Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum primumQuando et unde venerit deificandorum hominumatque simulacrorum origo
(1) Quoniam – sicut michi vero simillimum esse videtur – poetica cum deorum simulacrorum cultu principium habuit, scrutandum censeo, qualiter et quo tempore tantus error mundum invaserit. Et modum equidem, quem alium tradere audeam quam quem sacre littere posuerunt? Legitur enim Sapientie libro, quod pater acerbo luctu dolens cito rapti sibi filii fecit imaginem et illum, qui tunc velut homo mortuus fuerat, cepit colere tanquam deum constituens inter servos suos sacrificia et sacra. (2) Accessit depravate consuetudini lex tirannis indicentibus cultum et sacrificia figmentorum. Quibus addite sunt serviles populorum in reges principesque blanditie, quorum imagines de procul advectas quasi presentes dominos cunctis honoribus prosequebantur captis etiam mentibus hominum simulacrorum pulcritudine, quam peritissimorum artificum manus naturam vincentes ultra decorem humane speciei ipsis idolis affundebant. (3) Ab huius venefice consuetudinis instituto morem, unde orta fuerat, ostendens Naso Iovem de semet loquentem finxit dicens:
Signa dedi venisse deum, vulgusque precariceperat.
Quem enim absentem in statua colebant, mirum non est, si presentem eiusdem celebritatis honoribus afficiebant. (4) Auxit etiam hunc errorem metus. Nam cum servi noxiam aliquam commisissent, confugientes ad statuas vel principum in publico positas vel privatorum penetralibus domorum inclusas impunitatem admissi sceleris sortiebantur. Unde velut sospitatori deo protegentibus illis simulacris coronas floreas, odoratissimos ignes, solemnes immolationes et relatarum gratiarum blanditias exhibebant. Unde non incongrue dixit Statius atque post eum Petronius Arbiter:
Primus in orbe deos fecit timor.
(5) Confirmavit autem etiam ad incredulorum prudentumque confusionem hanc exoculatissimam vanitatem sacrilega mortalium curiositas, qui mendaces et insidiosos spiritus infandis carminibus evocantes ipsis simulacris infundebant, per quos miseris atque deceptis hominibus post impia sacrificia, serviles supplicationes et nefanda ministeria deceptiosa responsa ambiguis involuta sensibus reddebantur. (6) Nec putet aliquis me hoc ipsis Christiane religionis studio, quam totis amplector sensibus, imposuisse. Habeo testem tante – sicut aiunt – apud ipsos auctoritatis, quod ab eis inter deos relatus sit, Hermetem Trimegistum. Hic enim in dyalogo, quem se scribit cum Asclepio habuisse, paululum ante finem sic inquit:
Et immediate subiunxit:
Hec ille. (7) Ut etiam, quid ipsi de diis huiuscemodi senserint, perspicuum sit et clarum. Tanta tamen fuit talis artificii admiratio, quod etiam ab sapientibus (si qua tamen sapientia sine vera pietate, qua verus deus colitur, esse potest) humanis facti manibus et artibus, quasi plasmatores hominum putarentur illi dii et adorandi divinisque colendi sacrificiis crederentur. Aut si qui forte minus id sentiebant metuentes populum, ne publicas viderentur damnare cerimonias, intra scolarum septa suis contentis disputationibus veritatis lumen obtegebant. (8) Nec latuit commenticiorum deorum falsitas eruditissimos hominum poetas, qui sacris deorum laudibus et pontificialibus supplicationibus, quas elegantissimis carminibus celebrabant, et ipsis theatricis ludis sub fabularum velamine vanitatem sacrorum et receptorum deorum stulticiam detexerunt, longe magis amici et publici veritatis testes quam ipsi philosophi, qui se ipsius veritatis professores gloriabantur. (9) Quis autem primus hanc vanitatem inceperit, diverse gentes diversis ascribunt autoribus. Hoc enim Dyophantes Lacedemonius, scriptor antiquitatum gentis sue, libris teste Fulgentio Syrophani Egiptio tradit, qui prerepti sibi filii simulacrum in renovationem memorie et doloris nutrimentum domi statuit. Alii vero tradunt hoc Nino, Babiloniorum regi, qui nova impietate pius Beli patris simulacrum excitavit impunitatem concedens omnibus, qui ad illam statuam fugiebant, cui et populi, quo sibi Ninum propitiarent, divinos ceperunt honores superstitionis blanditiis exhibere. (10) Greci Cecropem volunt primum Iovis nomen invocavisse, repperisse simulacra, aras statuisse et victimas immolasse, que prius fuerant Grecis ignota. Iudei vero putabant Ismaelem, Abrahe filium ex Agar concubina genitum, a deo patrum suorum fabricatis simulacris discessisse. Multi gentium hanc insaniam attribuunt Prometheo, qui statuas fecit suis artibus ambulantes. De quo multa poete – sicut studiosi noverunt – retulere. Et apud Lacedemonios Dyophantes creditur idolorum inventor. (11) Quando autem inceperit tantus error, quantus est creatoris gloriam tradere creature, non facile presumpserim affirmare: adeo, que antiqua sunt, involuta dubitationibus relicta fuere. Inter rerum quidem gestarum scriptores, nisi qui forte recentia et gesta suorum temporum retulerunt, cuncta, que sibi magis verisimilia visa sunt quam vera, litteris mandavere. Quin etiam quilibet ipsorum, utpote glorie studiosi genti sue, quanto longiorem potuere, vetustatis titulum tribuerunt. (12) Intercurrerunt et Greci, qui cupientes allicere lectores omni dulcedine, qua valebant, fabulas veritatibus miscuerunt. Ex quo elegantissime satyricus ait:
Et quicquid Grecia mendaxaudet in hystoria.
