Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum secundumQue sint poetice fundamenta
(1) Et quoniam certum est – ut in precedentibus fuit ostensum – poetas unum ad litteram prosequi et aliud iuxta sensum intrinsecum meditari, non inconveniens est michimet et rudibus aperire, quis fons quisve terminus est, unde et quo soleant figmenta poetica duci. Nec de vera poesi, quam sacre littere complexe sunt, mens est nunc disserere, quoniam extra propositum foret et a sanctissimis doctoribus, Augustino precipue, taliter est digestum, quod cum presumptuosum tum perridiculum foret ad illa conscendere, que certum est omnem humani sensus, si qua est, perspicuam superare. (2) Unum tamen dixerim, quod, sicut habet divina scriptura dilectionem dei et proximi, qua componitur et in quam, quicquid est in ipsa compositum, resolvatur, sic secularis – ut ita dixerim – et humana poetica creatorem habet et creaturam, in quos aut in quorum actus, quicquid obtegit, redigatur. (3) Et de deo quidem poetica nostra pertractat tum secundum se et actus intrinsecos, tum secundum effectus, qui procedunt ad extra. Nam quod inquit poeta noster
(«Nate, mee vires, mea magna potentia, solus,nate, patris summi qui tela Typhoea temnis»),
ex abditis divine maiestatis, unitate scilicet essentie et multiplicate persone, si pie intelligas, dictum est. Etenim quamvis Maronem et alios gentiles poetas veri dei misterium et profunditas latuerit trinitatis, multa tamen de suis diis loquentes, dum ipsos ad deitatis maiestatem extollere satagebant, non illis quidem diis, qui profecto nulli sunt, sed vero deo congruentia protulerunt. (4) Ad occultum etiam dei pertinent et ad proprium ipsarum numerum personarum, quanquam ad hoc prolata non sint, sed ex sacrilegis artis magice institutionibus deprompta illa, que apud eundem leguntur, videlicet:
Terna tibi hec primum triplici diversa colorelitia circumdo terque hec altaria circumeffigiem duco; numero deus impare gaudet.
Quod autem idem vates inquit
(«O, qui res hominumque deumqueeternis regis imperiis et fulmine terres»),
ex his, que a deo geruntur ab extra queve ab sue essentie immutabilitate mutabiliter effluunt., dicta sunt. (5) Neque enim par est, quod multorum disputavit impietas, deum, scilicet cunctorum opificem et rectorem, qui dedit oculis, ut videre possint, auribus, ut audiant, et nostris intellectibus, ut tot et tanta cognoscant, non sicuti nos per acceptas species, sed sua et ineffabili perceptione cuncta, quorum quidem omnium causa est, non videre, non audire, non cognoscere quantumcunque parvissima. (6) Nec propterea vilescit sue nobilitatis et eminentie magnitudo, que maxima foret imperfectione mutata, si non posset efficere, quicquid creature imperfecta condicio potest implere. Nam non est et anima nostra vilior, quamvis ratione vigeat, sensum habendo communem cum brutis; cui et illa quantulacunque perfectio non efficit. Si enim singularia cognoscere imperfectionis esset, cognoscerent omnia animalia sensibilia, cognoscerent et plante, que sentientibus animantibus imperfectiores sunt, omnia singularia, et longe magis cognoscere deberent, que penitus anima carent, ut lapides, et, quicquid sic ab initio factum est, quod vegetatione non indiget, ut augeatur, nec nutritione, quo diutius conservetur. (7) Est igitur sub verbis, que Iovi, de quo poeta loquitur, omnino non conveniunt, veri dei expressa quodam modo condicio, ut non se solum intelligat, sed, quod voluntatis est, regat spirituales creaturas, quas deorum nomine expressit, ac etiam res, actus scilicet et voluntates, hominum, quas ipse solus potest dirigere, qui potuit et creare. (8) Denique de deo, quantum in se est, licet videantur poete multitudinem affirmare deorum, unum tamen proculdubio reputabant. Quod quidem multis licet intelligere coniecturis. Inquit enim Maro noster:
Vos, o clarissima mundilumina, labentem celo que ducitis annum,Liber et alma Ceres.
Nam cum certissime agricolarum deos Bachum invocaret et Cererem, ipsos maxima mundi lumina, que constat esse solem et lunam, appellavit. (9) Cum enim Varro in Agriculture libris in fronte voluminis invocet duodecim deos, quorum cura vult agriculturam felicitari, inter alia sic inquit:
Primum, qui omnes fructus agriculture celo et terra continent,Iovem et Tellurem. Itaque quod hi ‘parentes magni’ dicuntur,Iupiter ‘pater’ appellatur, Tellus ‘terra mater’. Secundo Solem etLunam, quorum tempora observantur, cum quedam seruntur etconduntur. Tertio Cererem et liberum, quod horum fructus maximenecessarii ad victum; ab his enim cibus et potio venit e fundo.
