BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIIII

De Ydra, quam in Lernea palude Hercules interfecit,

que fuit quartus Alcyde labor

 

(1) De Ydra quidem ferme cuncti poete locuti sunt, quidam insuper hystorici et nonnulli philosophorum. Verumtamen Servius Lactantiusque, commentatores antiquitate et autoritate nobilissimi, referunt Lernam paludem Argivorum fuisse, in qua Ydra serpens ab Hercule occisa est. Verum quot capitum fuerit hoc monstrum quotque uno absciso renascerentur, magna inter autores diversitas est. Hanc enim aliqui tradiderunt habuisse capita quinquaginta. Unde et putant Maronem in sexto de hac fecisse proculdubio mentionem, cum inquit:

 

Quinquaginta atris immanis hyatibus Ydra

sevior intus habet sedem.

 

Alii volunt, in quorum numero Symonides fuit, novem capitum extitisse, quod et aliqui secuti sunt. Venerabilis autem Boccatius vult ipsam septicipitem fuisse, quod et quidam affirmant. (2) Et de capitum incrementis similis variatio fuit. Boccatius enim inquit uno absciso septem renasci. Alii – sicut Servius, Alexander quidamque sinonimi – tria astruxerunt unius damno subcrevisse. Aliqui dixerunt uno capite ceso duo vel tria repullulasse. Aliqui autem nullo numero tale incrementum diffinierunt solum pro unius amputatione plura resurgere confirmantes. (3) Naso alicubi de quolibet duo subcrevisse vult. Inquit enim:

 

Nec profuit Ydre

crescere per damnum geminasque resumere vires.

 

Sed alibi generaliter hoc expressit nulla prorsus quantitate discreta:

 

Queque redundabat fecundo vulnere serpens

fertilis et damnis dititor ipsa suis.

 

Sydonius autem cum prima Ovidii traditione concordat inquiens:

 

Et quamquam ardenti gladio vix straverit Ydram,

cum duplices pateret vulnere mors animas.

 

Ausonius vero, ubi duodenos Herculis labores enumerat, solum telorum, cum quibus confecta dicitur, mentionem fecit unico versiculo se expediens. Etenim cum dixisset:

 

Prima Cleonei est tolerata erumna laboris,

 

subintulit:

 

Proxima Lerneam ferro

et face contudit Ydram.

 

Sic et Severinus:

 

Ydra combusto periit veneno.

 

(4) Divinissimus autem poetarum Maro scrupulum certi numeri fugiens inquit:

 

Non te rationis egentem

Lerneus turba capitum circumstetit anguis.

 

Quem secutus tragicus cecinit:

 

Quid? Seva Lerne monstra, numerosum malum,

num igne demum vicit et docuit mori?

 

Quamvis alibi dixerit:

 

Aut centum anguibus

vallatus Ydram tabe pavissem mea.

 

Eusebius autem in Libro Temporum, ubi de Egeo, Pandionis filio, nono rege Atheniensium, agit, retulit Platonem asseruisse Ydram fuisse calidissimam sophistam. (5) Quo magis admiror serium allegorizatorem Virgilii voluisse per Ydram ignorantiam significari:

plures

– ut illius verba referam –

ambiguitates continentem, quas significant infinita capita. Quod vero tortuosa sit, nichil aliud est quam, quod ignorantia modo ad hoc, modo ad illud divertit per Herculem, intellectum sapientem. Unde nomen congruit. Dicitur enim Grece Hercules, quasi ‘gloria litis’ Latine. ‘Her’ enim ‘lis’; ‘cleos’, ‘gloria’. Hic unum caput amputat, dum unam questionis ambiguitatem certificat, et tunc plures subcrescunt. Videns ergo Hercules laborem suum cassum, Ydram comburit, id est: videns sapiens studium suum parum prodesse vivacissimo igne mentis ignorantiam dissolvit,

dum fervore inquirendi eam investigat et splendore cognoscendi eam illustrat. Quod autem hoc integumentum habeat hunc intellectum, notat Boetius, ubi dicit:

 

vivacissimo igne mentis

 

comburendam esse. Hec illi. Que quam vera sint quamque correspondentia, ipsi viderint et iudicent sapientes. (6) Servius autem, Lactantius et aliqui vocabulorum expositores et omnes ferme, quos vidi, referunt hoc ad hystoriam. Et – ut Servii verba ponam – inquit ille super illo verbo Virgilii «et belua Lerne» :

Ydram dicit, que fuit in Lerna Argivorum palude. Sed Latine ‘excetra’ dicitur, quod uno ceso tria capita excrescebant. Sed constat Ydram fuisse locum evomentem aquas vastantes vicinas civitates, in quo uno meatu clauso multi erumpebant. Quod Hercules videns loca ipsa exussit et sic aque clausit meatus. Nam Ydra ab ‘aqua’ dicta est. Potuisse autem hoc fieri ille indicat locus: «Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor».

