BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum quintum *)

Quam virtutem seu virtutis modum

Herculi tribuerunt

 

(1) Animi vero bonis Herculem mirabiliter ornaverunt, ut nunc philosophum, nunc sophystam, nunc summum astrologum celebrarint. Quantum ad virtutes autem attinet, sciendum est, quod, sicut in vitiis hominum reperiri potest tam perdita et abiecta condicio, quod quicunque se illis infrenem submiserit, non humanus censeri debeat, sed bestialis, ita et in virtutum modo quidam reperitur excessus, quem, qui conscenderit, mereatur appellari divinus. (2) Et – ut hoc breviter explicemus (erit enim hec materia ultimo libro, ubi deificationem Herculis attingemus, ex proposito pertractanda) – illa cunctarum virtutum excellentia, que supra communem virtutum humanarum statum fertur et ad quam

 

pauci quos equus amavit

Iupiter aut ardens evexit ad ethera virtus

diisque geniti potuere

 

conscendere, hec, inquam, virtutum excellentia, licet raro licetque difficulter possit in quopiam inveniri, virtus heroica nominatur atque divina. (3) Nam sicut rupta rationis armonia militantibus passionibus appetituque sensitivo regnante vel infirmitatis violentia corruptis organis rationis vel fedo atque detestabili depravate consuetudinis habitu iam infixo vel propter egritudines orbitatum in nobis bestialitas generatur, qua ferarum more vivimus et operamur, ita, si bono celo vel – ut veriore loquar vocabulo – dei favente clementia intentissima voluntate assuescimus actibus virtuosis, communem statum humanitatis transgressi vitam celestem vivimus universisque consulimus et operamur, ex hoc facti quodam modo sicut dei, non, quod in dei vel angelorum essentiam commutemur, sed, quod ad illum vel illos per quandam similitudinem accedamus. (4) Qualiter autem hunc statum Hercules tenuerit, quicquid veritas habuerit, poete fabulas hystoriis permiscentes – sicut infra patebit – mille modis et fictionibus tradiderunt in cunctis illam excellentiam ostendentes, que proculdubio dei, non hominis videretur, sicut facile patere potest singula ponderanti. (5) Denique quicquid humanis viribus arduum, excellens, inaccessibile vel intellectu vel actu reperiri potest, in laudem Herculis astruxerunt tanta ipsum gloria provehentes, quod nedum unius hominis opus, sed totius exercitus labores eidem, quasi solus id fecerit, ascribant. Et quod aliquando toti humano generi, quandocumque fuisset maior hominum multitudo, dici non queat extitisse possibile, ut aperuisse ruptis aut diductis montibus occeano viam, quo medias terras influeret, quia tamen haberet cum aliarum aquarum diductione similitudinem quandam, etiam Herculi tribuerunt. (6) Sed quoniam hec omnia planius et singularius dicenda sunt, finem faciam. Etiam labores Herculis – non dico quidem omnes, quia temerarium esset id promittere, sed quot collegi quotque nobis hec meditantibus occurrerunt – explicabo ferme cunctis allegorie lumen annectens, ne videantur, imo ne credantur omnia, que de Hercule legimus, adeo fabulosa, quod omnino veritatem extinguere videantur.

 

___________

 

*) quintum sic UR: Capitulum quartum deficit.