BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum secundum

Quibus sideribus Hercules fuerit ascriptus

ab astrologis et poetis

 

(1) Et gentiles quidem de Hercule sicut et communiter de ceteris, quos deos vocant, varie locuti sunt varieque senserunt. Et quoniam voluerunt ipsum, ut ultimo declarabimus volumine, celo ascribere, quidam astruxerunt stellam Martis Herculem esse. Cui rei testis est Iginius. Inquit enim, dum planetas enumerat, quod etiam Germanicus Cesar in Arati Phenomenia plane testatus est:

 

Tertia est stella Martis, quam alii Herculis dixerunt.

 

(2) Alii – sicut probat Macrobius – voluerunt Herculem esse solem. Cui sententie non mediocriter astipulatur ipsius nominis interpretatio. Hercules enim quasi ‘heracleos’ dictus est, id est: aeris cleos, hoc est: gloria. Que autem est maior aeris gloria quam illuminatio solis? Et secundum istum modum, quantum ad mores Herculis, intelligitur illa potestas solis, que virtutem prestat humano generi vimque maiorem ad similitudinem maiestatemque deorum. Et prout Mars esse creditur, cum Gigantes vicerit, virtus intelligitur potentiaque deorum. (3) Unde – sicut idem Macrobius attestatur – apud Egiptios veluti carens initio colebatur et tanquam fuerit ante omnem illam memoriam infinitorum seculorum, quam se opinabantur habere vel volebant alios opinari sine principio, vetustissimus habebatur. Etenim sicut ex Solonis autoritate Platonicus refert Critias, sacerdos ille Delticus regione, Satyricus urbe, non dubitavit asserere Athenam deam urbem Atheniensium condidisse ante Solonis tempora novem milibus annorum et urbem Sayn mille annis post ipsas Athenas fundasse. (4) Que quam insana sint et omni carentia veritate, docent sacre littere, que, cum afflatu sancti spiritus, hoc est: dei digito, scripte sint et in futuris verissime sint reperte, certissimam fidem, quicquid ogganniant irridenda sophysmata philosophorum, super omnia promerentur. (5) Nam quod Cicero de Egiptiis locutus est apud ipsos constare memoriam quadringentorum milium annorum, quis est, qui non debeat irridere? Presertim cum verisimile non sit gentilitatem, in cuius manibus erant potestates et iudices orbis terrarum, Christiane fidei credere debuisse mundi principium respectu tam infinite multitudinis annorum recentissimum predicanti, si potuisset tot ciliadum curriculos contra mundi novitatem veris testibus obiectare. (6) Eratostenes autem – ut refert Iginius – Herculem illam celi imaginem, quam Engonasim appellant esse voluit, quam quidam moderniores Nixum vocare maluerunt. De cuius situ, ubi de ortis Hesperidum acturi sumus, reddemus dei indulgentia rationem et ubi de eius pugna cum Liguribus, quamvis alii hanc eandem celi imaginem non Herculem, sed alios esse tradiderint. (7) Nam eodem Iginio autore Arietus Tegeates, hystoriarum scriptor, vult ipsum esse Cetheum, Lycaonis filium, Megistonis, non – ut alii putant – Calistonis, quam in ursam conversam voluit, patrem fuisse. Egellenen autem dicit asserere Engonasin esse Theseum; qui toto annixus corpore Troizene saxum extollere videatur. Finxerunt etenim Greci Egeum sub illo saxo ensem Ellopium posuisse et Ethram, Thesei matrem, vaticinantem dixisse coniugi suo Egeo, quod filium Athenas non mitteret, donec lapide sublato illum gladium retulisset, quamvis alii tradiderint de eadem imagine varia. Nam et Thamaris excecatus a Musis et Orpheus a Tracum mulieribus interfectus et Ysion, Centaurorum pater et Prometheus in monte Caucaso religatus (adeo cuncta perturbata sunt fabulis) reputatur. Constantior attamen fama est, ut Engonasis credatur Alcydes pellem leonis in manibus retinens, paratus ad pugnam. (8) Sunt etiam, qui velint Ophyucum, qui et Anguitenens et a nonnullis Serpentarius dictus est, Herculem esse, serpentem apud Sagarim, Lidiorum flumen, qui seviens in homines ripas etiam frugibus orbabat, interficientem. Ex quo ab Omphale, Lidorum regina, multis ornatus muneribus ad Argos remissus est. Nec tamen et hunc Ophyucum sic Herculem esse persuaserunt, quin – sicut idem astipulatur Iginius – alii voluerint ipsum esse Carnabonta, Getarum regem, qui, cum hospitaliter recepisset Triptholomum, qui ad partiendum semina mortalibus missus erat, eum voluit interfecto uno ex anguibus, quibus currus eius vehebatur, occidere, sed beneficio Cereris altero dracone currui subiecto defensus evasit exactaque ab ipso pena rex voluntariam mortem eligens a Cerere inter sidera positus est. (9) Aliqui autem tradunt ipsum Triopam, Thessalorum regem, fuisse, qui destructo Cereris templo sibi domum edificare voluit. Germanicus autem in Arato refert astrologos putare Serpentarium fuisse Asclepium, Apollinis filium, quem, quod mortuos medicinis revocaret in vitam, Iupiter fulminans interemit. Hercules etiam – ut idem narravit Iginius – creditur a nonnullis una cum Apolline Geminorum signum esse, quod tamen communiore sententia dicitur esse Castorem et Pollucem, qui simul maxima concordia vixerunt nullo modo de regno certantes. (10) Nec miretur quispiam hanc fabularum varietatem et quod, cum idem facinus diversi diversis ascribant, tandem aliqui unico Herculi tribuant. Nam quamvis reliquas diversitates difficile sit ad concordiam reducere, qui tamen faciunt ab aliis discrepantes Herculis mentionem astruentes ea facta fuisse per Herculem, que alii de aliis retulere, sine multa controversia concordantur. Etenim – ut precedente capitulo dictum est – omnes, qui aliquid fortiter manu fecerunt, Hercules appellativo veluti nomine dicebantur. Ut dici non debeat hos cum aliis discordare, licet hi propriis fortium virorum nominibus usi sint, illi autem eosdem per Herculis commune vocabulum duxerint exprimendos. (11) Et videntes diversitatem ipsorum nullius autoritati derogantes nec volentes hoc vel illud in re prorsus obscurissima confirmare, viam mediam elegerunt, per quam omnem calumniam reperte discordie fugerent et dimissa propriorum nominum contentione irreprehensibiliter loquerentur appellativum nomen Herculis assumendo. Et forsitan hec fuit quedam quodam quasi modo necessitas, ut tot et tanta sub Herculis nomine traderentur, postquam certum aliud de rerum gestarum actoribus non poterant reperire. Quibus autem aliis accipiatur modis, superfluum est hic colligere, quoniam infra singulariter apparebit.