Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber III
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXDe Busiride, Egipti rege, quem Hercules interfecit,et labore eius in hoc ordine quarto decimo
(1) Quis Hercules hunc Busiridem occiderit, satis compertum non habeo. Verisimile tamen hunc fuisse Egiptium, illum Nili filium, qui – sicut supra retuli – teste Cicerone Frigias litteras adinvenit. Quisquis autem fuerit, quoad reliqua, non mutatur hystoria. Etenim Busiris, Neptumni et Libie, quam Epaphus genuit, filius, rex Egipti fuit. Qua potestate fretus crudelitatem exercebat immanem, aris domesticis, forte deorum penatium aut paternis, hospites immolabat. Ad quem cum venisset Hercules ac simili, qua ceteri, perfidia tentaretur, regem ipsum aris suis impositum interemit. (2) Huius autem infamiam notans Maro dixit:
Aut illaudati nescit Busiridis aras,
ipsum ‘illaudatum’ vocans non, quod omnino laudatus non sit, cum ipsum – ut Servius ait – Ysocrates commendarit; ‘illaudatum’ autem dixit quasi ‘illaudabilem’, utpote qui laudari non debuit, sicut in sexto de Styge loquens inquit:
Tristique palus inamabilis unda.
‘Inamabilis’ dixit, que amari digna non sit. Nam posse poni ‘illaudatum’ pro ‘illaudabili’ patet a simili:
Dives inaccessos ubi Solis filia lucosassiduo resonat cantu.
Etenim inaccessi non erant, quo venerant multi, et tandem socii Ulixis et post ipsos idem dux, qui fecit ipsos – ut apud Homerum legitur – liberari; sed ‘inaccessos’ pro ‘inaccessibiles’ dixit, qui scilicet adeundi non erant. (3) Ex quo sensu patet maximum fuisse Busiridis crimen, qui illaudabilis dictus sit, cum nullus tam perditis moribus sit, qui aliquid laude dignum non fecerit. Nam et Dyonisius, crudelissimus tirannorum, admiratus atque veneratus est fidem et amiciciam Damonis et Phytie, quorum unus pro capitali supplicio vades mansit, alter ad constitutam diem moriturus sociumque liberaturus venit. Ex quo desideravit Dyonisius se amicorum tertium ipsis adnumerari, (4) Facit et huius Busiridis Ovidius mentionem in VIIII Methamorphoseos:
Ergo fedantem peregrino templa cruoreBusirim domui?
‘Peregrino’ quidem pro ‘hospitali’ dixit. Nam expressius tragicus retulit in Furente:
Et qui hospitali cede manantes focibibere iustum sanguinem Busiridis.
Hec in Furente. Sed in Oetheo dixit generalius:
Cecidit ante aras suasBusiris.
Et in eadem:
Reddentur are cernere assuetam hostiamsimilem colenti.
Nam et noster Claudianus ait:
Rubuit Busiride Nilus.
(5) Et – ut ad allegoriam veniamus – Neptumni filius dicitur fuisse Busiris. Et quoniam hic et superius de Neleo dictum est et hic etiam replicatur, sciri volo, quod Aulus Gellius vel – ut communius invenitur – Agellius, in libris Noctium Athicarum inquit:
Hec Agellius. (6) Habet autem Busiris figuram contentionis et vocis. Etenim ‘boos’ Grece – ut vult Priscianus – Latine ‘vox’ dicitur, ‘eris’, ‘lis’; inde Busiris, quasi ‘boos eris’, id est: vocis contentio. Filius autem est Neptumni et Libie eo, quod procedat omnis nostra vox ex Neptumno, id est: humiditate, et Libia, id est: introitu, ore scilicet, quod est introitus et hostium vocis. Et Neptumnum quidem esse humorem constat, Libia vero ‘veniens’ vel ‘introitus’ interpretatur eo, quod ex humore et motu, qui in veniendo designatur vel exitu, id est: ore, vox quelibet perficiatur. (7) Hic autem hospites suos occidit et mactat, quoniam hec contentio plerumque causa sit mortis et cedis. Nam – ut inquit sapiens –
Et alter eiusdem nationis sapiens ait:
Et post pauca:
Nam et de lingua, quantum ad alios, ibidem scribitur:
(8) Sive ergo vitium hoc, quod per Busiridem designatur, hoc est: per vocis contentionem et litem – ut dictum est –, in hospites nos recipiat inherendo sicut habitus, sive crudelitate nostra quasi hospites bilinguium in susurrationibus nos tradamus, mactamur et quasi victima quedam aris suis domesticis immolamur. Virtus autem, que designatur per Herculem, hoc vitium, dum hospes ad idem tentaretur exitium, Busirim mactat et suis aris imponit, quando talis habitus et insidiosa malicia extinguitur et non curatur aut, quod salubrius est, cavetur. (9) Hunc autem laborem – ut plurimi textus habent – ascribit Statius Theseo, Egei filio. Etenim Euathnem, uxorem Capanei, loquentem ad Theseum inducit sic aientem:
Non trucibus monstris Busirim infandumque dedistiCertiona, et sevum velles Chyrona crematum.
