BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VII

Secundus labor Herculis, vite electio et Menalie

cerve confectio vel captura

 

(1) Liberato itaque Hercule ab anguibus in primis cunabulorum crepundiis usque in adolescentiam eius nichil prorsus occurrit, nisi, quod teste Cicerone legimus, prout apud Xenophontem esse profitetur, ut in hoc Marci, imo ipsius eloquentie, verbis utar:

Herculem Prodicus dicit, ut est apud Xenophontem, cum primum pubesceret (quod tempus a natura ad eligendum, quam quisque viam vivendi sit ingressurus, datum est), exisse in solitudinem atque ibi sedentem secum multumque dubitasse, cum duas cerneret vias, unam voluptatis, alteram virtutis, utram ingredi melius esset.

Hec ille. Quod an verum fuerit, aliter compertum non habeo. (2) Miror tamen, licet hoc idem testetur maxime autoritatis Basilius, Prodici, quamvis subtilis disputator fuerit, Xenophontisque prudentiam et acumen, qui illiusce etatis tempus eligende vite nobis natura prescriptum dixerit, cum nedum vite elector, sed nec moralis doctrine idoneus credatur auditor adolescens, quorum maxime sit passionibus subiacere. (3) Unde post illa subiunxit:

Hoc Herculi ‘Iove sato’ potuit fortasse contingere, nobis non idem qui imitamur, quos cuique visum est,

et reliqua, que prosequitur, ut plenius legitur apud ipsum. In quo – sicut supra tetigimus – manifestatur Herculem heroice virtutis et virum divinissimum extitisse. Sibi quidem – ut Persii verbis utar –

 

Que Samios deduxit littera ramos

surgentem dextro monstravit limite callem.

 

Invenit enim Pythagoras Samius litteram Y, que figura est humane vite. Nam ab imo primum incipiens unico calIe procedit, quo adveniat discretio iudicandi. Tunc autem finditur in duos quasi ramusculos hec littera, quorum unus subtilis et dexter tendit in arduum, alter autem reflexus et latus declinat in levum. Nam – ut inquit Maro –

 

Dextera que Ditis magni sub menia tendit,

hac iter Elisium nobis; at leva malorum

exercet, penas et ad impia Tartara mittit.

 

«Sub menia» dixit, hoc est: ultra menia. (4) Viam virtutis ergo noster Hercules ingressurus non temere, sed consilio et electione – sicut asseruit Xenophontes Prodicum dixisse – virtutem aspiciens circa difficile quid cogitat nisi labores pugnamque cum carne, cum mundo et spiritualibus insidiis ac exemplis pernitiosis? Hec igitur meditanti quid occurrit nisi metus terribilium laborum? (5) Finxerunt ergo poete ipsum pernicissimam cervam in Menalo monte Archadie retentam – ut vult Maro –

 

Fixerit eripedem cervam licet.

 

Tragicus autem finxit ipsam cursus velocitate preventam et captam. Inquit enim in prima tragedia:

 

Menali pernix fera

multo decorum preferens auro caput

deprensa cursu est.

 

Et quia cerva meticulosissimum animal est (unde Boetius:

Qui pavidus ac fugax non metuenda formidat, cervi similis habetur.),

aptissime posita est figura timoris in cerva. Quod animal a tota specie timidissimum est. (6) Finxit autem tragicus ipsam habere caput multo auro decorum, quoniam metus sub cautionis atque prudentie velo soleat occultari. Aurum enim prudentiam atque sapientiam representat ob suam excellentiam et preciositatem. Hinc etiam Virgilius aereis pedibus eam descripsit et sexu femineo, quoniam hoc genus bestiarum longe magis est timidum in hoc sexu quam in masculino magisque velox. Unde aeripedem dixit, quasi pedem in aere poneret. (7) Et est ibi vel proceleumaticus pro dactilo vel per sineresim, id est: conglutinationem duarum vocalium in una, ita quod ex illis duabus vocalibus ‘a’ ‘e’ fiat una sillaba et sit dactilus. Utrunque quidem improprie. Aer enim primam longam habet more Greco, ut proceleumaticus pes esse non possit, nisi brevietur more Latino. Et quia secunda sillaba brevis est, vix videtur esse dactilus, quoniam exigat primam longam. Sed due vocales per sineresim sillabam longam reddunt. Non enim prima vocalis tollitur vel secunda, sed ex ambabus una fit sillaba. Quarum cum unaquaque saltem habeat tempus unum, mirum non est, si sillabam reddunt longam. (8) Vel posset dici preter intentionem forte Virgili ‘aeripedem’ quasi ‘eripedem’. Est enim in ‘es, eris’ diptongus ae, ut sit sensus ‘eripes’, hoc est: pedes ereos habens vel ad denotandum cursus soliditatem vel, ut demonstretur cautio metuentum, qui securius quam audaces incedere videantur, quod gravibus quasi pedibus gressus figant. (9) Est autem hec fera Menalii montis incola. Dicitur autem Menalus a ‘mene’, ‘defectus’, et ‘olon’, ‘totum’; inde Menalus ‘totus in defectu’. Quod proprium est timoris, qui semper defectum indicat metuentis. Hic autem Menalus est mons Archadie. Archadia autem dicitur ab ‘archos’, ‘princeps’ vel ‘principium’, quia semper in rerum arduarum principio timor occurrit. Figitur autem seu cursu deprehenditur, quia fortitudo preveniens timorem non sinit ipsum longius evagari, sed sistit eum, ne agendis possit occurrere et tractum virtuose actionis quomodolibet impedire.