BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIII

Tertius Herculis labor: Theumesius Nemeusque leones

 

(1) Geminos itaque leones Theumesium et Nemeum, quem et Cleoneum dixerunt, Hercules interfecit. De quo quidem Hercule iam liberato a passione timoris et sic ad subeunda pericula pugnamque conserendam disposito mox tractandum censuimus, ut ipsum ad futuros congressus, sicut expedit, armaremus. Legitur ergo apud Claudium Cesarem in Phenomenia Arati teste Nigidio hunc leonem in Archadia in spelunca, quam quidam Amphrison dicunt, nutritum apud lunam atque servatum et tandem Iunonis imperio missum ad Herculem comprimendum. Quem Euristei iussu Hercules cum Molorcho hospite suo interfecit clava, quam tunc primum adeptus est. Unde postea clava pro gladio et leonis exuviis pro scuto cepit uti. (2) Iginius autem dicit autoritate quorundam, quod hec fuerit Herculis prima certatio et quod Alcydes ipsum interfecerit inermis. Statius autem noster innuit Herculem duos occidisse leones, quod et eius commentator Lactantius clarissime testatus est. Inquit etenim idem poeta:

 

Tergo videt huius inanem

impexis utrinque iubis horrere leonem,

illius in speciem, quem per Theumesia Tempe

Amphytrioniades fractum iuvenilibus armis

ante Cleonei vestitur prelia monstri.

 

(3) Tragicus autem inquit:

 

Maximus Nemee timor

gemuit lacertis pressus Herculeis leo.

 

Nemeus autem et Cleoneus leo unus et idem est. Et quod pelle leonis usus pro clipeo fuerit, in eadem testatur tragedus inquiens:

 

Solvit a leva feros

tunc ipse rictus et Cleoneum caput

opponit ac se tegmine ingenti clepit

victrice magnum dextra robur gerens, et cetera.

 

Et alibi refert:

 

Nullus per urbes errat Archadicas leo.

 

Et in eadem:

 

Hisne ego lacertis spolia Nemei mali

elisa pressi?

 

(4) Et Sidonius ait:

 

Et licet in nuda torvus confregerit ulna

ille Cleonee guttura rava fere.

 

«Rava» dixit, id est: rabida vel fulva. Maro vero noster:

 

Tu Cresia mactas

prodigia et vastum Nemee sub rupe leonem.

 

Ubi Servius inquit Nemeam esse silvam iuxta Thebas, in qua Hercules interfecit leonem. Et Ovidius scripsit:

 

His elisa iacet moles Nemea lacertis.

 

Et Epistolarum nona retulit:

 

Non puduit fortes auro cohibere lacertos,

et solidis gemmas apposuisse thoris.

Nempe sub his animam pestis Nemea lacertis

edidit, unde humerus tegmina levus habet.

 

(5) Ex his ergo patet Herculem duos interfecisse leones, Theumesium scilicet et Cleoneum sive Nemeum, et hunc ultimum non armis, sed nuda manu confectum, ut innuit Cordubensis, Sidonius, atque Naso. Primum autem, hoc est: Theumesium, vult Statius

 

iuvenilibus armis fractum.

 

Cui tamen contradicit Iginius referens primum Herculis certamen fuisse leonem, quem inermis occiderit. Nigidius autem vult – ut refert Claudius – Archadicum clava confectum. Lactantius autem addit, quod ille leo Molorchi filium interfecerit et Herculem ab eodem paupere censu, sed divite affectu susceptum hospitio atque edoctum, quanam ratione cum fera certaret. Nigidio videtur astipulari Virgilius dicens:

 

Tu Cresia mactas

prodigia et vastum Nemee sub rupe leonem.

 

Sed has diversitates et contradictiones induxerunt plures Hercules plura etiam eiusdem generis monstra modis variis conficientes, ut dictum est. (6) Quantum autem ad Archadicum leonem attinet, satis credo posse ad hystoriam revocari, ut fuerit apud Cleonem, vicinam Nemee civitatem, sevissimus aliquis efferateque crudelitatis tirannus, quem cum Hercules interfecerit, sive manibus sive clava, dictus est leonem Cleoneum interfecisse. Cui rei testimonio est tragicus, ubi dixit – ut supra retuli –:

 

Nullus per urbes errat Archadicas leo.