Accesserunt et nominum similitudines, que taliter viros obscurant et tempora, quod difficillimum sit discernere, quid quisque fecerit aut cuius tempore debeat assignari. (13) Quantum tamen ex re plurimum obscura conici fas est, satis verum vel saltem vero simile credi potest in Nino, Beli filio, simulacra principium habuisse. Ab imagine quidem Beli per imitationem multa variarum gentium figmenta facta sunt, que corruptis vocabulis tum Bel, tum Baal, tum Beel, tum Baalim (et apud aliquos per compositionem Belfegor aut Belzebub) et quidam Belsephen sua simulacra vocavere. Primi vero Assirii Belum dixerunt. (14) Ut illud sit credibile fuisse primum, cuius nomen tam multiformiter videmus inflexis vocabulis variatum; hoc, inquam, verisimile videretur, nisi propter autoritatem regiam credibile sit tale nomen, quo plurimi Babilonie reges vocati sunt, fuisse tum a subditis exigentium regum, tum a finitimis plaudentibus celebratum. Incipientibus equidem principatibus serviebant subditi, alludebant socii et blandiebantur communiter universi. (15) Nam – ut ad rationem temporum veniamus – Cecrops, primus Atheniensium rex, anno vigesimo quinto ducatus Moysi regnum suum auspicatus est. Hic est, de quo supra retuli, quod invocato Iovis nomine primus bovem immolaverit apud Grecos et cuius tempore oliva in arce nata civitas ex Minerve nomine Athena, sive mulierum prevalente suffragio sive arboris pacifice meliore omine, dicta est. (16) Huius etate ferunt quidam fuisse Prometheum, alii Phorbantis tempore, qui ante Cecropem annis triginta iam sextus regnavit in Argis, nonnulli ante Atheniensium regnum per annos sexaginta, Argi videlicet temporibus, qui quartus rex Argivorum fuit, quo tempore Iacob mortuus est, eundem fuisse perhibent Prometheum. Ut hos omnes Nino posteriores constet. Idem de Ismael affirmare licet, quoniam Abram pater eius, qui postea Abraham dictus est, novissimis Nini temporibus exortus scribitur. (17) Restant igitur obscurioris fame Syrophanes Egiptius et Lacedemonius Dyophantes, quorum tempora propter obscuritatem nequeunt assignari. Sed si considerentur verba Phylonis ex libro Sapientie supra posita, prius est ortus hic error domi quam elatus in publicum. Inquit enim autor ille, quisquis fuerit:
et subdit:
Videsne, quem ordinem dederit huic errori? Nec tamen asseruerim ex hoc verum tempus posse deprehendi. (18) Verum quia Nemroth Gigas – ut priore libro commemini – primus a dei cultu apostatans ignem coli docuit et coluit, nec prius talem in dei maiestatem blasfemiam usquam legimus fuisse susceptam, satis constanter dici potest tunc idolatriam incepisse. Nam quamvis manens aliquod simulacrum vel ipse vel Caldei, qui secuti sunt illum in hoc impietatis genere, non haberent, verisimile tamen est ipsos accensis aut saltem instauratis ignibus super aris hostias immolasse; ut illud ignis corpus, quod una cum ardente materia quasi successivum quippiam recedebat, instantaneum simulacrum dici potest. (19) Unde etiam receptum arbitror nullum solemne sacrificium sine ignibus celebrari. Ex quo quidem ante sacrilegia, que tempore Moysi tradita sunt, clarum esse potest poeticam extitisse, incepisse tamen cum vero dei cultu, postquam natus est Enos ex Seth, filio Adam, qui fuit annus ducentesimus trigesimus quintus post mundi creationem, ut in libro veritatis, Geneseos scilicet, clarissime legitur et habetur. Nam cum scriptum sit Enos incepisse vocare nomen domini nec possibile sit propriis et humane inventionis vocabulis de deo loqui, quoniam, cum undique infinitus et inenarrabilis sit, a nobis explicari non possit, figuratis et aliud ab eo significantibus verbis proculdubio fuit illa vocatio; ut ex tunc fas sit dicere nostram, de qua locuti sumus, poeticam incepisse. Nam et plurimi Hebreorum putaverunt ipsum dei effigiem fuisse commentum, ad quam verba deprecatoria fundebantur. Unde ortum habuit poetria. |