Hec Servius. (7) Hoc idem sentire videtur Lactantius. Paucissimis etenim more suo dicit:

 

Lerna palus est apud Argos, in qua Ydram superasse Hercules dicitur.

 

Allegorizator autem Maronis, cuius iam superius verba posui, scribit Ydram fuisse aquam plurium brachiorum, quorum, cum unum obstrueretur, infiniti rivuli succedebant. Noster vero Boccatius, ubi de stagnis et lacubus egit, dixit se intelligere Lernam, Archadie paludem,

pestiferum fuisse stagnum, Ydram dictum eo, quod ‘ydros’ Grece, ‘aqua’ Latine sit, quod auferre volentibus contingebat, quod uno obturato hostio scaturigines oriebantur plurime. Verum comperto meatu aquarum principali eoque per devolutionem alibi desiccato stagnum aut paludem illam pestiferam abstulere.

(8) Que quidem Boccatii cuncta placent preter quam, quod Lernam paludem Archadie dixit. Quam apud Argos Plinius, Lactantius et expressissime Servius ab Archadia excludit et scribit in Argos. Quod ego verissimum credo. Servius enim in duodecimo, ubi facit Maro de Menete mentionem, inquit:

Hunc Menetem oriundum Archadia fuisse intelligimus, sed habitasse circa Argos. Nam Lerna palus est Argivorum, in qua eum dicit solitum esse piscari.

(9) Maximo tamen teste tueri se potest Boccatius. Vibius namque Sequester, ubi de lacubus agit breviter more suo, scripsit:

Lerna Archadie, unde Ydra centum capitum, quam Hercules occidit.

Hanc autem differentiam fecisse potuit finium mutatio, qui secundum potentiam imperantium quotidie variantur, ut eadem res nunc unius, nunc alterius finibus ascribatur; cum tamen Archadia prorsus alia sit provincia, ut apud omnes constat. (10) Quod autem fuerit pestifera palus, satis michi verisimile videtur ex eo, quod anguis venenosum animal sit et convertibili quidem appellatione venenosum et pestiferum proferri soleat. Statius enim ipsam veneno exudasse ait:

 

Stagnoque refusa est

funditus et veteri spumavit Lerna veneno.

 

(11) Verum si hystoria fuit – ut isti volunt – illius repullulantis aque, applicent, si possunt, tragici verba in Hercule Oetheo:

 

Non, cum per artus Ydra fecundum meos

caput explicaret.

 

Nam quod Virgilius inquit:

 

Et Lernam tremefecerit arcu,

 

forte posset intelligi curvis et arcuatis fossarum diverticulis Ydra, quod timentium est fugisse, licet Servius ibidem velit intelligi

 

sagittis fuisse confixam, post

 

autem

 

exectam et adustam.

 

Sed Ydram, hoc est: paludem, illam fecundum explicasse caput per artus Herculis non video, qualiter possit huic hystorie convenire. Quin etiam nonne, si velimus hystoriam sequi rei geste, contradicit Eusebius asservans – ut premisi – Ydram fuisse calidissimam sophystam? (12) Queramus igitur aliquid aliud, cui, si fieri potest, omnia consonent, et ad aliud misterium recurramus. Nam quod Ydra pro ignorantia possit assumi, ut Maronis allegorizator voluit, forte minus, quam oporteat, correspondet, licet per se consideratum videatur sensum pulcerrimum excogitasse. Assignet enim michi, si potest, quo ignorantie veneno Nessus occiditur quoque Nessi sanguine virulento vir sapientissimus Hercules superatur quoque Chyron et Phylothetes occubuit. Oportet enim hec ita contexere, quod possint Herculee morti multisque fabulis convenire. (13) Noster ergo Boccatius, [cum] *) in Genealogiarum libro tertio decimo desiccate paludis Lernee commentum referens, ad Platonice sophyste convertitur opinionem. Inquit enim:

Sophystarum mos est, nisi quis advertat, adeo prepositiones suas tradere, ut uno soluto dubio multa consurgant. Sed astutus philosophus dimissis accessoriis ad internitionem principalis conatur. Quo remoto cetera removentur.

