Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
LIBER SECUNDUS____________
Prohemium
(1) Fateor – nec pudet – ingenue me de poetica dicere meditantem nec tot nec talia, quot et qualia serie precedentis voluminis explicui, cogitasse. Putabam uno vel duobus capitulis totam illam materiam expedire. Sed cum reliquis in artibus tum et in poesi clarissima ratione deprehendi tantam esse liberalium artium connexionem tantamque cuiuslibet magnitudinem, varietatem atque profunditatem, quod impossibile sit humane fragilitati ad alicuius consumatam attingere perfectionem. (2) Nam quod Cicero noster de mathematicis inquit
(«Quis ignorat, hi, qui mathematici vocantur, quanta in obscuritatererum et quam recondita in arte versentur? Quo tamen in generemulti ita perfecti homines extiterunt, quod nemo forte studuissescientie vehementius videatur, quin, quod voluerit, consecutus sit.»),
hoc, inquam, quod Cicero tam efficaciter affirmat, usquequaque non approbo, nique posuisset adverbium illud ‘forte’, id sibi penitus denegarem. Nisi forsitan asseramus in his habitibus percipiendis neminem plus posse velle, quam intelligat, ut intelligendi modus regula quedam et mensura sit voluntatis. Quod si concedatur, non erit voluntas nostrarum potentiarum domina nec intellectui poterit imperare, quod aliquid incognitum vel subito et simpliciter apprehensum velut bonum excutiat, et si, quid in ipso latet malignitatis, advertat, tolleturque omnis consiliorum ratiocinatio, nec erunt omnino deliberationes. (3) Nam – ut de ceteris sileam – quantam ad sciendi pertinet voluntatem, credo, quod insatiabilis sit; quod autem hoc vel illud scire quis cupiat, nequit absque aliquo precedentis noticie lumine provenire. Impossibile quidem est super aliquid prorsus incognitum ferri complacentiam aut displacentiam voluntatis, que principia sunt, quibus voluntas, id est: anima volens, libere potest eligere, recusare vel differre, quicquid sub ratione boni vel mali perceperit intellectus. Ex quibus, cum omne scibile in eo, quod scibile, bonum sit et sciendi cupiditas satiari non possit cumque veritas apprehensa sequacem semper habeat veritatem, cuius sciende studio semper accenditur ipsa voluntas, nullo modo crediderim – ut verba Ciceronis repetam – aliquem tam vehementer studuisse scientie,
quin, quod voluerit, consecutus sit.
(4) Illud potius affirmaverim neminem unquam tantum didicisse, quantum voluerit, nec omnino posse artis cuiuspiam finem attingere aut eius plenitudinem percepisse. Quin etiam alicuius artis nequit haberi perfectio (adeo simul alligate sunt unaque pendet ex altera), nisi cetere sint percepte. Nam licet quelibet suis limitibus terminetur, habent tamen adinvicem mira permixtione commertium, ut tum una sine alia non possit intelligi, tum unam oporteat per aliam declarari. (5) Nam – ut de ceteris sileam – cum oratoria plerumque perfectos assumat silogismos, unde posset hec argumenta cognoscere, nisi per dialecticam instruatur? Et unde potest logica validum enthimema considerare, nisi precepta rhetorice perscrutetur? Etenim et dialectica ypothesim, hoc est: questionem circumstantiis involutam, que oratoris est, et rhetorica thesim, hoc est sine circumstantiis questionem, quod est logici, sepe vicissim assumunt altera in castris alterius militante. Que cum ita sint et ad unius perceptionem aliarum noticia requiratur, quomodo fieri potest, quod in aliqua facultatem, quantum quis voluerit, consecutus sit? (6) Sed non curavit Achademicus noster, qui tenaciter affirmabat nullam omnino certam haberi posse vel percipi veritatem, ad unguem excutere, quicquid scripsit, cum ex eiusdem professionis lege, ut idem ipse testatus est, in diem viveret, quodcunque animum probabilitate percusserit, id diceret et denique liber esset, ut sibi nunc hoc, nunc illud sicut ceteris eiusdem heresis philosophis foret licitum opinari. (7) Longe magis assentior atque probo id, quod de oratore suo, quem formare cogitabat, asseruit. Inquit enim:
Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laudecumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atqueartium scientiam consecutus.
Hoc tamen sibi taliter de oratore consenserim, quod reliquos artifices non excludat. (8) Sed hoc idem possit et debeat de grammaticis, logicis, mathematicis atque philosophis et de cuiuscunque facultatis artifice predicari. Nec putem eum sue oratorie, cuius et princeps et studiosissimus fuit, adeo favisse, quod illud de oratore dictum non consenserit poete sine dubio convenire. Nam cum oratorem super alios conaretur extollere (et meo quidem iudicio non immerito; poetam tamen semper excipio), poetam paulo minorem et ferme parem oratori esse atque proximum iudicavit.
Est enim, inquit, finitimus oratori poeta, numeris astrictior paulo,verborum autem licentia liberior, multis vero ornandi generibussocius ac pene par. In hoc quidem certe prope idem, nullis utterminis circumscribat aut definiat ius suum, quominus ei liceateadem illa facultate et copia vagari, qua velit.
Hec Cicero. (9) Nam cum poetica, sicut constat, sermocinalis scientia sit et possit – ut est utque fatetur Cicero – de quibuslibet agere, negari non potest sibi deberi omnium rerum magnarum scientiam et cunctarum artium facultatem.
Etenim, sicut idem testatur Arpinas, ex rerum cognitione florescatet redundet oportet oratio. Que nisi sit percepta et cognita, inanemquandam habet elocutionem et pene puerilem.
Ex quo non debet alicui mirum videri, si tam multa de poetica locutus sum, quanquam longe plura restarent, quibus – ut arbitror – etiam multa volumina non sufficerent, cum essent omnia, quecunque de instituendis oratoribus scripta sunt copiosissime, varianda. (10) Nunc autem divina quadam providentia factum sentio, quod, qui tres libros solum institueram, dum de poetica tracto, unum addiderim, ut hic quaternarius numerus nobis perficeret, quas superiore libro principales diximus armonias, et elementorum numerus compleretur. Est enim liber primus fixa quedam de poetica disputatio, que quasi centrum ceteris tribus libris immobiliter coexistat. Et secundus erit de nostri Herculis conceptu et nativitate, que non incongrue conveniunt humori, de quo quasi de quadam materia, si credimus Taleti Milesio, cuncta gignuntur. Tertius autem labores varios Herculis, quibus velut aereis flatibus indesinenter iactatus est, si deus illuc pervenire dederit, continebit. Quartus vero descensum ad inferos et, quicquid ibidem gestum est, occisionemque coniugis et filiorum et ipsam illarum coniugum rationem et fabulas demumque ignem in Oeta monte, quo noster Alcydes ardens deorum numero fuit ascriptus, per dei gratiam explicabit, ut in ipsorum elementorum successionem videantur nostra volumina processisse. |