 

Nam cum Archadia non sit leonum ferax et etiam, ubi gignuntur silvis, non urbibus immorentur, clarum esse debet cuilibet intuenti hunc leonem non bestiam, sed hominem extitisse. (7) Unde et, cum Molorchi filium occidisset, credibile satis est pastorem pauperem agricolamque Molorchum inhabitata leonibus patria incolumem non potuisse manere. Quis autem hic homo fuerit abscondit antiquitas et umbratio fabularum. Intelligere tamen debemus illum, quicunque fuerit, hominem superbum, animosum, indomabilem, fortem et aliorum ducem ac principem extitisse. Etenim, ut inquit Dyonisius De Angelica Ierarchia, leonem significare putandum est ducativum, fortem et indomabilem; et in libro De Divinis Nominibus ait:

 

Animosum et superbum leo cum perdiderit, leo non erit.

 

(8) Nunc ad alium sensum allegoricum accedentes aliquid de leonibus premittamus. Et, ut tradit Plinius, omisso notho leonum genere, quos ex pardis concipit quandoque leena, qui vilissimi et quasi plebei reputantur, due videntur esse leonum differentie preter sexum. Sunt etenim breviores crispulis iubis, alii longiores simplici et expansa coma. Hi fortissimi sunt, illi plerumque viles et imbelles. Iram autem ad leonis naturam pertinere docet profundissime scientie Severinus inquiens, si quis

 

ire intemperans fremit, leonis animum gestare credatur.

 

Et ante ipsum Lactantius Firmianus dixerat:

Non enim fortior putandus est, qui leonem quam qui violentam in se ipso inclusam feram superat iracundiam.

Et tragicus ipse ante ambos hoc etiam non tacuit, sed plane testatus est. Inquit enim:

 

Primus en noster labor.

Celi refulget parte non minima leo

iraque totus fervet et morsus parat.

 

(9) Non ergo miretur aliquis, si per hos duos leones ire motus assumam, postquam tot e tantis autoribus patet leonis naturam ad iracundiam pertinere. Nec contendat aliquis superbiam – ut superius Dyonisius ait – ad leonem pertinere. Non facile quidem iracundum invenies non superbum. Unde et superbia pertinet ad irascibilem. (10) Nunc – ut ad id, quod intendimus, clarius veniamus – de hac anime potentia, quam ‘irascibilem’ vocant, aliquid disseramus. Est igitur ab ipsa natura nobis insitum, ut feramur in bonum, sive sit adeptio alicuius rei delectabilis, sive sit declinatio ab aliquo contristante. Hinc indita nobis potentia est, quam ‘concupiscibilem’ vocant. Verum quia propter arduum atque difficile contingere potest concupiscibilem non posse suum terminum adipisci, data nobis est altera vis, quam ‘irascibilem’ dixerunt, cuius obiectum est bonum non simpliciter, sed prout habet ardui vel difficilis rationem, que potentie concupiscibili militaret. (11) Ab hac autem passio descendit, quam ‘iram’ seu ‘iracundiam’ vocaverunt. Que si quibus quando, ubi et qualiter et propter quid oportet ratione debita dirigatur, utilis et virtuosa est; si autem omisso regimine rationis efferveat, vitium est. Quam diffinire licet immoderatam cupidinem ulciscendi. Nam quamvis vindicte desiderium sit honestum et ad iusticiam redigatur, tamen si recta ratione, loco scilicet, tempore, causa, modo et fine debito non agatur, proculdubio motus eius inordinatus et vitiosus est. Hic autem secundum temporis circumstantiam aut subitus et modice durationis est aut consultus et diurturnus. (12) Et primum quidem communi, sed appropriato vocabulo dicimus ‘iram’, alterum ‘iracundiam’, quam aliqui ‘maniam’ a ‘manendo’ dixerunt. Hec igitur duo vitia in suorum laborum auspicio superat Hercules in leonibus, quos occidit. Iram equidem, quam modici temporis et subitam commotionem asserui, figuraverunt in leone Theumesio

 

impexis utrinque iubis,

 

– ut inquit Statius –, que forma pertinet ad leones illos, quos breviores et iubis crispulis diffinivi. Qui fortes non sunt, sicut et huius vitii impetus, qui sicut subito commoventur, ita cito deficiunt. (13) Hoc autem vitium a puericia, cui familiaris est, et, quia coleram sequitur, que maxime secundum etatum proprietatem in adolescentia fervet, pubertati familiare est. Non enim adeo velociter evacuantur, que sunt pueri. De quod dixit Horatius:

 

Iram

colligit ac ponit temere et mutatur in horas.