Hec Boccatius. Que quidem pro rerum magnitudine, quas illo tractatu disseruit, et brevitate satis, imo supra quam satis fuerunt, et ultra alios in hac expositione processit iaciens nobis maxima semina, quibus et in hoc possemus et in alia profundius penetrare. (14) Fuit igitur Hercules, imo vir perfectus, qualem finxerunt in Alcyde nostro poete, philosophus verus intentione et acumine tendens in verissimam philosophiam. Hanc autem videt assequi se non posse sine disputandi scientia, quam logicen seu dialecticen dicunt. Huic igitur, sicut oportet, intentus deprehendit duos esse disputandi modos, unum veris et existentibus rationibus, alium sophysticis et apparentibus, ut, nisi discatur uterque, aut haberi philosophia nequeat aut inventa nullo modo defendi. (15) Hanc autem sophysticam finxerunt in Ydra poete, animali quidem tortuoso, multiplici et, in cuius cedem si anheles, repullulantibus capitibus inextinguibilem deprehendas. Et Maro quidem – ut aliqui teste Servio voluerunt – tradidit eam quinquaginta capitum extitisse. De hac quidem Ydra illud intelligentes, quod idem poeta scripsit in sexto:

 

Quinquaginta atris immanis hyatibus Ydra

sevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse

bis patet in preceps tantum tenditque sub umbras

quantus ad ethereum celi suspectus Olympum,

 

ostendens ipsam esse quinquaginta capitum et post eam bis tantum patere Tartarum in preceps et ire sub umbras, quantus sit aspectus sub celo. Profundior est enim descensus atque velocior hominis in vitia propter nature corruptionem quam ascensus in virtutes propter ipsarum difficultatem. (16) Vel si volumus, quod hac adverbium ‘bis’ determinet hanc orationem ‘patet in preceps’, poterit esse sensus, quod precipitium Tartari bis, hoc est: dupliciter, pateat, et quod tantus sit eius descensus, quantus esse potest ascensus. Nam si homo medius est inter virtutes et vitia vel tanquam medias duobus extremis vel tanquam oppositas contrariis vitiis, videtur equalis esse distantia nec plus posse quem demergi per vitia quam emergere per virtutes. (17) Quod quidem satis est probabile, si de homine loquimur, qui secundum pura naturalia moveatur. Prout autem a dei lumine et gratia sublevatur, plus potest ascendere quam sua corruptione demergi, nisi per dei iusticiam ordinantem peccata mortalium in penam aggravationemque peccati, in sentinam vitiorum iustissime pene supplicio demergatur. Quod si permitteret misericordis et miseratoris dei infinita bonitas, forte non minus immergi posset per iusticiam quam elevari per gratiam. Et quod dupliciter Tartarus patescat in preceps, manifestum est non solum hominis primeva condicione, qui poterat non delinquere, sed etiam corruptione nature, qua nunc non potest penitus non peccare. (18) Sit igitur Ydra calidissima sophysta, ut vult Plato. Et tunc videamus, an sophystica habeat capita quinquaginta. Quod ut fiat, altius ordiamur. Sciendum igitur, quod tam dialectica quam sophystica locos habent, hoc est – ut diffinit Cicero –: sedes argumentorum, qui, cum principialiter sint logici, suppetunt etiam et sophyste. Ex eisdem siquidem locis sumunt rationes et argumenta tam logicus quam sophysta. (19) Et loci quidem dialectices et sophystice sunt – ni fallor – quinquaginta. Primo quidem sunt loci, qui dicuntur a substantia, numero tres, scilicet a diffinitione primus, secundus a descriptione, tertius a nominis interpretatione. Sunt loci a concomitantibus substantiam octo, videlicet a toto, a partibus, a causa, ab effectu, a generatione, a corruptione, ab usibus et a communiter accidentibus. Sunt loci extrinseci numero septem, qui sunt ab oppositis, a maiori, a minori, a simili, a proportione, a transumptione et ab autoritate. Sunt et tres, quos ‘medios’ vocant, a coniugatis, a casibus et a divisione. Qui sunt inter omnes viginti unus. (20) Sunt et quorundam divisiones. Nam locus a toto dividitur in universalem, integralem, quantitatis, modi, loci et temporis. Qui siquidem sunt sex numero. Et in totidem locus a partibus differentias sectus est. Locus etiam a causis quadruplex est, a causa scilicet materiali, formali, efficiente atque finali. (21) Dividitur et locus ab oppositis quadrifariam, sicut quatuor sunt oppositiones, videlicet contrarie, relative, contradictorie et privative. Locus etiam a divisione septiceps est. Dividimus enim per negationem, per genera et species, per totum et partes, per vocis significationes; secamus et subiectum per accidentia et e contra accidentia per subiecta et demum accidentia per accidentia. (22) Locus autem a transumptione apud dialecticum simplex est, duplex vero penes sophystas. Nam cum sumitur magis notum pro minus noto dialecticus est locus, qui competit et sophyste. Si autem sumatur a simili, dialectico non congruit, sed sophyste. Has autem generales et specificas locorum differentias si coniungas, ad invicem sunt numero quinquaquinta.