Ubi et Lactantius recitat Busiridis crudelitatem et, quod plus est, recitat etiam fabulam Tracis Dyonisii, de quo nullam facit littera mentionem. (10) Admiratus autem hec et pluribus hinc, inde collatis codicibus multas inveni varietates. Etenim ubi plures et presertim recens scripta volumina habent in primo versu ‘Busirim’, in aliquibus repperi ‘Sinim’, in aliis ‘Sinonem’. In aliquibus autem inveni ‘Scinin’. Quod ultimum credo correctius. Nec est hoc modernitatis vitium, sed prorsus ipsius vetustatis. In antiquis enim scripturis varietates, quas prediximus, si quis libros conferre voluerit, habentur. Modernitas autem communiter ‘Busirim’ habet. Et Lactantius ipse et alii expositores fabulam Busiridis ibidem recitant atque ponunt: adeo cuncta plena sunt erroribus. (11) Nec minus in aliis sunt variationes, quas – ut arbitror – pedagorum ignoratio genuit. Pro ‘Certiona’ quidem ‘Geriona’ posuerunt, quod licet et antiquissimis in libris reperiatur, prorsus errorem puto. Nam in longe pluribus ‘Certiona’, de quo etiam autore Gellio supra fecimus mentionem, novis atque veteribus libris habetur quam ‘Geriona’. Sic alibi ‘Chyron’, alibi ‘Scyron’ et apud alios ‘Schyron’ legitur. Vellem – et est impetus – ista conqueri et nostram ab hac invidia iustis rationibus etatem excusare. Sed alibi dabitur aptior locus, si deus dederit, sicut mens est, tractatum explicare de gloria, in quo scribendi preter epistolas soluto sermone laborem sive – ut rectius loquar – exercitium intendimus terminare. (12) Puto tamen, licet Lactantii repugnet autoritas, veriorem textum esse
Non trucibus monstris Scinin infandumque dedistiCertiona,
quam ‘Busirim’. Etenim Theseum legimus Chyrona sive Schyrona, Procustem et Scinin latrones domuisse. Unde secunda epistola Ovidius ait:
Cum fuerit Chyron lectus torvusque Procusteset Scinis, et tauri mixtaque farma viri,
quamvis et hic Ovidii textus apud aliquos varietur. (13) Accedit autem ad id, quod de Busiride sentio, quod, cum Statius maximus fuerit imitator Maronis, si verus esset ille Statii textus, breviaretur secunda sillaba illius nominis, cum tamen apud Virgilium et alios elongetur. Nam licet exemplum et regula in nominibus propriis non servetur, tamen raro solent in famosis nominibus inter se differre. (14) Si autem voluerimus antiquitatis testimonium et modernitatem et Lactantii autoritatem sequi, ut Busiridem Statius referat a Theseo confectum, ex illo sensu dici potest, quod Theseus, ut vir fortissimus et gloriosus, etiam Hercules non incongrue reputetur. Nam mistico sensu, cum Hercules virtutis et Theseus anime typum gerant, quod sequenti volumine latius explicabitur, hoc vitium, quod contentio est, tam a virtute quam ab anima per virtutem non inconvenienter vinci dicitur et occidi. Unde et in prefato loco Statius subdidit post Thesei laudes:
Sic tibi non ulle socia sine Pallade pugne,nec sacer invideat paribus Tyrinthius actis *),
equans Herculem cum Theseo laudibus et rebus gestis.___________
*) actis ex actus editionis Ullmanianae mutavi secundum editionem Klotzianam |