BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXIIII

De Amazonibus, quas vicit Hercules, labore

scilicet vigesimo septimo

 

(1) Amazonum genus – ut Trogus posuit – ab Scithia fuit. Pulsis enim duobus regiis iuvenibus, Plenoe scilicet et Scolopite, cum ingenti multitudine et in amnis Termodontis agros intra fines Capadocie sedes ponentibus a populis circumvicinis ob predandi molestiam coniuratione atque impetu facto ad internitionem usque delentur. Horum coniuges viduitatem exilio accessisse videntes libertatem magis armis defendere statuerunt. Quod cum strenue fecissent, animate sunt, ut muliebrem rem publicam stabilirent, et equata viduitate cunctarum, quicquid totius generis masculinum erat, ferro absumunt. (2) Et ne unius solum etatis regnum esset, ad propagationis ministerium finitimorum concubitus ineunt et adustis parte dextera mamillis, ut ad sagittandum expeditiores essent, reservant feminas, masculos autem necant. Hac igitur immanitate femineam successionem augentes non solum pacem ab initio quesitam armis tuentur ulte viros, sed etiam arma foris movent et occupatis in Europa maximis urbibus spaciisque terrarum Asiam tentant, ubi non mediocre imperium quesiverunt. (3) Remanenteque Marthesia regina ad res Asiaticas defendendas Lampeto cum reliquis copiis et ingenti preda revertitur in Europam. Marthesia vero in cursu barbarorum opprimitur, cui successit filia Oritia, que non solum servate virginitatis et pudicitie splendore cunctis excellere visa est, sed ingenti rerum gestarum gloria claruit mireque fines auxit et rem publicam Amazonum ampliavit. Tantaque fuit eius in re militari gloria, quod dicatur, Euristeus inter duodecim stipendia ab Hercule petivisse, quod unius ex reginis Amazonum baltheum reportaret. (4) Ad has igitur expugnandas – quasi dignum Herculee virtutis monstrum – advocata nobilitate Grecie cum novem longis navibus Alcydes profectus est offenditque reginam Anthiopen, Oritie sororem, cum illa foris militaret, maxima cum Amazonum multitudine non bello accinctas, sed otio resolutas. Aggressus igitur ipsas nil hostile penitus metuentes facile fugavit et vicit captamque Menalippen Anthiope sorori restituit. Acceptaque pro restitutionis premio, quo satisfaceret iussioni regis, habuit arma regine et baltheum, que Euristeo – functus eo, quod iniunxerat munere – presentavit. (5) Hec est brevibus verbis hystoria, quam tragicus attigit in Furente, cum inquit:

 

Non vicit illum celibis semper thori

regina, gentis vidua Thermadontie.

 

In quibus verbis aut victam innuit in Anthiopa Orithiam aut et Anthiopen pari virginitatis proposito voluit celebratam. Plenius autem expressit idem autor in eadem hanc hystoriam tragedia. Descripto quidem loco cuius – ut velle videtur – natura est – ut sequente capitulo recitabo, –, quod estate navibus, hyeme vero curribus peragretur, ait:

 

Stat pontus vicibus mobilis annuis,

navem nunc facilis, nunc equitem pati.

Illic, que viduis gentibus imperat,

aurato religans ilia baltheo,

detraxit spolium nobile corpori

et peltam, nivei vincula pectoris,

victorem posito suscipiens genu.

 

Nam in Oetheo breviter ait:

 

Hostisque traxi spolia Termodontie.

 

(6) Ausonius etiam in Tracia volens hanc gentem fuisse paucissimis inquit sextum inter duodecim hunc laborem enumerans:

 

Trehiciam sexto spoliavit Amazona baltheo.

 

Et quoniam hoc esse hystoricum certum est, sufficiat hec dixisse. Nam si quid est a maioribus allegorice positum, sequenti capitulo recitabo.