Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum tertiumQuid pro Iove atque Iunone poete voluerunt intelligi et quod aliquando sumatur Iupiter pro homine, aliquando pro sidere, aliquando pro aere, aliquando pro igne, sicut in fabula Semeles. Et solutio dubitationis circa Semeles et Phetontis vota
(1) Et quoniam in tractatu nostro continue nobis occurrent Iupiter atque Iuno, non credimus inutile, quo dicendis magnum lumen claritudinis affundamus, breviter aperire, quid per Iunonem vel Iovem poete duxerint figurandum. Nec est michi mens nunc repetere Iovis et Iunonis ortum, latebras, pugnas, parentes aut diductam hinc inde progeniem et, quicquid de ipso poete fingunt, exponunt philosophi vel sacerdotes occultabant. (2) Querat hec studiosus inter poetarum carmina, in Ciceronis libris De Natura Deorum. Querat et apud Lactantium Firminianum ex his, que dixit et ex sacra recitavit hystoria. Querat et Iginium in libro De Celi Imaginibus et super omnes recurrat ad divini Boccatii Genealogias, apud quem composita atque digesta reperiet non solum, que cum aliis leguntur, sed que alibi legi non possunt. Et nichil erit, de quo possit amibigere vel quod habeat desiderare. (3) Nos autem propositum exequamur. Et principio quidem, cum sine dubio Iupiter – sive unus sive plures fuisse dicantur – et ipsa Iuno fuerint homines mortales, non usque adeo cuncta fingunt poete, quin de ipsis multa sicut de veris hominibus non depromant.
Ante Iovem nulli subigenat arva coloni,
cum dixit Maro, non dei naturam, quam nedum homines, sed nec incorporee substantie, imo nec etiam ipsum nichil precedit, sed homines condicionem expressit; sicut et alibi:
Primus ab ethereo venit Saturnus Olympoarma Iovis fugiens et regnis exul ademptis.
(4) Deinde – sicut precedenti capitulo dixi – de Iove tanquam de deo multa loquuntur et fingunt. Et aliquando quidem accipiunt ipsum (quod proculdubio solius dei est) pro rerum omnium parente, ut ibidem, perfunctorie licet, visum est. Hinc omnipotens dictus:
At pater omnipotens densa inter nubila telumcontorsit,
et plura in eadem sententia. Aliquando sumitur pro illo planeta, qui secundus est a Saturno, fulgor scilicet, ut inquit Cicero:
Humano generi prosperus et salutaris, qui dicitur Iovis.
Unde Lucanus:
Mitis in altoIupiter occasu premitur.
Et forte crebre deorum pugne apud Homerum et illi diversorum numinum favores et hortatus nichil aliud significant nisi tum diversos, tum contrarios stellarum effectus, quibus volunt res hominum subiacere, moveri et regi. (5) Sumitur etiam aliquando pro igne. Unde et Iunonis germanus et maritus dicitur. Nam Iuno aer est, cui situ loci sublimior ignis imminet ut coniugi, et levitatis similitudine iungitur ut sorori. Hoc autem sensu petiit Semele Iove pregnans Bachum paritura, id est: uva, quod Iupiter, hoc est: vis caloris, ad ipsam in illa forma descenderet, qua Iunonis, hoc est: ipsius aeris, in amplexus ibat. (6) Quod ideo fictum est, quia, ut vinum fiat, oportet ingentis caloris vi quasi fulmine quodam uvas decoqui et in future prolis puerperium maturari. In aerem enim tanto cum fervore descendit ignis, quod, sicubi in dyaphano corpore reflectatur radius, fomitem videamus accendere. Unde non fulmine graviori, sed illo armatus cui dextra Ciclopum
sevitie flameque minus, minus addidit ire,
fingitur ad Semelem descendisse. Non enim ad destructionem, sed maturationem accedit. (7) Nec incongrue hoc fictum est. Nam uva non nisi canicularis solis ardore maturescit, et expresso, quicquid humoris habebat, quasi quodam in caloris ventre mox ebullit et fervet et ita de musto completur in vinum. Unde dictum est:
Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvoeripitur patrioque tener (si credere dignum est),insuitur femori maternaque tempora complet.