 

Habet ergo sevior – id est maior: –

Ydra immanis – id est: crudelis, hoc est: sophystica –

sedem intus – hoc est: argumentorum fontes –

quinquaginta atris hyatibus,

 

quibus locorum sophysticorum sufficientia continetur. (23) Adde, quod hic idem quinquaginta capitum numerus omnium fallaciarum computat rationem. Sunt equidem fallacie dictionis sex, scilicet equivocatio, amphybologia, compositio, divisio, accentus et figura dictionis. Fallacie vero extra dictionem sunt septem, videlicet accidentis, secundum quid et simpliciter, ignorantia elenchi, petitio principii, consequentis, secundum non causam et secundum interrogationem. (24) Harum autem duodecim (nam quod secundum non causam fit sophysma, sic unicam modum habet, quod plus quam simpliciter nequeat fieri) in sua capita dividuntur. Fallit enim equivocatio tribus modis sumens idem per prius et posterius diversificando significationes. Fallit propter equalem dictionis rerum diversarum significationem. Fallit et propter variam consignifactionem. Amphybologia vero etiam trifariam capit, videlicet diversitate significationis, ex transumptione atque ex commutatione constructionis. At ipsa compositio dupliciter decipit veI propter se et partem sui vel propter diversas eiusdem dictionis determinationes. (25) Totidem modis etiam falsificat divisio propositionem, si coniunctio copulare potest tam orationes quam dictiones aut si eadem dictio diversis dictionibus copuletur. Accentus autem dupliciter vel, si diversificatur cum accentu significatio vel si idem esse potest dictio et oratio. Figura vero deceptiosa traditur tribus modis, mutatione generis ad genus in nomine, ex dictione, que significare videtur diversa predicamenta, vel mutatione communis et singularis. Que quidem species, si simul colligantur, sunt quindecim. (26) Species autem locorum sophyticorum, qui dicuntur ‘extra dictionem’, numero sunt viginti duo, quas sibi potest diligens inquisitor facillime reperire. Etenim accidentis fallacia capit, si fiat processus et regressus accidentis in subiectum et e contra, aut si, que superiori conveniunt, tribuantur inferiori, vel si nomen speciei vel generis attribuatur per conclusionem singulari subiecto. Fallacia vero secundum quid et simpliciter quinque membris est. Elenchi quatuor modi sunt, petendi principii quinque, consequentis tres, licet aliqui duos velint. Secundum interrogationem autem sunt duo. Nam fallacia, que committitur ex non causa – sicut dixi – simplex est. (27) Ergo viginti duo capita subalterni generis locorum dialecticorum atque viginti octo species eorundem, quarum una simpliciter est sophyste et fallentium argumentationum, quas paralogismos vocant, tredecim secundaria genera, et treginta septem ipsorum generum differentie totidem species facientes hinc et inde quinquaginta capitum figura significantur. Que si simul congregaveris, centum efficiunt. (28) Ut non incongrue dixerit tragicus:

 

Aut centum anguibus

vallatus Ydram tabe pavissem mea.

 

Hinc Maro, cunctorum poetarum sine dubitatione divinissimus, de Herculis filio dixit:

 

Clipeoque insigne paternum

centum angues cinctamque gerit serpentibus Ydram.

 

Et quoniam Ydre pugnantis capita (que quot sint et que secundum maiores numeri quantitates, proxime dixi), hoc est: rationes penetrantes et subtilissime, per mentem et intellectum Herculis explicabantur, ut fit in animo probare volentium sive solvere laborantium, dixit tragedus:

 

Non cum per artus Ydra fecundum meos

caput explicaret.

