BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum tertium

De statura, fortitudine, agilitate, bellacitate atque

complexione et valitudine Herculis

 

(1) Unum tamen, ad quod sepius redeundum erit, pro dicendorum claritate volo premittere, quod poete, divinissimi quidem viri, considerantes in hominibus et in omni specie humanarum operationum quecunque sint, inveniri posse summam altitudinem et cacumen, ad quod possint non omnes, sed omnino pauci conscendere, quicquid tale in operibus aut statu humani corporis aut anime reppererunt, totum Herculi, tanquam ab ipso cuncta gesta sint et ipse per omnem modum excesserit, sine discrimine tribuerunt. (2) Et – ut hoc aliquali disputatione planius faciamus – sunt in corpore magnitudo, vires, agilitas, sanitas et belli gloria. Et statura quidem Herculis teste Solino maxima fuisse traditur, que soleat in hominibus reperiri. Quam plerique tradiderunt septem pedum esse et illam neminem excessisse. Sed ista proceritas proculdubio Gigantea dici non debet, qualem fuisse eundem Herculem invenimus. Nam et Horestis corpus oraculi iussione refossum septem cubitorum fuisse traditur, quorum quilibet pedem et semis geometrica ratione traditur continere. (3) De Gigantibus autem refert Plinius, quod rupto in Creta monte ob terre motus concussionem inventum sit humanum

 

corpus stans quandraginta et sex cubitorum.

 

Sed venerabilis noster Boccatius in Genealogiarum libris meminit mirabilem staturam cuiusdam Gigantis in specu montis prope Drepanum antiquissimum litoraleque Trinacrie oppidum nostris temporibus fuisse repertam. (4) Quod et verum esse *) dum hoc apud ipsum legerem, michi constitit in memoriam mee pueritie redeunti. Memini quidem, dum essem tredecim annorum Venetiis et a videndo cum quibusdam coetaneis meis Giganteum dentem, quem Veneti gloriantur fuisse Golie, inter viros mercatorios fidei et autoritatis non parve, scilicet institores apothece serifice, in qua degebam, de illiusce Gigantis inventione et reliquiarum stupenda magnitudine confabulationem plurimam extitisse, idque – ut recens natis et in rerum novarum atque singularium noticiam venientibus contingere solet – adeo menti inhesit nostre, quod legens illa Boccatii michi visus sum in eiusdem narrationis presentiam rediisse. (5) Non igitur credendum est Herculem septem pedum et non maiorem implevisse magnitudinem, qui sine dubio Gigas fuit – ut in ultima legitur tragedia – cum inquit Alchmena:

 

Huc ille decrevit Gigans!

O quanta, Titan, in nichil moles abit!

 

Nam – ut tradunt geometre – tria grana ordei faciunt digitum, quatuor digiti palmum, quatuor palmi pedem. Et cum miliarium constet mille passibus et quilibet passus explicet quinque pedes, milarium clarum est pedum quinque milia continere et, quoniam secundum nostras dimensiones miliare terminatur summa trium milium brachiorum, satis constat quinque pedes trium brachiorum explere mensuram. (6) Ex quo colligitur Herculem iuxta Solini terminationem quatuor brachiorum et quinte partis brachii secundum stantis corporis faciem extitisse. Ad quam proceritatem cum etiam nostro tempore videamus quosdam attingere, non est, quod dici possit hanc esse longitudinem Giganteam. Nam et idem Solinus atque Plinius testes sunt Augusti temporibus Pusionem et Secundillam decem pedum fuisse statura. (7) Nec omiserim – sicut Agellius (vel – ut verius credo – Aulus Gellius) scribit – Plutarchum, Traiani magistrum, retulisse, quod Pythagoras ex mensura stadii Herculei, quod suis sexcentis pedibus – ut asserit – metitus est, comparata cum stadiis communibus Grecie, que totidem pedibus aliis constabant, referendo mensuram pedis ad reliqui corporis proportionem veram staturam Herculis invenisse. Quod quidem propter quotidianas mutationes ponderum et mensure et diversas in hoc consuetudines regionum et propter enormitatem pedum, quos usquequaque non arbitror regulares, non credo potuisse liquido reperiri. (8) In qua quidem re etiam Auli seu Plutarchi demiror errorem, qui stadium, quod constat miliarii partem octavam esse, sexcentorum pedum numero definivit, cum apud geometrie autores liquido tradatur stadium sexcentis viginti quinque pedibus terminari. Ut, cum ipsum Alcydem nostrum supra probaverimus fuisse Gigantem, quam ardue verticem extulerit, nec possim nec audeam affirmare. (9) Hoc igitur in medio reliquentes satis sit ostendisse, quod hunc corporee molis terminum et excessum Herculi super omnes homines tribuerunt. Tribuerunt et vires. Quod quia manifestum in laboribus eius erit, non curo presentialiter explicare, cum hoc solum, quod celum tulerit, si consideramus ipsam hystorie litteram, satis probet. Et agilitatis quidem Herculee, que de motus velocitate deprehenditur, nonne satis est, quod legimus Herculem uno anhelitu cursum totius stadii peregisse? In cuius fine cum respirando stetisset, a ‘stando’ cursus illius mensura ‘stadium’ dicta fuit. Que secundum Agellium seu Plutarchum – ut dictum est – sexcentos continet pedes, cum tamen apud omnes alios viginti quinque pedum reperiatur additamentum. (10) Bellicosum autem fuisse plurima docent, ut pugna cum Centauris, cum Gerione, cum Amazonibus, cum Antheo et apud Indos. Et denique – sicut inquit Maro noster – inter laudes suas celeberrimum est

 

ut bello egregias idem disiecerit urbes,

Troiamque Ethaliamque,

 

et alia multa, que suis locis et capitulis disseremus. (11) De corporis autem salubritate satis poete viderentur innuere tot manu monstra tamque crebra, cum inducitur, superasse. Que quidem morbosi corporis fortitudine facta fuisse aut prorsus fieri potuisse ridiculum est putare. Quis enim affirmet non exploratissime fuisse sanitatis illum, de quo scriptum sit:

 

Protinus reduci novus

paratur hostis; antequam letam domum

contingat, aliud iussus ad bellum exeat.

Nec ulla requies tempus aut uIlum datur,

nisi dum iubetur,

 

et infinita taIia, que, si legerimus, oppositum satis possent abundantissime nos monere Herculem fuisse felicis et continuatissime sanitatis? (12) Sed ipsum maniosum et epylenticum extitisse testis est philosophus, qui retulit in Problematibus primo capitulo quarte partis, quod est totius libri trigesimum principale capitulum, fuisse melancolice complexionis et occupatum egritudinibus, que a nigra colera generantur. Unde subiunxit epylenticorum morbum ab antiquis ‘sacrum’ et ‘Herculeum’ appellatum. Cui rei, quantum ad hystoriam pertinet, furoris umbraculo prima deservit ad litteram tragedia, ubi furentem demumque cadentem, quicunque Seneca vates ille fuerit, describit Herculem. (13) Poete tamen suo figmento servientes, volentes in Hercule virum perfectissimum demonstrare in omnibus etiam corporalibus officiis ipsum celebratissime retulerunt. Et hanc sanitatis prestantiam, quam affirmare non poterant de laborum frequentia, reliquerunt presumendam aut furoris involucro celaverunt astruentes ipsum non provenire de corruptione nature, sed a Iunone missum irate divinitatis ordinatione.

 

___________

 

*) esse R: est Ullman