Quod enim deficit excusso calcatis uvis humori, ut nondum vinum sit, in calore sequentis ebullitionis adicitur, donec in vinum perfectissimum compleatur ipsoque sic absoluto
furtim illum primis Yno matertera cuniseducat,
sive Yno sit ipsa vinatia sive pro vase sumatur, in quo nutritur, hoc est: conservatur et veterascit. (8) Unde et ab officii similitudine dicitur soror Semeles. Illa quidem vinum continebat in acinis, hec in vasis:
Inde datum nymphe Niseides antrisocculuere suis lactisque alimenta dedere.
Quod ideo fictum est, quia vinum recondatur sub terra, qui locus est aut efficitur velut antrum, in quo Nymphe frigiditate sua lac ministrare videntur, quia vinum frigore quasi lacte quodam nutritum in longius reservatur. (9) Hec itaque tantula retuli, ut constaret Iovem pro igne apud poetas accipi, quod assumpseram demonstrandum. Sumitur et aliquando pro aere, et tunc Iuno pro terra supponitur. Et ex hoc quidem sensu dictum est:
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Etherconiugis in gremium late descendit, et omnesmagnus alit magno commixtus corpore fetus.
(10) Verum quia circa fabulam Semeles oritur non contemnenda dubitatio, illam prius discutiam et, que restant, sequenti capitulo reassumam. Inquit enim Ovidius:
Rogat illa Iovem sine nomine munus.
Deinde post illius iuramenti religionem exprimit, quid Semele petierit:
«Qualem Saturnis», dixit,«te solet amplecti, Veneris cum fedus initis,da michi te talem.»
Et paulo post ait:
Ingemuit, neque enim non hec optasse neque illenon iurasse potest,
innuens omnino fuisse votum Semeles irrevocabile. (11) Verum tamen ubi de Phetonte tractatur, cum simili prestito iuramento sibi Phebus, quicquid peteret, promisisset, postquam
currus rogat ille paternosinque diem alipedem ius et moderamen equorum,
sequuntur penitentis patris consilia:
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.Magna petis, Pheton, et cetera.
Et post multa:
At tu, funesti ne sim tibi muneris autor,nate cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
Ut desiderium Phetontis post Apollinis promissionem Stygie paludis admiratione firmatam etiam mutabile videatur, et votum Semeles non valeat immutari. (12) Pro solutione vero dubitationis, quantum ad litteram pertinet, differunt enuntiata Iovis et Phebi. Nam ut inquit Statius de Iove loquente:
Grave et immutabile sanctispondus adest verbis, et vocem fata sequuntur.
Quod quidem de Apolline Lucanus sub dubitatione pronuntiat dicens:
Magnusque potensquesive canit fatum seu, quod iubet ille, canendofit fatum.
Nam cum inter alia communis poetarum assertio sit deos res hominum et alia cuncta disponere, oportuit sic uni potestatem tradere principatus (quod, que sanciret, non possent aliqualiter immutari), quam Iovi, quem maximum et optimum appellabant, specialiter tradiderunt. (13) Quin etiam et Homerus primo Yliados ad nonagesimum ferme carmen ante finem hoc idem ostendit. Vult enim Iovem taliter alloqui Thetidem:
Et iam tibi capite annuam, ut confidas.Hoc enim a me cum immortalibus magnum signum.Non enim meum revocabile neque deceptibile nequeimperfectum, quicquid capite annuam.
Ut omne nedum verbum iuramento firmatum, sed purus Iovis nutus irrevocabilis a vate divinissimo proferatur. (14) Verumtamen si ad sensum intrinsecum aspiciamus, cum tota materia Semeles et Liberi sit naturalis et omnia dicta et conficta sint secundum causas et ordinem naturalem, que quidem agunt necessario, et posita dispositione patientis impossibile sit effectum immediate non sequi, non est mirum, si illa necessitati ligata sunt. Phetontis autem propositum simplicis voluntatis erat. Cuius quidem quecunque sint dispositiones, numquam ab arbitrii libertate sequestrari potest. Nam si voluntas libera non est, omnino voluntas non est. Unde notanter inquit Naso:
Non est tua tuta voluntas,
hoc solo verbo manifeste demonstrans, cur illud potuerit immutari. |