BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum sextum

De anguibus ad Herculem per Iunonem immissis,

qui sit primus Herculis labor

 

(1) Incipiamus igitur a primo labore nostri Herculis, qui quidem fuit duorum anguium a Iunone missorum. Et primo recitabimus fabulam, deinde revelabimus naturaIiter atque moraliter, quid lateat sub harum involucro fictionum. Et primo quidem refert nobilissimus expositorum Servius in octavo, quod natis Hercule cum Yphycle Iuno misit duos serpentes ad Herculem occidendum in cunis. Quorum aspectu territus Yphycles de cunis cecidit suoque vagitu parentes excitavit a somno. Qui cum venissent ad cunas, invenerunt Herculem angentem manibus angues. Unde Maro noster inquit:

 

Ut manu geminosque premens eliserit angues.

 

Quod exponens idem Servius inquit:

 

Eliserit, id est: stiffocaverit.

 

(2) Tragicus autem ait:

 

Gemina cristati caput

angues ferebant ora, quos contra obvius

reptavit infans igneos serpentum

oculos remisso pectore vultu ac placido intuens;

arctos serenis vultibus nodos tulit

et tumida tenera guttura elidens manu

prolusit ydre.

 

Comicus vero Plautus inquit de eodem Hercule loquens:

 

Postquam conspexit angues, ille alter puer,

citus e cunis exilit, facit recta in angues impetum.

<...>

Puer ambos angues enecat.

 

(3) Et Ovidius Naso sic inquit:

 

Tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues

cum tener in cunis iam Iove dignus eras?

 

Huius autem fabule ratio – ni failor – hec est: Iuno quidem est aer, qui principium est materiale nostre respirationis, qua vivimus et sine qua vitam ducere non possemus. Hinc divinissimus vates Maro dixit:

 

Quem si fata virum servant, si vescitur aura

etherea, et cetera,

 

auram etheream pro aere ponens. (4) Hec itaque Iuno Herculi, id est: homini, recentissime nato duos serpentes immittit veluti puerum extincturos, fluxum scilicet et refluxum humditatis ascendentis ad caput et in stomacum et alia descendentis et ipsius aeris reciprocam spirationem, quibus humana corpora vivificantur et agunt quibusque pueri propter multitudinem humoris et ingrossationem spiritus sepissime suffocantur. (5) Hercules autem, qui figura est anime nostre – sicut in precedentibus dictum est –, exterrito Yphycle, hoc est: humano corpore, quod quidem videmus variis affici ob humoris abundantiam crassitudinemque vaporum morbis (incrustato capite, variolis atque morbillis, quos ferme nullus puer effugit), repetat in angues et manibus, hoc est: operibus suis, ipsos interficit, suffocat, elidit. Nam anima, prout forma corporis est, et humiditates et spiritus ordinat, reprimit ac restringit et potentia sua facit, ut, que mortifere corpusculum recentisimum invadebant, non solum desinant esse nociva, sed fiant vite hominis salutaria. Unde merito truculentos illos angues dicitur occidisse, quia deposito nocendi veneno fiunt instrumenta salutis, que causa inceperant esse mortis. (6) Illam autem circulationem spiritus et humorum per angues, qui in semet contortis voluminibus inflectuntur, figuraverunt poete, ut revoluti atque tortuosi revolutionem cum eo, quod revolvitur, representent. Cristatos autem finxit tragicus, quoniam uterque summum petit caput et ibidem generat letiferas superfluitates, quas in cristarum superbia notaverunt. (7) Sed Hercules manibus, hoc est: anima, que vere est hominis forma, potentiis et operibus suis, digestiva scilicet et expulsiva, interficit dictos angues. Nec incongrue serpentes pro dictis humoris et spirituum voluminibus positi sunt, quasi vim sicut angues habeant virulentam, ut sic per illud animal tortuosum et veneno terribile superfluitates has *) in semet circulariter recurrentes et tandem generantes in homine quoddam quasi venenum convenientissime figurentur. (8) Moraliter autem Iuno, hoc est: dei dispositio et ordo rerum naturalium, cuncta inferiora gubernans decrevit hominem esse mortalem, ut aliqua temporis periodo vita cuiuslibet terminetur. Et quia tempus, sicut mensura celestis motus est, ita et eodem motu mensuratur, videmus, quod revolutionibus siderum temporis certa quantitas designatur. Et quamvis hoc posset tardioribus stellis ad idem punctum redeuntibus fieri, communius tamen est, ut secundum duo luminaria, maius videlicet et minus, solem quidem et lunam, apud diversas et diversimode nationes tempora describantur. (9) Adest igitur dei dispositione, que Iuno est, secundum naturalem ordinem cuilibet, qui natus fuerit, tempus, quod in primo nativitatis instanti datum spacium vite mortalis incipit demoliri. Quantum etenim temporis iam ab initio nostre vite preteritum est, tantum iam mors rapuit atque tenet, ut ipse lapsus temporis nos in mortem ducat. Quod tempus, antequam litterarum fuisset inventa ratio, serpente in circulum revoluto caudam ore deglutiente apud Egiptios notabatur secundum annuam dimensionem. (10) Geminos autem finxerunt aut propter duo luminaria – sicut dixi – que sunt nota temporum evidentior atque communior, aut propter futurum atque preteritum, in que sic dividitur tempus, quod medium omnino assignari non queat, aut propter diem et noctem, quibus tempora variantur. Unde illud:

 

Noctes atque dies patet atri ianua Ditis.

 

Et in puerili versiculo prius dixerat:

 

Nocte die tutum carpe, viator, iter.

 

Ut hec duorum anguium figura, gemini sideris, gemine partitionis, gemineque differentie tempus ipsum perfectissime complectantur. (11) Sed Hercules noster exterrito quamvis Yphycle, hoc est: corpore nostro, quod omnino tempori subiacet atque morti, contra temporis violentiam recta pergit aut reptat et manibus, hoc est: virtuosis operibus, efficit, ut nulla temporis violentia vel magnitudine superetur. Ut, quamvis pereat Yphycles, hoc est: corpus, et ipsa corporis et anime gloriossima compositio resolvatur, vivat tamen eternitate memorie. Ut sic extinguere tempus, hoc est: effectum temporis, qui est cuncta generata corrumpere, videatur. (12) Possumus etiam per duos angues vitam et mortem, que a Iunone, id est: dei dispositione, cuilibet ordinatur, intelligere. Unde dictum est in Edipode:

 

Primusque dies dedit extremum.

 

Et vita quidem, quid aliud est quam labor, ad quem – ut testantur sacre littere – nascitur homo? Unde et Maro noster, cum – ut prudentiores testantur – noluerit infernum esse nisi corpus, in quod anima quasi mortua demergatur, ante vestibulum Orci cum aliis pluribus, que cunctis sunt in hac vita communia, letum et laborem enumeravit:

 

Terribiles visu forme letumque laborque.

 

Que, cum Yphycles eis succumberet, anima, hoc est: Hercules, vincit, labores equidem vite tolerantia, que per sinistram manum significatur, et letum dextera, hoc est: immortalitatis sue vivacitate et operum gloria. Quibus nec secundum naturam nec secundum fame memoriam morte vincitur, sed ipsa mors ab Hercule potius superatur. (13) Nec incongrue letum atque labor in anguibus figurantur. Est enim mors, quantum ad compositionem hominis attinet, revolutio in non esse, et ipsi labores, cum occidant, refluxu quodam ad laboris initium revertuntur. Nam licet succedat huic labori labor alter, nichilominus tamen labor in communi sicut et tempus de exitu refertur in ortum. Unde tragicus labores Herculis mala vocans Megeram conquerentem inducit:

 

Finis alterius mali

gradus est futuri.

 

___________

 

*) has ... figurentur: anacoluthum mihi quidem videtur pro he ... figurentur aut has ... figurent