 

(29) Verumtamen – ut diximus – aliqui volunt Ydram nonicipitem fuisse, quod hinc tractum arbitrari possumus, quod una conclusio vim continet novem propositionum, sui videlicet et octo, que ad eius probationem necessario requiruntur. Etenim quelibet conclusio probatur et infertur uno silogismo, maior autem propositio alio et alio probatur assumptio, quam minorem volunt, ut in tribus silogismis et novem propositionibus unica veritas concludatur. (30) Qui vero septem esse capitum astruxerunt, sed argumentum rhetoricum referentes, nichil discrepant a predictis. Nam ratiocinatio, licet a Cicerone dicatur tam ad Herennium quam in libris Inventionum esse quinque membris, diversis licet rationibus – ut intuentibus patet – non incongrue tamen septem habere capita dici potest. Etenim propositio primitus ponitur, deinde probatur moxque, quod peculiare oratoris est, amplificatur et exornatur. Eadem tria de assumptione fiunt, post que infertur complexio. Quin etiam – ut Cicero vult – si voluerimus probationem et exornationem idem esse, complexio sequitur, que tribus propositionibus expeditur, si plenissima fuerit, ut ex quatuor precedentibus partibus et trifida complexione etiam septenarius compleatur. (31) Quod si orationem rhetoricam non incelebres autores secuti in omnia, que contingere possint, capita secare voluerimus, nonne septimembrem inveniemus? Vult enim Anaxagoras confirmata intentione confutatisque rationibus, que contra moventur, antequam dictionem nostram peroratione claudamus, quod aliqua digressione augendo per amplificationem sine argumentationibus aliquid confirmationis adiciamus, quam unam orationis rhetorice partem perspicue numeravit. Quod quamvis Ciceroni non placeat in Inventionis voluminibus, non prohibebit tamen id sequi eligereque, qui volent. Hoc autem post Ciceronem – ut refert Fabius – cepit secus narrationem fieri. Quod quidem idem autor confitetur,

non modo narrationi quam etiam questionibus vel universis vel interim singulis oportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit.

Ut sic etiam huius divisionis ratione septenarius existentium aut renascentium capitum, numerus ille, quem querimus, habeatur. (32) Si qui vero tricipitem fuisse triaque subcrevisse capita cuiuspiam abscisione tradiderunt, respectum – ut arbitror – habuerunt ad silogismum, qui tribus propositionibus explicetur. Qui duo putaverunt ex unius recisione succedere, cogitaverunt consequentias et entimemata, que duabus expediuntur orationibus. Qui autem ingenitorum repullulantiumque turbam capitum sine numeri determinatione finxerunt, inductionis dialectice, que singularium enumeratione concludit, aut rhetorice, que similium aggregatione conficitur, rationem et infinitatem aut innumerabilem ipsorum argumentorum multitudinem respexerunt. (33) Habemus itaque – ni fallor – tot diversitatum de Ydre capitibus rationem luculentam et mirabiliter respondentem, ut consonum sit, quod Hercules Platonicam illam sophystam, quam Ydram dicit Eusebius, superarit. Verus enim philosophus fallaciarum ratione comperta totam sophysticam evacuat et occidit. (34) Nec dicat aliquis potius esse credibile, quod poete casualiter et fortuito tales numeros expresserint quam ex sententia. Nam cum a duobus ad centum tot numerorum species supputentur, mirum est, si hec absque misterio dicta sunt, que solum in sex numeros inciderunt, cum alii multi sint voce splendidi et versibus apti forteque etiam aptiores. Decem enim, viginti, treginta, sexaginta, quatuor, quinque, sex et plures alii non minus quam illi, de quibus retuli sex numeris, ornate dici valent atque sonore. Ut fateri oporteat hos non fortuito positos, sed aliqua suadente ratione tractatos. Aut si id non cogitaverunt fortasse poete, viderit et ordinaverit deus, credendum sit, qui in ipsis, utpote rerum omnium causa, ac per ipsos locutus est, quecunque bene dixerunt. (35) Hanc autem Ydram, hoc est: sophysticam – ut superius retuli – noster Alcydes sagittis confixit. Unde Virgilius:

 

Et Lernam tremefecerit arcu.

 

Demumque resectam igne domuit et peremit. Unde tragedus:

 

Num igne demum vicit et docuit mori?

 

Et per sagittas intelligende sunt acutissime rationes; per ignem autem, quid aliud quam, quod Severinus noster, qui quodam modo nostram hanc et Boccatii nostri sententiam affirmat, intelligit, assumemus? Inquit enim:

Talis namque materia est, ut una dubitatione succisa innumerabiles alie velut Ydre capita subcrescant, nec ullus fuerit modus, nisi quis eas vivacissimo mentis igne coerceat.

