Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber I
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum duodecimumDe poeta quid sit et quod eius officium
(1) Quid autem poeta sit quodve poetarum officium, licet ex iam dictis maxima ex parte colligi queat, nichilominus tamen, quantum occurret, dum ista meditor, videamus. Nam si cunctis laudantibus Cato ille sapientissimus, qui, Portie domus autor, Censorius dictus est, oratorem suis condicionibus diffinivit, cur ego non diffiniam et poetam, quem, licet contradicere videatur Arpinas, longe maiorum arbitror oratore? Verum inquit ille:
Orator est vir bonus dicendi peritus.
Maxima profecto laus oratoris, quod virum bonum includat, cum ea res – ut vult Cicero – innumerabilibus officiis et laudibus contineatur. (2) Nec scio tamen, an viri boni sit, offensionis aut tutele studio quasi quibusdam ignibus inflamare iudicantium animos et id, quod rectum queritur, iudicium scilicet obtinendum, non tranquillam iudicis mentem, sed variis perturbatam motibus et obliquatam veluti regulam adhibere. Sed admittatur hoc, si fas est, tamen, et a viro bono concedamus non abhorrere. Quis autem patiatur, quod Quintilianus docet:
– ut eiusdem verbis utar –
ad oratorem, si vir bonus dici debeat, pertinere? (3) Extollat hanc diffinitionem Anneus licebit et iam non Marci Catonis dictum velit, sed divinum oraculum, hoc est – ut idem ipse declarat –: dei voluntatem hominis ore enuntiatum, certum tamen est aut hanc oratoris diffinitionem omnino non esse aut aliquem illorum, quos etiam optimos oratores putavit antiquitas, oratorem penitus non fuisse. Nam cum multos dicendi peritos extitisse legamus, quot inter eos comperimus viros bonos? (4) Etenim – ut de ceteris sileam et ad eloquentie cacumina veniamus – dicemusne Demostenem virum bonum, qui, cum eloquentie merito ignobilis et fabri filius, a follibus atque igne tinctus carbonibus fortuna, imo dei dispositione faciente rheorice traditus in forum et curiam tractus esset, glorioso Solonis fuit additus Ariopago? Ast hic cum Milesiorum oratoribus pactus est magnam pecunie summam, ne petitionem auxiliorum, quam priore die acriter impugnaverat, affirmans nec Milesios auxilio dignos neque id vel rei publice commodo fore vel ex honestate deberi, novo consilio, cum res eadem iterum agenda resumeretur, post triduum impediret. (5) Hic est ille Grecorum oratorum orator et princeps, qui regnabat in foro, imperabat in curia et nedum alios, sed se ipsum et naturam studio atque industria superavit. Qui cum omnium consensu summus orator esset, certe vir bonus esse non potuit, qui, cum venalem linguam contra cives exponeret apud rostra, contra patriam vero silentium in contione vendidit et expectationem populi corruptus precio defraudavit. Obvoluto quidem pannis gutture synanchen, hoc est: ex tumore faucium constrictionem spiritus, simulavit. Nec latuit corruptela, exclamante quodam non synanchen, sed argiranchen esse. Quod quidem adeo impudenter egit et egisse parvi fecit, quod respondenti Aristodemo poete se talentum ex actione fabule lucratum esse replicaverit sibi plus ex silentio contigisse. (6) Nam quid de Cicerone nostro loquar, qui vehementia eloquentie
in causa Cluentiii tenebras offudisse iudicibus
ad gloriam se iactavit? Quid, inquam, de Cicerone nostro loquar? Nonne satis, ut viri boni opinione submoveatur, est, quod in foro, ubi tante maiestatis erat, quod – sicut de ipso legitur – pudor esset, ab his, que diceret, dissentire, falsi testimonii nota absolutione Clodii fuerit iniustus, licet verum forsitan testaretur? Quid de levitate dixerim, que talis et tanta fuit, quod in medio senatu sibi dictum audierit, quod duabus sellis solitus sit sedere, quod non dubitaverit ipsum Crispus transfugam levissimum appellare? (7) Diffinivit igitur Cato, qualis esse deberet orator, non quales essent. Et nos eadem ratione diffiniamus brevi descriptione poetam. Est igitur poeta vir optimus laudandi vituperandique peritus, metrico figurativoque sermone sub alicuius narrationis misterio vera recondens. Et quod vir optimus esse debeat et omni laude dignissimus, cuius professio est aliena reprehendere vel laudare, credo quemlibet consentire. Quid enim turpius quidve abominabilius quam audire:
Quotiens aliquid de moribus audent,qui Curios simulant et Bachanalia vivunt?
