantur meritis propriis virtutum celebres possessores,quos quidem dignissimum est cunctis imperio presidere.
Aspice, quam grate resonet eadem prorsus replicata sententia variatis accentibus, que simplicibus sordescebat. (9) Ergo contextus verborum commodissime variatus sonoram et dulcem efficit dictionem. Sed oportet etiam cum hac alternatione vocum, que diversos accentus habent, quod quedam equalitas adiungatur, ut videlicet, quod clausula clausulam nimia longitudine non excedat, sed ad parilitatem quodam modo redactae sint, non sibillarum dinumeratione (esset id quidem penitus puerile), sed aurium iudicio temporibus potius diversas clausulas quam sillabis metiente. Nec omnes tamen debemus distinctiones equare, sed solum adinvicem comparatas, moxque orationis tenorem in aliam commutare mensuram. Sed maxime fines ipsarum concinnum est contrariis enuntiationum qualitatibus variare. Que cuncta facile poterit studiosus in defecatis et nitidis dictaminibus reperire. (10) Uniformis ergo diversitas talis ornatus est, quod, si ex oratione continua subtrahatur, placere non possit, sed omni ferme sit dulcedine caritura. Hec autem eadem ratio sonoros et dulces efficit versus, qui, cum constricti regulis et inter musicales numeros concepti non sine cantus meditatione quadam proferantur, componantur et fiant, sonoritate prosas vincunt. (11) Et carmina: carmen quanto magis varium est, tanto maiore superat melodia. In quo quidem exameter versus, qui et heroicus dictus est, varietatum copia et perfectione numerali, cesurarum elegantia et sillabarum brevium productarumque vicissitudine ceteris carminibus antecellit. Mediocres siquidem pedes habet, hoc est: trisillabos, non solum suis temprobus pluriformes et sillabarum diversitate placidos, sed inter concinnos dictionum accentus super alios resonantes. Mediocres enim sunt pedes eius utpote minores quadrisillabis, disillabis autem equali distantia parique ratione maiores; et si quos longiores brevioresve consuetudo recepit, hoc equalitas temporum persuasit. (12) Omnes etenim quadritempores amplexus est pedes, solo trocheum fine recipiens extrema versiculi morula tempus, quod in fine deficit, restaurante. Nam cum hic versus quinque dactilis currere possit et intercisa longis brevitate proferri, in spondeo sistitur vel trocheo finis stabilitate velocitatem tum preteritam, tum proximam terminante. Cum enim dactilus currentem, imo precipitentem exitum habeat, in aliquid manens ipsum oportuit detineri. (13) Ascivit ergo spondeum, ut stabilitate sua extremum carminis terminaret, loco cuius trocheus etiam aspernatus non est. Qui longitudine prime sillabe dactilum excipiens properantibus brevibus fecit obicem et morule subsequentis tractu supplevit postreme sillabe brevitatem, ut non videretur in ulteriora progressus, sed sciretur discursus carminis terminatus. (14) Iambum autem huius metri ratio non admisit, ne breves dactilum terminantes exciperentur a brevi, qua pes iambicus inchoatur. Nam licet sequatur illa finalis dilatio, que videatur addere posse tempus illud, quod deficit, quia tamen finalis iambi sillaba longa est, longe, non brevi fieret additio, quod quidem non congruit, quoniam plene nulla ratio superaddit. Quin etiam ordinatio huiusce carminis in cesura pedum et situatione temporum turbaretur. Exigit enim ratio, quod quilibet pes heroici carminis equa sectione scindatur, ut, quantum habet arsis, tantum thesis habeat et e contra. Sed si iambus poneretur in fine, pes ultimus ab unius temporis una sillaba incipiens terminaretur in longam, et minus haberet prima pars quam secunda, vel contrario potius motu incipiens a thesi terminaretur in arsim; et sic principalis huius versus uniformitas atque tenor in exitu, ubi magis exigitur, lederetur. (15) Est et alia ratio, cur hoc metrum ultra reliqua sit sonorum. Raro quidem trisillabe dictionis turbat accentum et, sicubi forsitan id efficiat, recepte consuetudinis ostendit errorem, que sillabam naturaliter brevem acuto, non gravi pronuntiavit accentu. (16) Et ut hoc planius faciam, aliqua de accentibus brevissime disseramus. Tradunt maiores, quod omnis dictio monosillaba, si brevis sit, accentu pronuntiatur acuto; sin autem longa, debet exprimi circumflexo. Modernitas vero hanc diversitatem accentuum iam confudit, quoniam, si metri ratio non occurrat, omnes acutam et circumflexam indifferenter accipiunt tanquam longam et in ipsa, licet brevis sit naturaliter, dyastolem sive extasim faciunt etiam in media dictione, longantes illam, que deberet rationabiliter breviari. Sed bissillaba dictio accentum, hoc est: elevationem, quam arsim diximus, semper habet in prima; polisillaba vero super penultima, si longa est; sin autem brevis, in antepenultima. Verumtamen hic accentus maxime percipitur in trisillabis vel plurium sillabarum. Vix enim hec differentia in unisillabis vel disillabis intelligi potest. In aliis autem plenius colligitur et apparet. (17) Ex quo certum est [quod] *), si dictiones in metro posite longas habeant sillabas, super quas accentus cadit, eis hoc metri genere non occurri; sin autem breves fuerint, per ipsum aliquando accentui cedi, quandoque vero non inconcinne defectum consuetudinis declarari. Non enim sicut in iambicis potest pes a prima et brevi dictionis sillaba in hoc genere carminis inchoari. Nam sive sit una brevis sive due correpte, que dictioni principium faciant, compleant oportet dactilum iam inceptum. Quod quidem, licet accentus obviet, non sine quadam dulcedine potest fieri: tanta est expectatio complementi. Unde cum dicitur:
Anna soror, que me suspensam insomnia terrent,
licet super prima sillaba ‘soror’ cadat accentus acutus, longe gratius sonat complendo dactilum, quam si pro iambi capite poneretur, ut in illo versu
soror tonantis (hoc enim solum michi),
in quo et versum inchoat atque pedem. (18) Quia ergo dictiones in heroico posite raro contra naturalis modulationis, hoc est: accentuum, regulas efferuntur, presertim in media dictione, nec possunt, quotisillabe sint, pedem dactilicum incipere, licet valeant aliquando finire contra suorum accentuum rationem, et equa pedum sectione ceduntur et mixta longarum atque brevium sillabarum compositione iunguntur, non est mirum, si super omnia metrorum genera resonant et permulcent. (19) Habet etiam pro mensura pedum perfectissimum numerum suis constantem partibus, non ipsarum aggregatione superfluum seu concurrentia diminutum, senarium videlicet, de cuius perfectionibus ac laudibus in arithmetica poteris edoceri. Quantum autem ad modulationem attinet, carmen hoc mira fuit sex pedum numeratione conceptum. Et cum septima vox in musica non dissona, sed discordis et prorsus absona reputetur, inconcinnitatem septenarii recusavit, carmen perfectum a perfectissimo numero nominatum. Nam licet plurima versuum genera sive species sint sex pedum mensura constantes, omnes alii sexpedes versus trimetri vocati sunt exametri vocabulo solum huic per excellentiam attributo. (20) De cuius quidem sonoritate satis sit hec paucula proposuisse studiosis, si tamen aliquid addiderimus de cesuris, quibus divisi versus maxima cum sonoritate ceduntur. Et est cesura, quando ultima sillaba dictionis pedem inchoat. In cuius quidem initio pronuntiando pes scinditur, dictio terminatur, et aliquando prolatio versus alicuius morule recipit sectionem; que – sicut superius dictum est – ornatissimum carmen reddunt. Et cum sit elegans in secundi pedis auspicio, elegantior est in quarto, sed elegantissima reperitur in tertii pedis sillaba principali. (21) Et quamvis perfectior sit, que simul et pedem dividit et carmen secat, nichilominus tamen sonoritate non caret, que solummodo pedem scindit. Adeo nescio quid dulcedinis habet sic enuntiare dictionis finem, quod inchoati pedis desideretur et pendeat complementum. Nam licet oratio perfecta sit in hac pentimemeri
Ardet amans Dido,
nichilominus tamen arsi tertii pedis non requiescit auditus, sed expectatione suspensus thesim et residuum carminis operitur. In quo quidem advertere, quod, quanto plures cesuras versus habent, tanto sonoriores evadunt, ut
iusque datum sceleri canimus populumque potentem.
Sunt enim in isto carmine tres cesure. Nam in principio quinti pedis cesura non est, cum sit ibi coniunctio encletica ‘-que’, cuius est cum precedenti dictione proferri et eius accentum ab antecedente sillaba super finalem, id est: ultimam, inclinare. (22) Preterea, quamvis reperiri queant in quinto sextoque pedibus he cesure, turpissime tamen sonant et a poetis ut absone devitantur. Reperiuntur aliquando tamen apud Oratium in principio sexti pedis, ut
cantat et apponit:«meus est amor huic similis; nam».
(23) Inveniuntur et in uno eodemque versu tam in quinto pede quam in sexto cesure, quibus adeo turpis et amelos versus redditur, quod carmen vix debeat appellari, ut idem Flaccus in alio carmine:
Quod si inciderit tibi nunc aliquid, repetes mox.
In quo versu quicquid est, absonum est, preter cesuras, que continuantur. Sed longe magis in alio carmine:
Que si quis sanus facit, et sanus facies tu.
Et plurima similiter apud eundem invenies in libris Sermonum. In quo verborum ornatum et metrorum dulcedinem adeo non curavit, quod potius credi possit ea de industria evitasse. Cur autem iste duorum pedum finalium cesure non sonent curque mulceant cetere, licet sensu percipiam, quia sic est, presentialiter non occurrit. (24) Sed cum iam multa dixerim circa causas metrice simphonie, ista simul et, que relicta sunt, tam plene quam rationabiliter studiosis subtilius tradimus speculanda. Nos autem, que de poeta et poetarum officio restant, conemur, quantum deo placuerit, explicare.___________
*) quod ... occuri UR: Ullman in apparatu critico anacoluthon indicat; ego quod seclusi. |