BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVIII

De apro Erimantheo, quem Hercules vicit,

ut duodecimus labor sit

 

(1) Aprum etiam apud Erimanthum, Archadie montem, vicit. De quo refert Maro noster in sexto:

 

Fixerit eripidem cervam licet aut Erimanthi

placarit nemora.

 

Super quibus verbis inquit Servius:

 

Erimanthum, Archadie montem, ubi aper ferocissimus fuit.

 

Ovidius autem ait ex Herculis persona:

 

Nec michi Centauri potuere resistere nec mi

Archadie vastator aper.

 

Ad hoc tendit, quod inquit noster Claudianus. Nam cum dixisset:

 

Te neque Dicteas quatiens mugitibus urbes

taurus nec Stygii terruit ira canis,

 

subdidit:

 

Non leo sidereos celi rediturus ad axes,

non Erimanthei gloria montis aper.

 

Et idem Ovidius de hoc eodem alibi dixit:

 

Ut Tegeus aper in cupressifero Erimantho

incubat et vasto pondere lesit humum.

 

(2) Ad hec Ausonius:

 

Mox Erimantheum vis tertia perculit aprum.

 

Nam et Sidonius scribit:

 

Captivumque ferens silva ex Erimanthide monstrum

exarmata feri riserit ora suis.

 

Cum quo Lactantius, qui super Thebaidem refert, quod aprum ceperit, quem vivum detulit Euristeo. (3) Alii vero putant aprum ab Hercule fuisse occisum. Boetius autem cum Lactantio sentire videtur inquiens:

 

Quosque pressurus foret altus orbis

setiger spumis humeros notavit.

 

Sed Papias aprum affirmat occisum. Nam et ambigue – ut plurimi – scripsit tragicus in Furente:

 

Solitumque densis hyspidum Erimanthi iugis

Archadie quatere nemora Menalium suem?

 

In Hercule autem Oetheo Alchmena scribitur deflens:

 

Quis memor vivet tui,

o nate, populus? Omne nam ingratum est genus.

Petam Cleonas? Archadum an populos petam

meritisque terram nobilem queram tuis?

 

Mox autem ordine retrogrado repetens illa, que dixerat, subdit:

Hic dira serpens cecidit

– hoc ad Ydram pertinet –

hic ales fera

– hoc propter cervam dictum est –.

 

Post hec autem ait:

Hic rex cruentus

– hoc propter aprum interfectum intelligi potest–

hic tua fractus manu, qui te sepulto possidet celum leo.

Quod ultimum qua ratione dictum sit, per semet clarissimum est. (4) Ex quo satis dici potest tirannum aliquem crudelissimum in Archadia fuisse, qui vel occisus vel captus fuerit ductusque exarmatis faucibus ad Euristeum. Volunt quidam aprum istum figuram gerere feritatis, cumque foret hominibus, brutis ac frugibus pestilens totamque regionem Archadie devastaret, ab Hereule victum et pelle exutum. Nam cum Archades feri forent et adeo rudes, quod – ut inquit Statius – se gloriarentur

 

veteres astris lunaque priores,

 

Hercules eos erudivit, ut deposita feritate illam antiquitatis opinionem deponerent. (5) Et ego quidem, licet alia ratione, fatebor aprum hunc sub figura poni feritatis. Nam aper quasi afer a feritate dictus est. Est autem feritas atrox atque damnabilis depravate mentis habitus, quo quis alterius penis et cruciatu adeo delectatur, quod innocentem et, qui se non leserit, complacenter torqueat et affligat. Quod quidem in plus patet quam crudelitas. Hec etenim est atrocitas animi in exigendis penis ultra, quam gravitas admissi requirat. Illa autem nedum modum transgreditur, sed etiam in insontes sevit. Quod quidem, quia immanium ferarum est, feritas appellatur. (6) Hanc autem tum in nobis, tum in aliis superamus; in nobis quidem iuste moderationis et moderate iusticie virtutibus et virtuosis actibus corrigimus, ratione autem et humanitate extirpamus, et delectatione clementie penitus abolemus. Quod quidem est Herculis, hominis scilicet virtuosi, transcendentis communem hominum valentiam perfectione virtutis heroice, que opponitur bestialitati, cuius pars est feritas, quam proxime diffinivi. (7) Nam ferens Hercules ad Euristeum aprum exarmatum – ut Sidonius inquit – humeris propriis – ut Boetius ait – quid aliud significat nisi virum sapientem non solum mente talis passionis vitium superasse, sed id operum evidentia demonstrare? In aliis autem sapiens perficit monitis, quod in se complet actibus virtuosis. Doctrina quidem sapientium formantur homines ad honestatem, et de monitoris ore solet impendi, quo, qui docentibus parent, valeant ab erroribus prohiberi. (8) Ceterum in Archadia fit hoc, id est: in initio vie. ‘Archos’ enim ‘principium’ est, ‘odos’, ‘via’; inde Archadie ‘vie principium’. Actuum autem humanorum principium est determinatio voluntatis, cuius imperio perficitur, quicquid bonum sive malum sit, quod ab hominibus agitatur. Hoc idem per montem sive fluvium Archadie, qui Erimanthus dicitur, significatur. ‘Eris’ enim – ut sepius dictum est – Grece, Latine ‘lis’ dicitur; ‘manthos’ autem ‘divinatio’. Et quia antiquorum fuit, priusquam agerent aliquid, futuros eventus aliquo divinationis genere, quantum poterant, investigare (unde et auspicia ab avium inspectione, qua[m] *) de futuris iudicabant quamque semper suis actibus premittebant, ‘rerum principia’ dicta sunt), sic et ‘manthos’, hoc est: divinatio, pro actuum humanorum initio pari ratione dici potest. (9) Et quia omnis deliberatio non est sine lite, quam saltem ipse deliberans secum facit, bene facta traditur hec pugna in monte vel flumine Erimantho, lite scilicet inchoante, id est: deliberatione, que ab anima rationali, que et ipsa principium est, velut Erimanthus ab Archadia fluit quasi flumen, queve in anima excellentior pars est veluti mons, qui eminens est iugum. Nam omnes nostrarum mentium passiones ex arbitrii libertate in anime mortalis affectibus superantur et vincuntur, sive dei dono moneamur a nobis, sive monitus extrinsecus ingerantur. Verum quia bestialis ista sevitia inter alios vincendi modos tolerando conficitur, nulla quidem tanta feritas est, que erga humiliter patientem aliqualiter non mitescat. (10) Finxit Naso aprum Dyane vindicem ab Athalanta prius sagitta vulneratum. ‘Athlas’ enim Grece, Latine ‘sustinens’ dicitur. Unde et Homerus Ulixem ‘polithlam’ appellat quasi ‘multa tolerantem’. Verum quia et hoc idem vitium Hercules superavit in tauro Cretensi, igitur de tauro sequenti capitulo subnectamus.

 

___________

 

*) m seclusi