(8) Unde verus perfecte vite magister iussit, quod trabem ex oculo suo debeat removere, quicunque cupit ex alieno festucam auferre, propterea, quod non ius sit vel moribus consonum etiam eum, qui minus peccaverit, de gravissimis peccatoribus iudicare. Nam alibi noluit in adulterio deprehensam nisi ab illis, qui sine peccato forent – sicut in evangelio legimus – lapidari. (9) Vera quidem iusticia est, quod iudicantes alios non solum sint innocui vel innocentes, sed etiam innoxii. Nam tametsi possibile sit vitiosum vitia reprehendere laudareque virtutes et circa hec nichil vel artis dimittere vel exercitii perturbare, efficacius tamen et mundius ista sonant de labiis innocentum. Etenim cum speciosius sit exemplo et actibus vite sue alios instruere quam sermone, speciosissimum quidem incunctanter est verbis simul et operibus admonere. Et e contra – sicut Aurelius inquit –
Bene loqui et male vivere nichil aliud est quam se sua voce damnare.
(10) Sed cum poete tales esse debeant, quod mereantur et iure possint optimi nuncupari, requiret aliquis forte, num poetarum quispiam talis aliquo tempore sit repertus. Hoc qidem non facile de quoquam tenaciter affirmaverim. Principio namque frustra reperire tentaveris viros hac perfectione consumatos inter Romanorum Grecorumque gentilium multitudinem, quos et religionis inficiebat impietas et finis mundane glorie, quem suis operibus proponebant ad veram perfectionem, etiam, quam possunt adipisci mortales in vita mortali, pertingere non sinebat. (11) Verumtamen Homerum ingenio clarum, scientia profundum et melliflui oris laudatum invenio, nusquam autem vel minimum vitium eius recolo me legisse. Scimus, quoad mores attinet, Maronem nostrum, cum omnium rerum divininarum et humanarum peritissimus ab omnibus asseratur, appellatum esse Partheniam a mundicia vite, integritate morum conversationisque nitore. Nam quod dici solet ipsum impatientis fuisse libidinis et in pueros – ut inquiunt – proniorem, aut omnino falsum est (quod laudabilius est putare), aut non hominis, sed suorum temporum vitium fuit. Adeo enim hoc flagitium irreprehensibile temporibus illis erat, quod publice sexus utriusque prostitutoria simul forent. (12) Verum quia, licet puerorum celebrati carminibus et hystoriis reperiantur amores, apud honestos tamen probro ducebatur ille concubitus et cum – ut dictum est – hic poeta Parthenias (quod ex Greco Latine ‘virginem’ sonat) publice vocatus sit, non debet cuipiam esse credibile tam illustre nomen inditum talis tantique flagitii criminoso. (13) Nam et noster Ovidius quam munde vite fuerit, qui legit epistolares elegias librorum suorum de Tristibus et de Ponto, ubi se purgat, ubi non extraneis, sed civibus propriis, non etati future, sed apud suos coetaneos loquebatur, sine difficultate videbit. Neque enim est verisimile, quod cum illis, quos fallere non poterat, in suam excusationem mendaciis ageret, quibus ipse notabiliorem maculam contraxisset. (14) Nam et Veronensis Catullus cum optimos viros sciret esse debere poetas nec vitam ipsorum rectum iustumque censeret ex carminibus colligi, scribens ad Aurelium et Furium inquit:
Qui me ex versiculis meis putastis,quod sunt molliculi, parum pudicum.Nam castum esse decet pium poetamipsum, versiculos nichil esse necesse est.
Hoc est, nichil (id est ‘non’) est necesse ipsum (scilicet ‘me’) versiculos (id est ‘per versiculos’, ut si haberetur ‘versiculis’, scilicet ‘putare’) parum pudicum. Et subdit:
Qui (scilicet ‘versiculi’) tum denique habent salem et leporem,si sint molliculi ac parum pudici.
