BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXVI

De Augei stabulo, quod Hercules

magna difficultate purgasse dicitur, qui

sit labor eius vigesimus nonus

 

(1) Admonuit nos eruditissimus Firmianus, ut de fimo, quem egessit Hercules ex Augei stabulo, referamus. Legitur ergo apud Plinium libro decimo septimo Hystorie Naturalis ad hanc ferme sententiam:

Fimi plures differentie; ipsa res antiqua. Nam apud Homerum regius senex agrum ita letificans reperitur. Augeas rex hoc in Grecia excogitasse traditur, divulgasse vero Hercules in Italia regi suo Stercuto, Fauni filio.

Hec Plinius. Que si sunt, ut ipse scripsit, ignoro: adeo corrupti sunt illius autoris *) codices. Puto tamen veram tantisper stare sententiam. (2) Huius autem laboris memoriam fecit tragicus in Furente:

 

Nec ad omne facinus clarum audaces manus

stabuli fugavit turpis Augei labor.

 

Quidam autem ‘Angei’ legunt exponentes Angeum non sicuti proprium nomen, sed tanquam appellativum ab ‘ango’, dicentes, quod designavit tragicus Euristeum. Quod ego satis puto ridiculum. Ausonius enim dixit:

 

Septima in Augei stabulis impensa laboris.

 

(3) Et venerabilis Boccatius Lactantium secutus super Statium voluit Angeum fuisse filium Ligurgi a Salamina allegans dicti poete carmen:

 

Murisque immane minantem Angeum.

 

Quod ego salva Lactantii reverentia pluribus conspectis codicibus non inveni, sed in omnibus clare ‘Antheum’ repperi, non ‘Angeum’. Fuit equidem unus ex Argonautis Antheus, quem Ovidius in octavo voluit ex Archadia ab apro Dyane apud Calidoniam interemptum. De quo tragicus in Medea:

 

Stravit Antheum violentus ictu

setiger. Fratres, Meleagre, matris

impius mactas, et cetera.

 

Ut, quicquid de Angeo legitur apud illum commentatorem, aut autoris error fuerit aut scriptorum. Nam alius, quisquis fuerit, super Statium scribens Antheum, non Angeum, ponit. Lactantius autem – sicut in duobus antiquissimis libris repperi – clare dixit Angeum, ut mirum non sit, si Boccatius tantam autoritatem secutus illud scripsit. Quod tamen, ut est, Lactantius tribuit, non ex sua persona confirmat hunc errorem forte sentiens, sed relinquens ut pleraque studiosis. (4) Nunc igitur ad Augei stabulum revertamur. Et cum legatur Hercules agricultor fuisse, potest hoc secundum Plinium totum hystoricum reputari. Quia tamen – ut precedente capitulo retuli – Firmianus noster hoc vult et innuit misticum esse, dicamus et nos hac significatum hystoria, quod noster Hercules omnia vitia de penetrali cordis egesserit. Nam cum omnia vitia simul connexa sint, ut unum ex altero per se vel per accidens oriatur, et prima vitia sint, que corporalia dicuntur, qualia sunt peccata concupiscentie, in affectu cuius communicamus cum bestiis, non inscite voluerunt infectionem vitiorum significari per fimum, qui brutorum egeries est. (5) Augeus autem hec habuisse stabula dicitur. Omnia quidem ferme peccata finem habent, si pressim respicimus, incrementi. Gula quidem augere vult corpus, libido prolem, avaricia censum, honorem ira, superbia dignitatem, accidia ocium. Et quoniam hec aliis contingere, quasi nobis erepta sint, contabescimus, accendit nostras mentes invidia, que, sicut dolorem incutit, si videamus aliis ista contingere, sic desiderantes illis oppositum, quasi mala sint, voluptatem nostram querimus adaugere. Ut merito dicatur ‘Augei stabulum’ sordes et immundicie vitiorum. Quod Hercules egerit, hoc est: altior virtutum status, que purgatorie sunt, de quibus sequenti libro concedente domino disseremus. (6) Nec sit mirum alicui, cum harum fabularum Greci dicantur autores, si quandoque videantur Latinum vocabulum vel alterius nationis assumpsisse. Querentes etenim omnia speciosa, quicquid sonorum et pulcrum apud alios reppererunt, non dubitaverunt assumere et ignotis quodam modo verbis abstrusos sensus alienis nominibus occultare. Ut videntes Augeum sic nomen proprium esse, quod Latine significaret augmentum et quod ipsa stercoratio agrorum ad frugum spectaret incrementa, ex occasione nominis usurpaverint materiam fabulandi. (7) Etenim cum olim pars Italie, imo totum illud patrie, quod ab initio nominabant Italiam, Magna Grecia vocaretur permixtique forent Latini Grecis, facile fuit nos Grecas et illos vicissim Latinas voces alterutrum mutuari. Quamvis et Greci, quod ‘augeo’ dicimus, per verbum ‘aucho’ pronuntient expromendo litteram illam ‘u’, non ut vocalem, sed consonantem, quem per ‘y’ scribunt. ‘Ch’ vero in ‘g’ mutari testis est Priscianus in Orthographia. Ut etiam Augeas apud eos significare valeat incrementum.

 

___________

 

*) actoris UR: Ullman mutavit in autoris