BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIII

De verbis diffinitionis tradite de poeta et de eius officio

 

(1) Et quoniam ex precedentibus satis placuit poetam, cuius sit aliena reprehendere vel laudare, virum optimum esse debere, consequens est, ut alia diffinitionis verba, quantum expedit, declaremus. Sequitur ergo, postquam diximus: «Poeta est vir optimus», id, quod sine medio ponebatur, «laudandi vituperandique peritus». Hoc autem – ut in antepositis dictum est – affirmat philosophus in poetria dicens:

Omne itaque poema et omnis oratio poetica aut est vituperatio aut laudatio.

Nullum etenim est reperire poema, quo non queratur aut elici possit alterum predictorum. Nam et Flaccus inquit:

 

Aut prodesse volunt aut delectare poete.

 

Prodest quidem reprehensor vitiis obvians, sed non immediate delectat. Delectat vero commendans, sed non statim et immediate prodest. Principaliter igitur utilitati vituperatio correspondet, delectationi laus, licet secundario prosit hec et illa delectet. (2) Et ut id, quod in hoc sentio, paucis expediam, si vera laus mentem bene dispositam nacta fuerit, non tam delectat, quam accendit in melius. Sin autem ipsa laudatio fuerit concepta de falsis, ut quandoque panagericis lusum est, admonet talem esse laudatum, sed potius esse debere stimulis urgens, ut tales laudati conentur effici, quales se viderint etiam cum errore laudari. Vituperatio vero menti vituperabiliter affecte quid ingerit nisi penitentiam ruboremque secum de preteritis et cautionem cum verecundia de futuris? Et si nature bonitate ducatur, magis in vera reprehensione gaudebit addiscendo, quid fugiat, quam in falsa laude percipiens, quid capescat. (3) Sed aliqui mox in calumniam erigentur querentes de singulis poetis, quid vituperent vel commendent. Quibus brevi subiectione respondeam, quod, quamvis poete semper nec in expressa laude nec in clara vituperatione versentur, semper tamen illa, que canunt, possunt ad alterum adaptari. Nam – ut cetera sileam – habemus libros tres Ovidii, qui inscribuntur Amorum vel – ut vulgo dicitur – Sine Titulo. Inquibus licet a consueta dulcedine stilique elegantia non discedat, multas amoris turpitudines exprimit atque canit pro pulcerrimo celebrans, que turpia et spurcissima cognoscuntur. (4) Ad quod quidem facile responderim admonens, quod idem autor quodammodo obicienda refellens immediate post prohemium initiali capitulo nichil agit nisi, quod se ligatum atque captivum ducit post triumphalem currum amoris hoc commento designans amantium fedam et non occultam, sicut in plerisque vitiorum, sed apertam et manifestam in omnium oculis servitutem. Et cetera, que volumine toto prosequitur, quanto turpiora sunt, tanto maiori suggillatione carnalem illum inurunt amorem. (5) Et ipsis Artis Amandi libris, quid aliud vult intestino sensu lascivis illis preceptionibus admonere quam amorem, cui tam turpiter serviatur, fugiendum et turpem esse? Et eadem ratione si volueris per cuncta discurrere, ferme nichil invenies apud poetas, quod ad laudis aut vituperationis vim manifeste non videas pertinere. Si vero detur aliquid reperiri, quod neutri predictorum omnino conveniat, sine cunctatione pronunties id simplex esse carmen et dictamen aliquod, non poema, nec id ad poeticam pertinere. Nam quamvis in diffinitione sequatur metrico imaginarioque sermone, non putes tamen, quicquid metro componitur, esse poema, nisi id, quod coniungitur, imaginarius sermo fit figuris et presertim alieniloquio redimitus. (6) Et intelligo sermonem imaginarium, qui per aliquod dictum et aliud intellectum imaginationem et ipsam moveat fantasiam. Quod quidem verbum magis aperte tangit reliqua descriptionis pars, cum dicitur sub alicuius narrationis misterio, id est: occulto, vera recondens. Est enim proprium poete sermone metrico et figurato imaginativam cum delectationem movere ita, quod ipsa dicta cum intellectis videat simul taliter ordinari, quod similitudine quadam intellectus noster et id percipiat, quod dicitur, et aliud intelligat, quam narretur. (7) Et cum in prima verborum fronte tum vera proferantur, ut semper in divina scriptura, tum falsa, sicut apud litterarum secularium poetas sepius reperitur, id tamen, quod sub figmento relinquitur intelligendum, omnino sit verum aut saltem pro vero receptum apud omnes gentes seu quamlibet philosophorum heresim vel hominum nationem. Ut etiam in reconditis sensibus exquisita et prorsus irreprehensibilis veritas non curetur, salvo quam in sacris litteris, in quibus nefas est non vera secundum litteram scribere et abominabile, imo sacrilegum facinus intellectum, qui non sit ipsa veritas, applicare. (8) Ex quibus omnibus colligi potest et finis et officium poetarum. Est enim finis tum vituperatione, tum laude prodesse taliter, quod delectet, taliterque delectare, quod prosit. Officium autem erit laudare seu vituperare per metrum sufficienter et idonee, quo prodesse valeant et iuvare cum immutatione verborum et rerum, ut, cum unum dicere videantur, aliud tamen secreto sensu relinquant omnibus intelligendum. Nam cum inquit Virgilius:

 

Sed nos immensum spaciis confecimus equor,

et iam tempus equum fumantia solvere colla,

 

aliud quidem ex littera, aliud autem ex intentione voluit denotare. Illa quidem modum eius, qui curruli certamine fessus equos relaxet et solvat, hac autem laborem carminis et materie, quam illucusque tractaverat, designavit ex quadam similitudine commutatis verbis et rebus legentis animum sensu duplici commovendo. (9) Nec hec solum mea sunt, sed ex philosophi dictis clarissime colliguntur. Et illustris vir Lactantius Firmianus libro primo Divinarum Institutionum contra gentes inquit:

Officium poete in eo est, ut ea, que vere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa traducat.

Hec ille. Que quidem vides cum his, que diximus, convenire. Certum igitur et indubitatum esse debet proprium poetarum esse, quoad verba pertinet, ipsa passim et vagantia non assumere, sed alligare metris et in alia significata transferre, et si, qua gesta fuerint vel quasi gesta narraverint, ad significandum aliud ordinare. (10) Qua quidem diligentia paratum est, ut varie vocabulorum novationes per infinita tranlationum genera facte fuerint, que, cum poetarum proprie sint, non solum a rhetoricis, quos ad hec usurpanda suasit ornatus, sed etiam a grammaticis propter copiam necessitatemque dicendi recepta, imo rapta sint. Unde secutum est, quod, que figuras grammaticus nuncupat, colores rhetoricus vocet, a poetis autem, velut per alienoloquium proprie sua sint, fuerint inventa. Ut isti per unum significent aliud, alter se per hec exornet, ille vero loquendi modos libenter multiplicet et acceptet. Nam cum grammatica recte scribendi recteque loquendi scientia sit, quid in ius cedit nisi litterarum convenientiam, sillabarum tempora et modorum significandi proportiones considerare, quibus et locutionis congruitas, legitimus enuntiationis concentus et scriptionis ratio comprehendatur? (11) Suscepit autem a poetica loqui, quod suum est, per vocabula, que maxime scientie viri non sine ratione vel ad simplex arbitrium invenerunt, sed poetice translationes, ut multiformiter loquerentur, et, ne vulgares poetice loquendi modos videretur aspernere, quicquid poetica penes dictionum significata vel loquendi modum a prima positione discedens invenit, accepit. Nec erubuit hic autor congruitatis aliquid de suo rigore summittere vel ea, licet regulis adversarentur suis, non acceptare solummodo, sed etiam excusare. Que quidem precipientis doctrine non sunt, sed potius permittentis, quoniam ausa non sit, que poesis invenerit, condemnare. (12) Verum quia poetice sunt hec propria, licet apud grammaticos rhetoresque tractentur, bonum est, ut eorum aliquid attingamus. Quod quidem sequente capitulo prosequemur.