Nonne vides hunc vatem, qualis esse poeta debeat, diffinisse? (15) Sed inquiet quispiam – et fortassis ex philosophorum grege –, qui tandem aliquando dignatus fuerit legere principem philosophorum Aristotilem, et dicet:
Unde non immerito subdit philosophus secundum proverbium poetas multa mentiri. Dicit hoc quidem Aristotiles. Sed pace tanti philosophi dictum velim nichil verius nichilque accommodatius diis gentium de quocunque, sive de uno sive tunc de omnibus sermo fuerit, potuit affirmari. (16) Siquidem sive dii gentium demonia sint – ut nostre, imo divine littere –, sive fuerint homines – ut eorundem paganorum traditiones habent –, quid verius dici potest quam illos deos hominibus invidere? Nam de diabolo scriptum est:
Et hominem homini invidum esse nescio, si quisquam est tante impudentie, quod audeat denegare. (17) Ex quo quicquid vulgo in proverbium venerit de poetis quicquidque de invidentia divinitatis Aristotiles reprehendat, non potuerunt poete verius dicere de divinitate, quam canebant quamve paganorum impietas adorabat, quam ipsam asserere invidie plenam et, ut fecerunt, stupris, adulteriis, furtis, rapinis ceterisque flagitiis maculatam, ut, cum apud illos venerit in proverbium poetas multa mentiri, potius dici debuerit poetas, que physica sive civilis theologia mentita fuerit sua mithica et quasi fabulas fabulis correxisse. (18) Nam cum triplicem doctores gentium distinguerent iuxta premissa vocabula theologiam, philosophi de diis ad invicem dissidebant in scolis, de numero deorum scilicet, de natura sive essentia et de ipsa providentia dei, num quid res hominum dispensaret; et nedum veritatem reperire nequibant, sed nec exitum suis disputationibus poterant invenire. Unde cum politica iuberet deos cultumque et cerimonias ordinaret, illa naturalis, quam physicam nominabant, quamvis et ipsa vera non esset, non diversa solum, sed adversa prorsus acie confligebat suis rationibus destruens, quicquid altera construebat. (19) Unde non immerito voluit deus exurgere scenicam fabulosam sive theatricam miri scomatis elegentia irridentem physicam, nomina genituramque deorum – ut inquit Plato – cedebat ipsi poetice, ut alteram, civilem scilicet, veritatis testimonio superaret, cum, quos illa iubebat haberi pro deis, hec nedum homines fuisse, sed detestabiles homines aut iniquissimos spiritus admoneret. (20) Credat Aristotiles poetice de diis illis, quibus passiones et motus nostrarum mentium utpote veris hominibus tribuebat, aut falsitatis et mendacii reprehendat, non tamen se verum deum repperisse confidat, quem nichil extra se voluit cognoscentem, quod, quam sit detestabile quamque plus quam fabulosum et falsum vera religio constantia martirum, sinceritate doctrine, stabilitate rationum, autoritate scribentium et miraculorum evidentia declaravit. (21) Nec poetas irrideat quasi mendaces, sed se potius, dum veritatem inenarrabilem scrutatur, deceptum suis rationibus recognoscat, et saltem intelligat cum poetis eos, qui pro deis colebantur, veros homines ex attributione humanorum affectuum extitisse, non deos. Nec mordeat poetas aut arguat falsitatis, quibus si fuisset creditum, sicut ipsorum carmina recepta fuerunt et inter sacra deorum veluti sanctum et religiosissimum quiddam reposita, imo, quod plus est, ab illis diis non solum postulata, sed extorta, suos illos deos ceca gentilitas, quid et quales essent, precipue cognovisset, et ipse idem Aristotiles poetis tanquam veritatis revelatoribus et honorem et gratiam habuisset. (22) Ex quibus certissime constat poetam virum optimum esse debere et longe magis ad hanc excellentiam quam oratores ad viri boni statum et formulam accessisse. Cuius officium est figurato metricoque sermone composita laus et vituperatio, movens et excitans specialiter fantasiam. Et quoniam de his plura dicenda sunt, huic iam capitulo finem ponam, que restant, in sequentibus explicaturus. |