BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVIIII

De tauro Cretensi ab Hercule superato, qui nobis

tertio decimo loco inter labores occurrit

 

(1) Lactantius, qui super Statium, alter ab illo eloquentissimo, qui et Firmianus dictus est et Crispi, filii Constantini, magister fuit, super quinto Thebaidos scribens inquit:

Minos, Iovis et Europe filius, cum patri sacrificaturus ad aras accederet, oravit potentiam numinis, ut dignam aris suis hostiam sibi preberet. Itaque subito taurus apparuit nimio candore perfusus. Quem admiratus Minos religionis oblitus armenti maluit esse ductorem. Cuius ardore Pasiphe fertur arsisse. Igitur contemptus a filio Iupiter indignatus furorem tauro subiecit et Cretensium non solum agros, sed etiam menia universa vastavit. Hunc Hercules missus Euristei imperio superavit victumque Argos usque perduxit. Ibi consecratus est ab Euristeo. Sed Iuno exosa munus, quod ad Herculis gloriam pertinebat, taurum in Athicam regionem expulit. Ibique a monte eius Marathonius appellatus est. Quem postea Theseus, Egei filius, interemit. Quo facto eternos sibi glorie titulos comparavit.

Hec ille egregius commentator. (2) Aliqui vero putaverunt e contra Theseum adduxisse ex Creta taurum et demum Herculem, cum taurus ille provinciam Athidem efferatus vastaret, ipsum interemisse. Habent isti pro se Maronem:

 

Tu Cresia mactas

prodigia et vastum Nemee sub rupe leonem.

 

Sed optimus commentatorum Servius vult illud verbum ‘macto’, quantum ad leonem pertinet, stare proprie, quantum autem ad taurum, improprie. Inquit enim:

‹Tu Cresia mactas/prodigia›. Bene ad leonem, quem interemit, refertur. Nam Cretensem taurum non mactavit, sed incolumen ad Euristeum perduxit.

(3) Tragicus autem in Oetheo dixit:

 

Hinc feris clangoribus

etherea me Stimphalis, hinc taurus minax

cervice tota pulset,

 

et in Furente:

 

Taurumque, centum non levem populis metum.

 

«Centum populis» dixit propter Cretam olim centum urbibus frequentem, ut Maro testis est:

 

Centum urbes habitant magnas, uberrima regna.

 

Ausonius autem cum Servio et Lactantio sentiens inquit:

 

Octava expulso numeratur adoria tauro.

 

Et Ovidius Methamorphoseos nono:

 

Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?

 

(4) Sed de hoc tauro aliqui fabulantur, quod Minos speciosissimum taurum in mari viderit, impetrasseque a Neptumno, ut emitteretur eidem immolandus. Quem receptum nec sacrificatum Neptumnus rapacissimum fecit et totius insule vastatorem; quem Hercules victum in Marathone – sicut tradunt aliqui – religavit; quem a quodam montis incola solutum et sevientem interfecit Theseus, Athice liberator. Verum autoritas Lactantii, cui astipulatur Servius, michi maior est et primam fabulam facit antiquiorem. Hec de tauro legi. (5) Cum ergo Minos, Iovis filius, hoc est: appetitus rationalis, filius superioris partis mentis nostre sive ipsius voluntatis, sacrificare vellet patri dignas hostias, taurus candidissimus oblatus est, appetitus scilicet sensitivus, qui sicut candida carta paratus est accipere formas, quas voluntas voluerit imprimere et ipsi rationi, licet plerumque moveatur in oppositum, oboedire. Hec autem anime nostre potentia non incongrue figuratur in tauro, qui sic indomitus est, quod domari queat. (6) Nec operatur aut pascitur alibi quam in terra, qua ratione etiam aper – sicut precedente capitulo dictum fuit – in eiusdem appetitus imaginem sumptus est, licet indomabilis sit. Potest etenim superari. Ut si talis fuerit eius condicio, quod domari possit et vinci, tauro, ni autem solum modo vinci, per aprum convenientissime designetur; si vero nec retundatur nec dometur, sed regiis preponatur armentis, hoc est: nostris affectibus, in extremam bestialitatis sevitiam efferatur. Cretam autem vastare dicitur, quod est omne iudicium. Cretos quidem idem est, quod iudicium. Unde et dies cretici, id est: iudicativi, dicti sunt. (7) Ducitur autem victus ab Hercule, homine quidem virtuoso, ad Euristeum, hoc est: vim nos ad agendum aliquid inclinantem, que Euristeus est, quem ipse Iunoni, id est: fortune, dedicat. Sed ipsa dedignata munus Herculeum, taurum expulit et in Athicam regionem misit, ubi demum a Theseo confectus est. Fors enim et virtus non conveniunt. Sed in Athicam regionem, id est: inter agibilia, mittitur taurus, id est: appetitus sensitivus, ubi tandem a Theseo, anime scilicet divinitate, perimitur et mactatur. (8) Secundum autem aliam fabulam in Marathone ligatur, quasi ‘mera cthone’, id est: pura terra, et in Athide, id est: agibilium regione, quoniam appetitus iste sensibus alligatus nostris actibus misceatur. Si autem liber etiam a rationis vinculis dimittatur, in perniciosam bestialitatem evadit et regionem Athidem, hoc est: agibilium, vastat, nisi per Theseum, hoc est: totam animam et omnes anime potentias, occidatur. (9) Nam quod aliqui voluerunt hunc taurum in medio mari apparuisse Minoi veI ad id reducendum est, [ad id] *) quod supra de dei unitate dictum fuit rationibus multis et autoritate Sorani:

Iupiter omnipotens regum regumque deumque progenitor genetrixque deum, deus unus et omnis,

vel, si de Neptumno naturaliter sentiamus atque de mari, cum ipsum sit aquarum collectio, que quidem – ut dixit Thales Milesius – materiale principium est, dicere possumus mare pro corpore nostro poni, in quo appetitus sensitivus apparet Minoi, hoc est: appetitui rationali, et a Neptumno, id est: ipsa anima, que regit corpus, sicut mari Neptumnus fingitur dominari, petitur, ut immoletur. Quod et cetera, que sequuntur, eidem consentanea sunt expositioni, que superius tradita est. Denique nunquam a Theseo, id est: anima et anime potentiis, occiditur hic taurus, appetitus scilicet sensitivus, nisi prius ab Hercule, id est: virtutibus, vincatur, dometur atque ligetur. (10) Possumus tamen in hoc et hystoriam cogitare, quod Taurus **) iste prefectus fuerit Minois acerrimus et crudelis, cum quo etiam Pasiphe concubuit, et tam de rege quam de prefecto concipiens geminos peperit, quos de patrum nominibus appellarunt, quasi forent unicus, Minotaurum. Quod hystorice sentiens Maro dixit:

 

Mixtumque genus prolesque biformis.

 

Hunc Hercules victum ad Euristeum detulit, quem postea dimissum et Athidem infestantem tandem Theseus interfecit. (11) Allegorice vero Pasiphe cum eo concubuit, que Solis filia dicta fuit, id est: vita hominis, quam sol naturaliter exhibet et conservat. Sepe quidem uxor etiam in sacris litteris pro vita seu vite institutione ponitur, sicut Lya pro vita activa. Rachel autem pro contemplativa sumitur tropologice communiter a doctoribus sacre scripture. Pasiphe igitur, id est: vita humana in simulacro bestie, vacca scilicet lignea, secrete concumbit cum tauro adulterans a via recta consilio et artificio Dedali, qui mechanice typum gerit. Unde et faber fuisse legitur, qui in lignis et lapidibus operatur. Etenim, qui dimissis liberalibus studiis se mechanicis tradunt artibus, facile – sicut videmus – atque communiter subiciuntur appetitui sensitivo. (12) Hec – ut arbitror – satis conveniunt cum isto concubitu, si moraliter exponamus, licet Servius velit hoc esse simpliciter hystoricum, sicut in principio sexti sibi potest requirere studiosus. Nunc ad reliqua transeamus.

 

___________

 

*) ad id UR bis: Ullman unum tollendum putat; ego rhythmicis causis secundum seclusi  

**) Taurus pro taurus posui