Quos igitur Varro quatuor fecit, ut maximi volunt expositores, fecit Maro duos, Liberum, scilicet Solem, et Lunam, Cererem, relinquens intelligi nomine, non essentia numina illa differre. (10) Nec me latet posse versus illos taliter intelligi, quod quatuor, non duo dii videantur acciti. Sed quia mox subdit:
Vestro si munere tellusChaoniam pingui glandem mutavit aristapoculaque inventis Acheloia miscuit uvis,
nec sit ratio, cur non debeat atque possit hoc pronomen ‘vestro’ tam ad lumina quam ad Bachum et Cererem referri, planius et commodius est intelligere pro Cerere Lunam et Liberum pro Apolline posuisse. Nam cum alicubi dixerit idem vates:
Occeanumque patrem rerum,
alibi dixit de Iove loquens:
Hominum sator atque deorum,
et alio loco:
O pater, o hominum rerumque eterna potestas.
E de alio etiam dixerat:
Terre omniparentis alumnum.
Ut facile sit videre poetas illa deorum multitudine non plures, sed unum deum tantummodo designasse. (11) Sed quid per coniecturas eo? Nonne Valerius Soranus inquit:
Iupiter omnipotens, regum rerumque deumque progenitorgenetrixque deum, deus unus et omnis?
Et quid iam clarius aut planius requiramus? Videat studiosus quam longa quamque curiosa disputatione vir eloquentissime eruditionis Macrobius libro primo Saturnaliorum asserit et demonstrat omnes deos atque deas tum sacrorum emulatione, tum statuarum similitudine, tum oraculorum autoritate, tum identitate effectuum, tum consignificatione nominum, tum ordine ceremoniarum, tum aliis pluribus argumentis nichil aliud quam Apollinem esse; et tunc – ni fallor – nullatenus arbitrabitur poetas aliud quam unum deum illa sua deorum turba sensisse. (12) Nam sicut unum et idem numen in celo Lunam, Dyanam in silvis vocant et Proserpinam in inferno, sic omnem illam deorum numerositatem unam omnium presupponentes essentiam iuxta potentiarum varietatem et actuum diversis nominibus vocaverunt, ut omnia, que quidem aliud sunt a rebus, non res plures, sed multiformes eiusdem rei potentias, actus e effectus significarent. Que quidem latius in sequentibus apparebunt. (13) Quantum autem ad creaturas attinet, habent ipsi poete propriam subiectamque materiam rerum omnium naturam, productiones et mores. Unde, que fabulosa videntur apud poetas inseri, sive omnia ficta sint, sive pura videantur hystoria, cum tamen vera non fuerint (qualis est amor Didonis et Enee, qui nedum fuit, sed etiam omnino esse non potuit, cum Eneas fuerit annis CXLIII, ut quidam dicunt, vel, sicut illi, qui plus temporis tradiderunt, duobus ferme seculis ante reginam illam, que continentissime viduitatis fuit, adeo, quod illata necessitate coniugii spontanea morte potius quam nuptiis viduitatem elegerit interrumpere, que quidem constat Silvii Latini temporibus, qui fuit Latinorum rex quintus, facta esse), omnia, inquam, que apud poetas fabulosa videntur, oportet vel ad deum vel ad creaturas aut ad aliquid ad hos pertinens debita expositione reduci. (14) Cumque poetarum abdita misticus interpres aperiet et ad deum, naturam vel mores singula referens adaptaverit, sine dubitatione reputet se, quamvis incogitatum ab autore dici queat id, quod invenerit, in sententiam tolerabilem incidisse. Quod si ad illa, que senserit, adaptare poterit propriorum nominum rationem, audacter affirmem ipsum sine controversia veram autoris elicuisse sententiam aut, si forsitan illa non fuerit et ad id, quod autor intendisset, nomina non accedant, longe commodiorem sensum, quam autor cogitaverit, invenisse. (15) Nec mirum. Multa quidem mortales ad unum aliquid ordinant, que rerum director deus ad alium parat effectum. Unde incogitatos videmus eventus quotidie provenire. Venditio namque Iosep per invidiam a fratribus facta et, ut ipsum a se perpetuo separarent; quo conversa sit, qui sacras litteras legerit, non ignorat. Fuit enim non eius perditio, sed glorificatio salusque patris et fratrum, quos sterilitatis tempore recepit et nutrivit in Egipto. Fuit et typus atque figura nostri salvatoris Iude perfidia venundandi. Cui – etiam sicut et aliis – nisi ex immanitate criminis desperasset, potuit esse venditio tam scelesta saluti. (16) Ceterum – ut in hoc aliquando concludam – hoc precipue differunt spiritualis et divina poesis ab humana et seculari, quoniam illa tota vera est, sive litteram consideres, sive sensus abditos contempleris; hec autem veritatem amplectitur quandoque sub cortice, exterius autem, licet possit esse verax, ferme tamen semper solet esse figmentum. Illa cum autorem habeat spiritum sanctum, ad infinitos sensus ordinata est. Nec potest excogitari veritas littere congruens, quam illa infinita sapientia, de cuius throno processit ab initio, non intenderit. Hec autem, in quantum hominis est inventum, sic ad id, quod intenditur, ordinatur, quod ab rerum omnium autore deo ad aliud, quod homo non cogitat, quandoque relata sit, aliquando solum id, quod homo voluit habeat, importare. Sed quia infinite sunt rerum similitudines, possunt non inconvenienter ad alia trahi, quo desinant, qui plures expositiones viderint, admirari. |