 

(14) Occurrit igitur Hercules huic leoni per Theumesia Tempe. Theumesus enim mons est Boetie, Tempe amena loca, silvosa et recentia, que maxime sunt apud declivia montium, a ‘temperie’ dicta. Convenientissime igitur Hercules, vir perfectus et gloriosus, ex puericia in adolescentiam transiens, primo purgat, que pueri sunt, velocitatem scilicet irascendi, et hoc per Theumesia Tempe. Theumesus enim – ut dixi – mons est dictus quasi ‘thomesis’, hoc est: divisio. Incipit equidem homo ratione duci et dimittere, que sunt pueri in adolescentia, ubi – sicut precedente capitulo dictum est – occurrit humane vite bivium. (15) In eodem quidem angulo iuxta Pythagoree littere figuram incipiunt Theumesia Tempe, que declinant a monte. Incipit et illud arduum, quod ducit in patriam, sciiicet Theumesia tesqua. Que quidem loca sunt inculta, raritate videlicet ascendentium, spinosa insidiatione vitiorum et ardua sublimitate virtutum. (16) Hunc leonem interficit Hercules iuvenilibus armis, hoc est: acumine rationis. Et quid enim primum quidque clarius occurrit viam virtutis ingredienti quam velocitatis ire deformitas quamque constantie ratio, que sit vitiorum fuge prosecutionique virtutum modis omnibus adhibenda? Verum quia et hoc satis non est (subit enim maioris ire figura in hac melioris vite nostre Archadia, hoc est: principio, Cleoneus videlicet leo, permanentis scilicet ire moles), oportet et istum alterum superare. Quem aliqui clava, quidam vero solo compressu per nudum Herculem confectum esse tradiderunt. (17) Et Nemea quidem silva est prope Cleonem civitatem, ubi leonem superat Hercules. Videamus nominis huius silve rationem. ‘Nemein’ Grece, Latine ‘distributio’. Unde Nemesis sors dicta est, quod cuilibet equa distribuat. Et ubi reperitur hec distributio nisi in concursu exercitioque virtutum? In Nemea igitur, que silva est obscura et umbrosa densitate arborum atque fruticum propter propinquitatem virtutum et vitiorum, in Nemea, inquam, id est: in distributione, conficitur hic leo, quem iracundiam, hoc est: manentem iram, diximus, dum, quantum ei et non ultra quam deceat, tribuitur. (18) Unde aliqui volunt eum clava, hoc est: fortitudine, domitum. Est enim fortitudinis tolerare iniurias et debita resistentia propulsare, quibus ira tollitur et frenatur. Aliqui vero nudi Herculis congressu leonem illum lacertis validis comprimendo dicunt animam edidisse, hoc est: extra dedisse, sicut in Epistolis inquit Naso, quia sola humanitate, hoc est: mansuetudine, que maxme hominis est in eo, quod homo, hec iracundie deformitas pellitur et sedatur. (19) Huic silve proxima dicitur Cleone civitas, hoc est: glorie celebritas, que pro tanto civitas dicitur, quia inter cetus conventusque hominum iure sociatorum fama nascitur et conservatur. Que quidem conservatio nichil est aliud quam renovatio laudationum, que fando fiunt. Unde Cleone dicta est, quasi ‘cleos neos’, id est: nova gloria. Commemoratio quidem semper nova gloria est. Unde dicunt Herculem occiso leone Nemeo omnibus carum et celebrem extitisse. Quid enim inter mortales gloriosius et acceptius est mansuetudine et humanitate? Ceterum quia – sicut dictum est et pluries etiam est dicendum – Hercules peritissimus astrologus fuit et quia primus leonem in zodiaco designavit, volunt fingi quod leonem occiderit. Mortalium enim ad immortalia transitus non est nisi per mortem. (20) Sublata autem ire deformitate, qua passio hec erat proculdubio vitiosa, remanet vis irascibilis, cuius passio concupiscibili semper adest et efficit, ne bonorum arduitate vel difficultate deterreatur, sed contra ipsa quasi clipeus se opponens expeditam concupiscentiam mittit in finem, hoc est: in bonum desideratum. Unde finxerunt Herculem leonis exuviis se armasse, quoniam huius potentie clipeum cunctis obstaculis obicit et opponit. Quibus armis et clava, hoc est: fortitudine, submovet, quicquid bona desideria prohibebat.