Nam licet aliquando tam dubitationes quam argumenta videantur ex profunditate materie provenire, quia tamen non educuntur in actum nisi ministerio artificis atque artis, non inconvenienter Ydra figuram tenuit utriusque. (36) Et Ydra quidem animal est longum, vivacissimum et tortuosum. Habet enim sophystica longitudinem, qua recedit a vero; habet ferme inexpugnabilem vivacitatem difficultate solutionum; habet et tortuositatem obliquatione rationum. Obliquitas autem sophystice argumentationis non est nisi penes multiplicitatem latentem et apparentiam unitatis in aliqua dictione vel medio. Ideo convenientissime fictum est, quod, si unum recidatur caput, multa renascantur. Recisio quidem capitis est solutio rationis, qua apparens unitas tollitur et latens multiplicitas, quasi multa capita, revelatur. (37) Hec autem expositio, quantum ad Ydram in se pertinet quantumque ad Herculem ut philosophum spectat, sine cunctatione respondet. Logica quidem atque sophystica philosophi disputantis instrumentum est, in qua Hercules, id est: philosophus, et ex lite, hoc est: disputatione, gloriam querens (quod Hercules nomen sonat) sagittas suas in Ydre sanguine quasi veneno quodam mortifero imbuit, id est: rationes suas ornat et linit, ut adversarium conficiat atque superet arguendi refellendique doctrina. (38) Argumenti quidem ratio, nisi secundum dialectice regulas instruatur, non penetrat, non attingit cor disputantis, sed aspectu suo mox solvitur, ut videtur, ex defectu videlicet peccatoque forme; que solutio disputantibus prior occurrit. Si autem formata sit, ut decet, quasi venenum, cuius est cor petere, currit ad intellectum et ad cor respondentis, quod est sapientie domicilium, ubi combusto veneno, quasi pereat, dissolvatur, si falsa sit, alias autem figitur et inheret. (39) Nec ineleganter argumentum in sagitta veneno circumlita figuratur. Habet enim fortitudinem et acumen, que per ferream cuspidem significantur. Habet venenum, quod – ut diximus – denotat forme silogistice coniunctam et additam rationem. Habet hastulam rectam pennulis armatam, quorum hasta notat rectitudinem congruitatemque sermonis et penne verborum transeuntium levitatem. Nam et Homerus pennata verba dicit atque pennosa, vix vocabulum illud illustrans aliis epythetis. Unde – ut aliquando concludam – expositio prefata convenit Herculi veluti philosopho disputanti. Sed non facile etiam in hoc sensu usque ad includendam mortem Herculis perveniret. Ex quo pro nunc; latius enim hec tractabuntur in quarto. (40) Notandum est sophysticam non solum disputativis habitibus permisceri, sed etiam moralibus actibus atque virtutis. Est enim vera virtus, est et apparens, que nullo modo virtus est, sed apparentia fantasmaque virtutis. Qui quidem defectus, prout nunc nobis occurrit, concipitur penes finem actuum humanorum. Qui si verus non sit, numquam vera virtus, sed apparens virtutis simulacrum erit, imo vehementissimum et deforme vitium, quicunque sit habitus ex huiuscemodi non bene directis actibus acquisitus. In cuius veneno qualiter occidatur Hercules in ultima parte nostri voluminis disseretur. Interim autem sciendum est, quod, cum etiam de moralibus non inepte, non tamen illa certitudine, qua de multis aliis, disputetur, non inconvenienter Ydra multiceps etiam ethicis considerationibus adhibetur, ut hic ille, quas de Ydra diximus, proprietates appositissime reducantur. (41) Nec me fugit commentatorem Ethicorum Ydram assumere pro concupiscentia. Quod quidem sentio cum elegantia dici posse. Nec gravarer id prosequi, si tamen varii capitum existentium vel renascentium numeri huic expositioni possent congrue proportionis typo distinctisque rationibus adaptari sique exusta flamis aut confecta sagittis Ydra tela victoris ad hostium internicionem armaret totque monstris occidendis adhibita, quot Hercules huius veneno legitur domuisse, ad victe concupiscentie naturam et hominis virtuosissimi, qualis fuit Hercules, officium pertinere commode posset et consequenter istius expositionis ministerio confirmari.

 

___________

 

*) cum Ullman seclusi