BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXV

De Scithie regione, que, cum aspera

sit, fuit tamen ab Hercule peragrata, qui

sit labor duodetrigesimus

 

(1) Hunc laborem ego non ponerem, nisi tragicus ex proposito regionis huius asperitatem veluti laborem gravissimum recitaret. Inquit enim:

 

Intravit Scithie multivagas domos

et gentes patriis sedibus hospitas,

calcavitque freti terga regentia,

et multis tacitum litoribus mare.

Illic dura carent equora fluctibus

et qua plena rates carbasa tenderant,

intonsis teritur semita Sarmatis.

 

Cum igitur huc – ut proxime diximus – cum nobili iuventute Grecie novem navibus longis iverit Hercules, videndum est, quam orbis partem adiverit. Satis enim obscure hec tradita sunt et ambigue. (2) Geminas equidem Scithias esse manifestum est: unam in Asia, alteram in Europa. Hec quidem ultra Traciam quarto Europe sinu, qui ab Ellesponto incipit et in Meotidis terminatur hostio, continetur. Quam diverse gentes incolunt, inter quas famosiores sunt Gethe, quos – ut inquit Plinius – Romani ‘Dachas’ dicunt, Sarmate, quos Greci ‘Sauromatas’ appellant, Trogodite, Alani, Scitheque degeneres a servis orti, et alie plurime nationes. Dicti vero Scithe a ‘scithos’ Grece, Latine ‘divisio’, quod Europam ab Asia separant. (3) Tota vero *) cum dextera Tanais ripa et mari mediterraneo terminatur; Asiatica vero sinistram eiusdem fluminis ripam tenet habens flumina Phasidem et Araxem. Hos Perse – sicut refert Plinius – ‘Sagas’ vocant. Habet autem populorum multitudinem, qui cum Parthis degunt. Horum famosiores sunt Sage, Massegete et Essedones. Quam autem Scithiarum, Asiaticam vel inferiorem, adiverit Hercules, non est promptum ostendere. Puto tamen hanc hystoriam ad Europam potius quam ad Asiam spectare. Et de hoc satis. (4) Nunc ad allegoricum sensum accedamus. Nec velim in hoc, quod satis constat esse rem gestam potius quam fictam, novum aliquid invenire, sed priorum potius vestigia sequi. Lactantius igitur Firmianus librorum, quos contra gente Divinarum Institutionum scripsit, libro primo de Hercule multa referens inquit:

Non enim fortior putandus est, qui leonem, quam, qui violentam et in se ipso inclusam feram superat iracundiam; aut, qui rapacissimas volucres deiecit, quam, qui cupiditates avidissimas coercet; aut Amazonem bellatricem quam, qui libidinem vincit, pudoris aut fame debellatricem; aut, qui fimum de stabulo, quam, qui vitia de corde suo egerit, que magis sunt pernitiosa, quia domestica et propria mala sunt, quam illa, que vitari poterant et caveri.

Hec Lactantius. (5) Possumus ergo dicere, quod hec apud poetas innominata regina, secundum hystorias autem Anthiope dicta, que sorore Menalippe capta

 

aurato religans ilia baltheo,

detraxit spolium nobile corpori

et peltam, nivei vincula pectoris,

victorem posito suscipiens genu

 

germanam ab Hercule meruit obtinere, figuram libidinis habeat eaque sit ab Hercule, virtute scilicet, superata. Nec inconvenienter Anthiope quidem dicta est ab ‘anthi’, quod est ‘contra’, et ‘opos’, quod est ‘succus’ sive ‘humor’; libido siquidem exiccat corpus. Unde merito ‘contraria humori’ sive ‘succo’ dicta est. Vel ab ‘ops’, quod est ‘terra’, sive ‘ope’, quod est ‘auxilium’, quoniam libidinosus concubitus contrarius est opi, id est: terre, que corpus nostrum est, quia de terra sumptum est et in cinerem revertetur. Unde et poeticum illud:

 

Cinis et manes et fabula fies.

 

Vel quia contrarius sit auxilio, quod quidem ferre virtutis et virilitatis est. Nichil autem enervat et effeminat ac diminuit vires nostras potentius quam libido. (6) Nec incongrue dicitur Anthiope fore regina. Quid enim in hac carnis nostre sarcina magis libidine dominatur? Habet autem sororem Menalippen, hoc est: ebrietatem oculis corruptis. ‘Menas’ enim Bacus est. Unde et ‘mene’ bace dicte sunt. Lippus autem passio est oculorum imminuens visum. Unde et ‘lippi’ dicti sunt. Corrumpit enim ebrietas mentis lumen. Sorores autem sunt, quoniam ambe de intemperantia generantur. (7) Hercules igitur cum libidine pugnans Menalippen, id est: ebrietatem, in potestatem suam redigit. Quo facto regina Anthiope deponit arma et discingit baltheum et suscipit victorem Herculem, hoc est: virtutem, posito genu. Nam – ut Terentianum proverbium habet –

 

sine Cerere et Bacho friget Venus.

 

Cincta vero baltheum dicitur ad notandum, quod semper libido prompta et accincta sit, quod fieri desinit, si potus et cibi modestia temperetur. Tunc enim virtuti se dedens paret imperio rationis. (8) Fit autem hec pugna in Scithia, que Asiam discriminat ab Europa, qui locus ferme medius est in nostro hemisperio super terram divisam in oriens et occasum. Libido quidem cum ad conservationem speciei instituta sit, media est inter vitia et virtutes. Hec autem terra quadrigis et equis hieme, sed estate navibus peragratur. Nam igne sepulto virtutum quasi hieme sensitivi brutalesque dominatur affectus, quos per equos supra, cum de centauris egimus, diximus figurari et nedum singuli ferunt, sed ad hoc quasi quadrigis et curribus adhibiti combinantur; sed estate, id est: sub igne fervoreque virtutum, navibus, hoc est: voluntatis rationalis arbitrio, etiam libidinis regio discurritur et peragratur virtute motus libidinis moderante. Nam et naves voluntatem significare superius ostensum est.

 

___________

 

*) Tota vero cum Ullman corruptum putans portio Europea vel simile suspicatur